Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 9.8     

Luc 9.8
Vulgate


1 convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarentActes 3.16 Actes 4.30 Marc 6.7-6.13 Marc 3.13-3.19 Matthieu 16.19
2 et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmosLuc 10.9 Matthieu 10.7-10.8 Luc 10.1 Luc 9.11 Matthieu 3.2
3 et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatisLuc 22.35 Luc 10.4-10.12 2 Timothée 2.4 Luc 5.29 Luc 12.22
4 et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatisActes 16.15 Luc 10.5-10.8 Matthieu 10.11 Marc 6.10
5 et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illosActes 13.51 Actes 18.6 Néhémie 5.13 Matthieu 10.18 Luc 9.48
6 egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubiqueLuc 9.1-9.2 Actes 4.30 Marc 6.12-6.13 Actes 5.15 Marc 16.20
7 audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod dicereturMatthieu 14.1-14.12 Marc 6.14-6.28 Job 18.11-18.12 Psaumes 73.19 Luc 21.25
8 a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexitJean 1.21 Luc 9.19 Marc 8.28 Matthieu 17.10 Marc 6.15
9 et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eumLuc 23.8 Luc 13.31-13.32
10 et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est BethsaidaMatthieu 11.21 Luc 10.17 Zacharie 1.10 Luc 9.10-9.17 Marc 2.7
11 quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabatLuc 9.2 2 Timothée 4.2 Romains 10.17 Luc 5.31 Romains 10.14
12 dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumusMatthieu 15.23 Matthieu 14.15-14.21 Marc 6.35-6.44 Psaumes 78.19-78.20 Matthieu 15.32
13 ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas2 Rois 4.42-4.43 Marc 6.37-6.38 Matthieu 14.16-14.17 Nombres 11.21-11.23 Jean 6.5-6.9
14 erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos1 Corinthiens 14.40 Marc 8.6 Marc 6.39-6.40
15 et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes 16 acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbasMarc 7.34 Matthieu 14.19 Luc 24.30 1 Corinthiens 10.30 Actes 27.35
17 et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim2 Rois 4.44 Jean 6.11-6.13 Matthieu 15.37-15.38 Matthieu 14.20-14.21 Marc 8.19-8.20
18 et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbaeLuc 11.1 Matthieu 16.13-16.16 Matthieu 26.36 Marc 8.27-8.30 Luc 22.39-22.41
19 at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexitLuc 9.7-9.8 Marc 6.15 Jean 1.21 Matthieu 14.2 Jean 1.25
20 dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum DeiJean 1.49 Jean 11.27 Matthieu 5.47 Jean 7.41 Jean 4.29
21 at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hocMatthieu 16.20 Matthieu 17.9 Marc 8.30-8.31
22 dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgereLuc 24.7 Marc 8.31-9.1 Luc 18.31-18.34 Marc 9.31 Matthieu 16.21-16.28
23 dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur meMatthieu 10.38-10.39 Marc 8.34-8.38 Luc 14.26-14.27 Tite 2.12 Colossiens 3.5
24 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illamLuc 17.33 Jean 12.25 Actes 20.23-20.24 Apocalypse 12.11 Hébreux 11.35
25 quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciatLuc 12.19-12.21 Luc 16.24-16.25 2 Pierre 2.15-2.17 Marc 9.43-9.48 Luc 4.5-4.7
26 nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorumMatthieu 10.32-10.33 2 Timothée 2.12 Matthieu 25.31 Luc 12.8-12.9 Apocalypse 21.8
27 dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum DeiMatthieu 16.28 Hébreux 2.9 Jean 21.22-21.23 Marc 14.25 Marc 9.1
28 factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraretLuc 6.12 Marc 9.2-9.13 Marc 1.35 Matthieu 26.37-26.39 Marc 14.33-14.36
29 et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgensExode 34.29-34.35 Matthieu 17.2 Jean 1.14 Esaïe 53.2 Esaïe 33.17
30 et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et HeliasHébreux 3.3-3.6 Luc 24.44 Luc 1.17 Luc 24.27 Romains 3.21-3.23
31 visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in HierusalemLuc 9.22 1 Pierre 1.11-1.12 Luc 13.32-13.34 2 Corinthiens 3.18 Colossiens 3.4
32 Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illoDaniel 8.18 Jean 1.14 Luc 22.45-22.46 Daniel 10.9 Apocalypse 22.4-22.5
33 et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceretMarc 9.5-9.6 Jean 14.8 Psaumes 27.4 Matthieu 17.14 Psaumes 4.6-4.7
34 haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubemDaniel 10.8 Juges 6.22 Exode 40.34-40.38 Psaumes 18.9-18.11 Matthieu 17.5-17.7
35 et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum auditeMatthieu 3.17 Esaïe 42.1 Luc 3.22 Esaïe 55.3-55.4 Hébreux 3.7-3.8
36 et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderantMatthieu 17.9 Marc 9.9-9.10 Marc 9.6 Ecclésiaste 3.7
37 factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multaMatthieu 17.14-17.20 Marc 9.14-9.29
38 et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihiLuc 7.12 Genèse 44.20 Jean 4.47 Matthieu 15.22 Zacharie 12.10
39 et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eumJean 8.44 Luc 8.29 Marc 9.20 Apocalypse 9.11 Marc 9.26
40 et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potueruntLuc 9.1 2 Rois 4.31 Luc 10.17-10.19 Matthieu 17.20 Actes 19.13-19.16
41 respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuumJean 14.9 Jean 20.27 Deutéronome 32.5 Marc 9.19 Matthieu 16.4
42 et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavitLuc 7.15 Actes 9.41 1 Rois 17.23 Luc 9.39 Marc 9.26-9.27
43 et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eiusActes 3.10-3.13 Matthieu 17.22 Marc 9.30-9.32 Luc 9.43-9.45 Luc 5.9
44 stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominumLuc 9.22 Actes 3.13-3.15 Luc 1.66 Jean 16.4 Matthieu 26.2
45 at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verboLuc 18.34 Marc 9.32 Jean 12.16 Luc 2.50 Jean 16.17-16.18
46 intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior essetMatthieu 18.1-18.5 Marc 9.33-9.37 Matthieu 20.20-20.22 Luc 14.7-14.11 Philippiens 2.14
47 at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus seMatthieu 9.4 Luc 7.39-7.40 Marc 10.14-10.15 Matthieu 19.13-19.15 Jean 2.25
48 et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est1 Pierre 5.6 Matthieu 10.40-10.42 Matthieu 23.11-23.12 Jean 13.20 Luc 10.16
49 respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscumMarc 9.38-9.40 Nombres 11.27-11.29 3 Jean 1.9-1.10 1 Thessaloniciens 2.16 Luc 5.5
50 et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis estMatthieu 12.30 Luc 11.23 Philippiens 1.15-1.18 Josué 9.14 Marc 9.41
51 factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret HierusalemMarc 16.19 Luc 18.31 Luc 17.11 Luc 19.28 Luc 13.22
52 et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illiMatthieu 10.5 Luc 17.16 Luc 10.1 Luc 10.33 2 Rois 17.24-17.33
53 et non receperunt eum quia facies eius erat euntis HierusalemJean 4.9 Luc 9.48 Jean 4.40-4.42
54 cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos2 Rois 1.10-1.14 Jacques 1.19-1.20 Jacques 3.14-3.18 Actes 4.29-4.30 2 Rois 10.16
55 et conversus increpavit illosJob 31.29-31.31 Proverbes 9.8 Matthieu 26.41 Job 42.6 Job 2.10
56 et abierunt in aliud castellumMatthieu 20.28 Romains 12.21 Jean 3.17 1 Pierre 2.21-2.23 Luc 6.27-6.31
57 factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ierisMatthieu 8.19-8.22 Exode 19.8 Luc 9.57-9.60 Jean 13.37 Luc 9.51
58 et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinetJacques 2.5 Luc 14.26-14.33 Luc 18.22-18.23 Jean 6.60-6.66 Josué 24.19-24.22
59 ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meumMatthieu 6.33 1 Rois 19.20 Matthieu 4.19-4.22 Matthieu 16.24 Matthieu 9.9
60 dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum DeiJean 21.15-21.17 2 Timothée 2.3-2.4 Ephésiens 2.5 2 Timothée 4.5 Luc 15.32
61 et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt1 Rois 19.20 Luc 14.26 Luc 14.18-14.20 Ecclésiaste 9.10 Matthieu 10.37-10.38
62 ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno DeiPhilippiens 3.13 Hébreux 10.38 2 Pierre 2.20-2.22 Luc 17.31-17.32 Psaumes 78.8-78.9

Cette Bible est dans le domaine public.