Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 4.41     

Luc 4.41
Vulgate


1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertumMatthieu 4.1-4.11 Marc 1.12-1.13 Luc 3.3 Luc 4.18 Actes 10.38
2 diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit1 Rois 19.8 Exode 34.28 Hébreux 2.18 Hébreux 4.15 Deutéronome 9.9
3 dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiatMatthieu 4.3 Luc 3.22
4 et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo DeiDeutéronome 8.3 Ephésiens 6.17 Luc 4.10 Luc 4.8 Exode 23.25
5 et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporisEphésiens 6.12 1 Corinthiens 15.52 Marc 4.8-4.9 Psaumes 73.19 Ephésiens 2.2
6 et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illaJean 12.31 Jean 14.30 Ephésiens 2.2 1 Jean 5.19 Apocalypse 13.2
7 tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omniaLuc 17.16 Apocalypse 22.8 Esaïe 46.6 Esaïe 45.14 Apocalypse 5.8
8 et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli serviesDeutéronome 6.13 Matthieu 4.10 Deutéronome 10.20 Luc 4.4 Matthieu 16.23
9 et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsumMatthieu 4.5-4.6 Luc 4.3 Job 2.6 Romains 1.4 2 Chroniques 3.4
10 scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent tePsaumes 91.11-91.12 Hébreux 1.14 2 Corinthiens 11.14 Luc 4.3 Luc 4.8
11 et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuumPsaumes 91.12
12 et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuumDeutéronome 6.16 Matthieu 4.7 Psaumes 106.14 1 Corinthiens 10.9 Hébreux 3.8-3.9
13 et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempusJean 14.30 Hébreux 4.15 Matthieu 4.11 Jacques 4.7
14 et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illoMatthieu 4.12 Marc 1.28 Jean 4.43 Matthieu 4.23-4.25 Actes 10.37
15 et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibusMatthieu 4.23 Matthieu 9.8 Marc 1.45 Marc 1.39 Marc 1.27
16 et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legereLuc 2.51 Matthieu 2.23 Actes 13.14-13.16 Actes 17.2 Luc 2.39
17 et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum eratEsaïe 61.1-61.3 Actes 13.15 Luc 20.42 Actes 7.42
18 Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit meEsaïe 61.1 Matthieu 11.5 Psaumes 146.7-146.8 Actes 10.38 Luc 7.22
19 praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionisEsaïe 61.2 Esaïe 63.4 Luc 19.42 Lévitique 25.50-25.54 Lévitique 25.8-25.13
20 et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eumLuc 4.17 Luc 19.48 Jean 8.2 Matthieu 26.55 Matthieu 13.1-13.2
21 coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestrisActes 3.18 Luc 10.23-10.24 Jean 5.39 Matthieu 13.14 Actes 2.29-2.33
22 et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est IosephJean 6.42 Psaumes 45.2 Cantique 5.16 Esaïe 50.4 Jean 7.46
23 et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tuaMarc 6.1 Matthieu 4.13 Romains 2.21-2.22 Jean 4.28 Luc 4.16
24 ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria suaMatthieu 13.57 Jean 4.44 Marc 6.4-6.5 Actes 22.3
25 in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terraJacques 5.17 1 Rois 17.1 Matthieu 20.15 Marc 7.26-7.29 Romains 9.15
26 et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam1 Rois 17.9-17.24 Matthieu 11.21
27 et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus2 Rois 5.1-5.27 Job 33.13 Daniel 4.35 Jean 17.12 1 Rois 19.19-19.21
28 et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientesActes 7.54 Luc 11.53-11.54 Actes 22.21-22.23 1 Thessaloniciens 2.15-2.16 Actes 5.33
29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eumActes 7.57-7.58 Nombres 15.35 Jean 8.37 Jean 8.40 Psaumes 37.14
30 ipse autem transiens per medium illorum ibatJean 10.39 Jean 8.59 Jean 18.6-18.7 Actes 12.18
31 et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatisMatthieu 4.13 Luc 4.23 Actes 14.6-14.7 Actes 17.16-17.17 Actes 17.10-17.11
32 et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsiusLuc 4.36 Matthieu 7.28-7.29 Marc 1.22 Jérémie 23.28-23.29 Jean 6.63
33 et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magnaMarc 1.23
34 dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus DeiMarc 1.24 Matthieu 8.29 Jacques 2.19 Apocalypse 3.7 Actes 3.14
35 et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuitLuc 4.41 Luc 4.39 Matthieu 8.26 Actes 16.17-16.18 Zacharie 3.2
36 et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeuntLuc 4.32 Matthieu 9.33 Matthieu 12.22-12.23 Actes 19.12-19.16 Marc 16.17-16.20
37 et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionisLuc 4.14 Matthieu 9.26 Marc 1.45 Esaïe 52.13 Marc 6.14
38 surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro eaMatthieu 8.14-8.15 Marc 1.29-1.31 1 Corinthiens 9.5 Luc 7.3-7.4 Jean 11.3
39 et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illisLuc 4.35 Luc 8.24 2 Corinthiens 5.14-5.15 Psaumes 116.12 Luc 8.2-8.3
40 cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eosMatthieu 8.16-8.17 Marc 1.32-1.34 Marc 5.23 Luc 7.21-7.23 Actes 5.15
41 exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse ChristumMarc 1.34 Marc 3.11 Actes 16.17-16.18 Matthieu 4.3 Jacques 2.19
42 facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eisLuc 6.12 Marc 6.33-6.34 Jean 4.34 Jean 4.40 Marc 1.45
43 quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sumMarc 1.38-1.39 Jean 6.38-6.40 Jean 9.4 Esaïe 48.16 Esaïe 42.1-42.4
44 et erat praedicans in synagogis GalilaeaeMatthieu 4.23 Marc 1.39 Luc 4.15

Cette Bible est dans le domaine public.