Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 21.23     

Matthieu 21.23
Vulgate


1 et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulosMatthieu 24.3 Jean 8.1 Actes 1.12 Matthieu 26.30 Luc 21.37
2 dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihiJean 2.5-2.8 Luc 19.30-19.32 Marc 14.13-14.16 Marc 11.2-11.3 Matthieu 26.18
3 et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eosEsdras 7.27 2 Corinthiens 8.16 Aggée 2.8-2.9 Jean 17.2 Jacques 1.17
4 hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentemZacharie 9.9 Jean 12.15 Jean 19.36-19.37 Matthieu 1.22 Matthieu 26.56
5 dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalisZacharie 9.9-9.10 Esaïe 62.11 Genèse 49.10 Matthieu 11.29 2 Samuel 16.2
6 euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis IesusGenèse 6.22 Exode 39.43 1 Samuel 15.11 Exode 40.16 Jean 15.14
7 et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere feceruntLuc 19.32-19.35 2 Rois 9.13 Marc 11.4-11.8
8 plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in viaJean 12.13 2 Rois 9.13 Lévitique 23.40
9 turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimisMatthieu 23.39 Psaumes 118.24-118.26 Luc 2.14 Matthieu 21.15 Marc 11.9-11.10
10 et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hicRuth 1.19 Luc 9.9 Luc 20.2 Esaïe 63.1 Jean 12.16-12.19
11 populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth GalilaeaeJean 6.14 Jean 9.17 Matthieu 2.23 Jean 7.40 Luc 7.16
12 et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertitJean 2.14-2.17 Lévitique 1.14 Luc 19.45-19.47 Marc 11.15-11.18 Lévitique 12.8
13 et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronumJérémie 7.11 Esaïe 56.7 Luc 19.46 Psaumes 93.5 Marc 11.17
14 et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eosMatthieu 11.4-11.5 Actes 3.1-3.9 Matthieu 4.23 Esaïe 35.5 Actes 10.38
15 videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati suntMatthieu 21.9 Luc 19.39-19.40 Matthieu 9.27 Luc 22.2 Matthieu 27.1
16 et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudemPsaumes 8.2 Matthieu 11.25 Matthieu 22.31 Matthieu 19.4 Matthieu 12.3
17 et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansitJean 11.18 Jean 11.1 Marc 11.11 Marc 11.19 Luc 24.50
18 mane autem revertens in civitatem esuriitMatthieu 4.2 Hébreux 4.15 Marc 11.12-11.14 Marc 11.20-11.24 Matthieu 12.1
19 et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulneaTite 1.16 Marc 11.14 Luc 13.6-13.9 Apocalypse 22.11 2 Pierre 2.20-2.22
20 et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruitJacques 1.10-1.11 Marc 11.20-11.21 Esaïe 40.6-40.8
21 respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fietMatthieu 17.20 Jacques 1.6 1 Corinthiens 13.2 Romains 4.19-4.20 Marc 11.22-11.23
22 et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietisMatthieu 7.7 Jean 16.24 1 Jean 3.22 Jean 15.7 Matthieu 18.19
23 et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatemActes 4.7 Actes 7.27 Exode 2.14 Matthieu 26.55 1 Chroniques 24.1-24.19
24 respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facioColossiens 4.6 Luc 6.9 Matthieu 10.16 Proverbes 26.4-26.5
25 baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi1 Jean 3.20 Jean 1.15 Matthieu 11.7-11.15 Matthieu 3.1-3.12 Jean 10.25-10.26
26 si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetamMarc 6.20 Matthieu 21.46 Matthieu 14.5 Jean 5.35 Matthieu 11.9
27 et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facioMatthieu 16.3 Esaïe 56.10-56.11 Jean 9.40-9.41 Malachie 2.6-2.9 Romains 1.28
28 quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea meaMatthieu 20.1 Matthieu 21.33 1 Corinthiens 10.15 Matthieu 17.25 1 Corinthiens 15.58
29 ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiitJonas 3.2 Ephésiens 4.17-4.19 Matthieu 3.2-3.8 2 Chroniques 33.10-33.19 Matthieu 21.31
30 accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivitTite 1.16 Romains 2.17-2.25 Ezéchiel 33.31 Matthieu 23.3
31 quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno DeiLuc 7.37-7.50 Luc 7.29 2 Pierre 3.9 1 Timothée 1.13-1.16 Romains 9.30-9.33
32 venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis eiLuc 7.29-7.30 Luc 7.37-7.50 2 Pierre 2.21 Matthieu 11.18 Matthieu 21.25
33 aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus estCantique 8.11-8.12 Esaïe 5.1-5.4 Matthieu 25.14-25.15 Marc 13.34 Marc 12.1-12.12
34 cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eiusJérémie 35.15 Matthieu 22.3 Néhémie 9.29-9.30 Luc 20.10-20.19 2 Chroniques 36.15-36.16
35 et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaveruntHébreux 11.36-11.37 2 Chroniques 36.15-36.16 Actes 7.52 Néhémie 9.26 Matthieu 5.12
36 iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiterMatthieu 22.4
37 novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meumJean 3.35-3.36 Sophonie 3.7 Marc 12.6 Matthieu 3.17 Hébreux 1.1-1.2
38 agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eiusMatthieu 27.1-27.2 Marc 12.7-12.8 Hébreux 1.2 Matthieu 2.13-2.16 Luc 20.14
39 et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occideruntActes 2.23 Marc 14.46-14.53 Jean 18.24 Actes 4.25-4.27 Matthieu 26.57
40 cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illisMarc 12.9 Luc 20.15-20.16 Hébreux 10.29
41 aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suisActes 18.6 Actes 28.28 Matthieu 21.43 Luc 17.32-17.37 Psaumes 2.4-2.5
42 dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostrisPsaumes 118.22-118.23 Actes 4.11 Esaïe 28.16 1 Pierre 2.4-2.8 Romains 9.33
43 ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eiusMatthieu 21.41 Jean 3.5 Matthieu 12.28 1 Pierre 2.9 1 Corinthiens 13.2
44 et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eumEsaïe 8.14-8.15 Daniel 2.44-2.45 Luc 20.18 Matthieu 26.24 Romains 9.33
45 et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceretLuc 11.45 Luc 20.19 Matthieu 12.12
46 et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebantMatthieu 21.11 Matthieu 21.26 Jean 7.40-7.41 Esaïe 29.1 Actes 2.22

Cette Bible est dans le domaine public.