Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 13.45     

Actes 13.45
Vulgate


1 erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et SaulusActes 11.22-11.27 Actes 4.36 Romains 12.6-12.7 Actes 15.32 Luc 3.1
2 ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eosGalates 1.15 Actes 9.15 2 Timothée 1.11 1 Corinthiens 12.11 Romains 1.1
3 tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illosActes 14.26 Actes 6.6 Actes 14.23 3 Jean 1.6 2 Timothée 1.6
4 et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt CyprumActes 4.36 Actes 13.2 Actes 27.4 Actes 20.23 Actes 11.19
5 et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerioActes 13.14 Actes 12.12 Actes 9.20 Actes 14.1 Actes 19.8
6 et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat BariesuMatthieu 7.15 2 Timothée 3.8 Deutéronome 18.10-18.12 Matthieu 16.17 1 Jean 4.1
7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum DeiActes 19.38 Actes 13.12 Actes 18.12 Actes 13.8 Proverbes 18.15
8 resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide2 Timothée 3.8 Actes 13.6-13.7 Jérémie 28.1 2 Timothée 4.14-4.15 Actes 13.12
9 Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eumActes 4.8 Actes 2.4 Actes 4.31 Michée 3.8 Actes 7.55
10 dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectasMatthieu 13.38 Osée 14.9 Jean 8.44 Actes 18.25-18.26 Luc 11.52
11 et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daretExode 9.3 Psaumes 32.4 1 Samuel 5.11 Job 19.21 1 Samuel 5.6-5.7
12 tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam DominiActes 13.7 Actes 6.10 Luc 7.16 Jean 7.46 Matthieu 7.28-7.29
13 et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est HierosolymamActes 14.24-14.25 Actes 27.5 Actes 13.5-13.6 Actes 15.38 Actes 12.12
14 illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederuntActes 16.13 Actes 13.5 Actes 17.2 Actes 18.4 Actes 14.19
15 post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem diciteActes 15.21 Marc 5.22 Hébreux 13.22 Actes 13.27 Luc 4.16-4.18
16 surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum auditeActes 12.17 Actes 10.2 Actes 13.26 Actes 10.35 Psaumes 85.9
17 Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex eaDeutéronome 7.6-7.8 Psaumes 105.23-105.24 Exode 15.1-15.21 Deutéronome 4.20 Deutéronome 14.2
18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in desertoActes 7.36 Deutéronome 9.7 Deutéronome 9.21-9.24 Psaumes 78.17-78.42 Psaumes 106.13-106.29
19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorumPsaumes 78.55 Deutéronome 7.1 Actes 7.45 Josué 14.1 Josué 19.51
20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetamJuges 2.16 1 Samuel 3.20 Juges 3.10 1 Samuel 12.11 2 Rois 23.22
21 et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta1 Samuel 10.1 1 Samuel 8.5-9.2 1 Samuel 12.12-12.19 1 Samuel 11.15 1 Samuel 10.21-10.26
22 et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas1 Samuel 16.1 1 Samuel 16.13 1 Samuel 15.26 1 Samuel 15.23 Psaumes 78.70-78.72
23 huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem IesumMatthieu 1.1 Psaumes 132.11 Actes 13.32 Apocalypse 22.16 Romains 11.26
24 praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo IsrahelActes 1.22 Luc 1.76 Jean 1.15-1.18 Actes 10.37 Jean 3.25-3.36
25 cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvereMatthieu 3.11 Marc 1.7 Actes 20.24 Actes 19.4 Jean 1.34
26 viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum estActes 13.46 Actes 28.28 Actes 4.12 Matthieu 10.6 Ephésiens 1.13
27 qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleveruntActes 3.17 Actes 26.22-26.23 Luc 24.20 2 Corinthiens 3.14 Actes 15.21
28 et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eumMatthieu 27.22-27.25 Jean 19.4 Luc 23.14-23.16 Jean 19.12-19.16 Matthieu 27.19
29 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumentoLuc 23.53 Actes 5.30 Marc 15.45-15.46 Matthieu 27.57-27.60 Jean 19.36-19.42
30 Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos hisActes 2.24 Matthieu 28.6 Jean 10.17 Actes 4.10 Jean 2.19
31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebemLuc 24.48 Actes 1.3 Matthieu 28.16 Actes 1.11 Actes 1.8
32 et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta estActes 26.6 Romains 4.13 Michée 5.2 Ezéchiel 34.23 Zacharie 6.12
33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui tePsaumes 2.7 Hébreux 5.5 Hébreux 1.5-1.6
34 quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fideliaEsaïe 55.3 Psaumes 89.2-89.4 Romains 6.9 Psaumes 89.19-89.37 Ezéchiel 37.24-37.25
35 ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionemPsaumes 16.10 Actes 2.27-2.31 Hébreux 11.5 Luc 2.26 Psaumes 89.48
36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem1 Rois 2.10 Actes 2.29 Actes 13.22 2 Samuel 7.12 1 Chroniques 17.11
37 quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionemActes 13.30 Actes 2.24
38 notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificariLuc 24.47 2 Corinthiens 5.18-5.21 1 Jean 2.12 Actes 2.38 Actes 5.31
39 in hoc omnis qui credit iustificaturGalates 2.16 Romains 8.3 Hébreux 7.19 Romains 10.10 Romains 10.4
40 videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetisMalachie 4.1 Malachie 3.2 Habakuk 1.5 Matthieu 3.9-3.12 Hébreux 2.3
41 videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobisHabakuk 1.5 Romains 11.7-11.14 1 Pierre 4.17 Actes 13.47 Hébreux 10.28-10.30
42 exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haecActes 13.14 Actes 28.28 Matthieu 19.30 Ezéchiel 3.6 Matthieu 11.21
43 cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia DeiActes 11.23 Actes 6.5 Actes 14.22 Actes 16.14 Hébreux 6.11-6.12
44 sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum DominiEsaïe 60.8 Genèse 49.10 Psaumes 110.3 Esaïe 11.10
45 videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantesJude 1.10 Actes 18.6 Actes 5.17 1 Thessaloniciens 2.16 1 Pierre 4.4
46 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentesActes 3.26 Actes 28.28 Actes 26.20 Actes 13.26 Matthieu 21.43
47 sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terraeEsaïe 49.6 Esaïe 42.6 Luc 2.32 Esaïe 45.22 Actes 1.8
48 audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternamRomains 8.29-8.30 Jean 11.52 Romains 15.9-15.12 Romains 11.7 Jean 10.16
49 disseminabatur autem verbum Domini per universam regionemActes 9.42 Actes 12.24 Actes 19.10 Philippiens 1.13-1.14 Actes 6.7
50 Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suisActes 14.2 Actes 14.19 Actes 13.43 Actes 17.13 Actes 21.27
51 at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt IconiumMatthieu 10.14 Luc 9.5 Actes 14.1 Marc 6.11 Actes 14.21
52 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu SanctoActes 2.4 Matthieu 5.12 1 Thessaloniciens 1.6 Actes 5.41 Actes 4.31

Cette Bible est dans le domaine public.