Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Proverbe 6.35     

Proverbes 6.35
Vulgate


1 fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuamProverbes 22.26 Proverbes 17.18 Proverbes 11.15 Proverbes 20.16 Job 17.3
2 inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibusProverbes 12.13 Proverbes 18.7
3 fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuumJacques 4.10 2 Samuel 24.14 Exode 10.3 2 Chroniques 36.12 Psaumes 31.8
4 ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuaePsaumes 132.4 Marc 13.35-13.36 Proverbes 6.10-6.11 Ecclésiaste 9.10 Matthieu 24.17-24.18
5 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupisPsaumes 124.7 Psaumes 91.3 Psaumes 11.1 Proverbes 1.17
6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiamProverbes 13.4 Hébreux 6.12 Proverbes 20.4 Proverbes 10.26 Matthieu 25.26
7 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principemProverbes 30.27 Job 39.26-39.30 Job 41.4-41.34 Job 38.39-39.12
8 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedatProverbes 10.5 1 Timothée 6.19 Proverbes 30.25
9 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuoProverbes 24.33-24.34 Ephésiens 5.14 Jérémie 4.14 Romains 13.11 Proverbes 1.22
10 paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormiasProverbes 23.33-23.34 Proverbes 6.6 Proverbes 24.33-24.34
11 et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatusProverbes 24.34 Proverbes 13.4 Proverbes 10.4 Proverbes 20.4
12 homo apostata vir inutilis graditur ore perversoProverbes 4.24 Proverbes 16.27 Proverbes 17.4 Actes 20.30 Matthieu 12.34
13 annuit oculis terit pede digito loquiturPsaumes 35.19 Proverbes 10.10 Job 15.12 Proverbes 5.6
14 pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminatMichée 2.1 Proverbes 6.18-6.19 Proverbes 21.8 Psaumes 36.4 Proverbes 3.29
15 huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinamJérémie 19.11 2 Chroniques 36.16 Esaïe 30.13-30.14 Proverbes 1.27 Psaumes 73.18-73.20
16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eiusProverbes 15.8-15.9 Proverbes 30.18 Proverbes 11.1 Deutéronome 25.16 Proverbes 30.21
17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinemProverbes 12.22 Psaumes 101.5 Esaïe 1.15 Psaumes 120.2-120.3 Esaïe 3.16
18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malumGenèse 6.5 Proverbes 1.16 Romains 3.15 Zacharie 8.17 Esaïe 59.7
19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordiasProverbes 6.14 Psaumes 27.12 Proverbes 19.5 Proverbes 19.9 Proverbes 25.18
20 conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuaeEphésiens 6.1 Proverbes 7.1-7.4 Proverbes 30.11 Deutéronome 27.16 Proverbes 1.8-1.9
21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuoProverbes 3.3 Exode 13.16 Proverbes 7.3-7.4 2 Corinthiens 3.3 Proverbes 4.6
22 cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eisProverbes 2.11 Proverbes 3.23-3.24 Psaumes 43.3 Psaumes 119.24 Psaumes 119.9
23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinaePsaumes 119.105 Psaumes 19.8 Proverbes 15.31 Proverbes 4.4 Proverbes 4.13
24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneaeProverbes 7.5 Proverbes 5.3 Proverbes 2.16 Ecclésiaste 7.26
25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illiusMatthieu 5.28 2 Rois 9.30 Jacques 1.14-1.15 Esaïe 3.16 2 Samuel 11.2-11.5
26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capitProverbes 29.3 Proverbes 5.10 1 Samuel 2.36 Proverbes 29.8 Genèse 39.14
27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeantJob 31.9-31.12 Osée 7.4-7.7 Jacques 3.5
28 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam1 Corinthiens 7.1 2 Samuel 11.3-11.4 Jérémie 5.8-5.9 Lévitique 20.10 Genèse 26.10-26.11
30 non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animamJob 38.39
31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradetLuc 19.8 Matthieu 18.25 Job 20.18 2 Samuel 12.6 Exode 22.1-22.4
32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suamProverbes 7.7 Genèse 41.39 Genèse 39.9-39.10 Exode 20.14 Hébreux 13.4
33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebiturProverbes 5.9-5.11 Psaumes 38.1-38.8 Psaumes 51.1 Genèse 49.4 Psaumes 51.8
34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictaeProverbes 27.4 Cantique 8.6 Nombres 5.14 Nombres 25.11 1 Corinthiens 10.22
35 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurimaEsaïe 2.9 Proverbes 7.13 Proverbes 8.25 Malachie 2.9 2 Rois 5.1

Cette Bible est dans le domaine public.