Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 11.48     

Luc 11.48
Vulgate


1 et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suosLuc 22.39-22.45 Psaumes 10.17 Jude 1.20 Luc 9.18 Jacques 4.2-4.3
2 et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuumEcclésiaste 5.2 Matthieu 6.6-6.15 Psaumes 11.4 2 Chroniques 20.6 Psaumes 108.5
3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidieMatthieu 6.34 Proverbes 30.8 Matthieu 6.11 Esaïe 33.16 Jean 6.27-6.33
4 et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationemMatthieu 26.41 Matthieu 6.12-6.15 Luc 22.46 Matthieu 18.35 1 Corinthiens 10.13
5 et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panesLuc 18.1-18.8
6 quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum 7 et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibiLuc 13.25 Matthieu 25.10 Galates 6.17 Luc 7.6
8 dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessariosLuc 18.1-18.8 Matthieu 15.22-15.28 Colossiens 4.12 Colossiens 2.1 Romains 15.30
9 et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobisMarc 11.24 Jean 16.23-16.24 Matthieu 21.22 Jean 15.16 1 Jean 5.14-5.15
10 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperieturJacques 5.11 Jonas 2.2-2.8 Luc 18.1 Lamentations 3.8 Psaumes 31.22
11 quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illiMatthieu 7.9 Esaïe 49.15
12 aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionemEzéchiel 2.6 Luc 10.19 Apocalypse 9.10
13 si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus seMatthieu 7.11 Jean 4.10 Ezéchiel 36.27 Romains 7.18 Hébreux 12.9-12.10
14 et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbaeMatthieu 9.32-9.34 Marc 7.32-7.37 Matthieu 12.22-12.24
15 quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemoniaMatthieu 9.34 Marc 3.22-3.30 Jean 7.20 Matthieu 12.24-12.30 Luc 11.18-11.19
16 et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eoMatthieu 16.1-16.4 Matthieu 12.38-12.39 1 Corinthiens 1.22 Marc 8.11-8.12 Jean 6.30
17 ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadetMatthieu 9.4 Esaïe 19.2-19.3 Marc 3.23-3.27 Apocalypse 2.23 2 Chroniques 10.16-10.19
18 si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemoniaMatthieu 12.26 Jacques 3.5-3.8 Matthieu 4.10 Luc 11.15 Matthieu 12.31-12.34
19 si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri eruntLuc 9.49 Romains 3.19 Luc 19.22 Job 15.6 Matthieu 12.27-12.28
20 porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum DeiExode 8.19 Actes 20.25 Matthieu 12.28 Daniel 2.44 Luc 10.9
21 cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidetMarc 3.27 Matthieu 12.29
22 si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuitEsaïe 49.24-49.25 Esaïe 53.12 Esaïe 63.1-63.4 Genèse 3.15 1 Jean 3.8
23 qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergitMatthieu 12.30 Luc 9.50 Marc 9.40 Apocalypse 3.15-3.16
24 cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exiviMatthieu 12.43-12.45 Psaumes 63.1 Job 1.7 Job 2.2 1 Pierre 5.8
25 et cum venerit invenit scopis mundatam2 Thessaloniciens 2.9-2.12 Jude 1.8-1.13 Matthieu 12.44-12.45 2 Pierre 2.10-2.19 Psaumes 81.11-81.12
26 et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus2 Pierre 2.20-2.22 Jean 5.14 Matthieu 12.45 Sophonie 1.6 Matthieu 23.15
27 factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxistiLuc 1.42 Luc 23.29 Luc 1.48 Luc 1.28
28 at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiuntLuc 8.21 Luc 6.47-6.48 Jacques 1.21-1.25 Esaïe 48.17-48.18 Psaumes 112.1
29 turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum IonaeLuc 11.16 Luc 12.1 Matthieu 12.38-12.42 Marc 8.11-8.12 Matthieu 23.34-23.36
30 nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi istiJonas 1.17 Luc 24.46-24.47 Jonas 2.10 Jonas 3.2-3.10 Matthieu 12.40-12.42
31 regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic2 Chroniques 9.1 1 Rois 10.1-10.13 Jérémie 3.11 Esaïe 9.6-9.7 Hébreux 11.7
32 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hicLuc 11.31 Jonas 4.9 Hébreux 7.26 Jonas 1.2-1.3 Jonas 3.5-4.4
33 nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videantLuc 8.16-8.17 Marc 4.21-4.22 Matthieu 5.15-5.16 Jean 12.46 Philippiens 2.15-2.16
34 lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum eritMatthieu 6.22-6.23 2 Corinthiens 11.3 Esaïe 29.10 2 Corinthiens 4.4 Marc 8.18
35 vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sintProverbes 16.25 2 Pierre 1.9 2 Pierre 2.18 1 Corinthiens 3.18-3.20 Romains 1.22
36 si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te2 Timothée 3.15-3.17 2 Pierre 3.18 Jacques 1.25 2 Corinthiens 4.6 Proverbes 6.23
37 et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuitLuc 7.36 Luc 14.1 1 Corinthiens 9.19-9.23
38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandiumMarc 7.2-7.5 Jean 3.25 Matthieu 15.2-15.3
39 et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitateTite 1.15 Genèse 6.5 Psaumes 22.13 Proverbes 30.12 Actes 8.21-8.23
40 stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecitLuc 12.20 1 Corinthiens 15.36 Matthieu 23.26 Psaumes 75.4-75.5 Luc 24.25
41 verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobisLuc 12.33 Tite 1.15 Luc 16.9 Jacques 1.27 Proverbes 19.17
42 sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittereLuc 18.12 Matthieu 23.23 Michée 6.8 Proverbes 21.3 1 Samuel 15.22
43 vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foroLuc 20.46 Marc 12.38-12.39 Luc 14.7-14.11 Jacques 2.2-2.4 Romains 12.10
44 vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciuntNombres 19.16 Psaumes 5.9 Actes 23.3 Osée 9.8 Matthieu 23.27-23.28
45 respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facisJérémie 6.10 Jean 7.48 Matthieu 22.35 Luc 11.52 Jérémie 20.8
46 at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinasEsaïe 58.6 Galates 6.13 Matthieu 23.2-23.4 Luc 11.45 Luc 11.52
47 vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illosMatthieu 23.29-23.33 1 Thessaloniciens 2.15 Actes 7.51
48 profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchraJosué 24.22 Psaumes 64.8 Actes 7.51-7.52 Matthieu 23.31 Job 15.6
49 propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur1 Corinthiens 1.30 Colossiens 2.3 1 Corinthiens 1.24 Proverbes 1.2-1.6 Matthieu 22.6
50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione istaGenèse 9.5-9.6 Nombres 35.33 Apocalypse 18.20-18.24 2 Rois 24.4 Jérémie 7.29
51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione1 Jean 3.12 Hébreux 11.4 Matthieu 23.35 Zacharie 1.1 Hébreux 12.24
52 vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistisMatthieu 23.13 Malachie 2.7 Jean 7.47-7.52 Actes 4.17-4.18 Luc 11.45-11.46
53 cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multisJérémie 18.18 Psaumes 22.12-22.13 Luc 20.20 Luc 20.27 1 Corinthiens 13.5
54 insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eumMarc 12.13 Matthieu 22.15 Matthieu 22.35 Luc 20.20 Marc 3.2

Cette Bible est dans le domaine public.