Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 17.36     

Luc 17.36
Vulgate


1 et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniuntMatthieu 18.7 1 Corinthiens 11.19 Romains 14.20-14.21 Romains 16.17 1 Corinthiens 8.13
2 utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istisMarc 9.42 Matthieu 18.3-18.6 Matthieu 18.10 Matthieu 18.14 1 Corinthiens 9.22
3 adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illiLévitique 19.17 Matthieu 18.21 Matthieu 18.15-18.17 2 Chroniques 19.6-19.7 Psaumes 141.5
4 et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illiMatthieu 18.21-18.22 Colossiens 3.12-3.13 Romains 12.20 Matthieu 18.35 2 Thessaloniciens 3.13-3.14
5 et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidemMarc 9.24 Hébreux 12.2 2 Thessaloniciens 1.3 Marc 6.30 1 Pierre 1.22-1.23
6 dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobisMatthieu 17.20 Marc 9.23 Matthieu 21.21 Marc 11.22-11.23 1 Corinthiens 13.2
7 quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe 8 et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibesLuc 12.37 Genèse 43.16 2 Samuel 12.20
9 numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto 10 sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus1 Pierre 5.5-5.6 Psaumes 16.2-16.3 Romains 11.35 Romains 3.12 Esaïe 6.5
11 et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et GalilaeamLuc 9.51-9.52 Jean 4.3-4.4
12 et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longeLévitique 13.45-13.46 2 Rois 5.27 Luc 18.13 2 Rois 7.3 2 Chroniques 26.20-26.21
13 et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostriMarc 9.22 Matthieu 20.30-20.31 Matthieu 9.27 Luc 18.38-18.39 Matthieu 15.22
14 quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati suntLuc 5.14 Matthieu 3.15 Jean 11.10 Jean 2.5 Lévitique 13.1-13.46
15 unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans DeumLuc 17.17-17.18 Psaumes 107.20-107.22 Jean 9.38 Psaumes 103.1-103.4 Jean 5.14
16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat SamaritanusMatthieu 10.5 Actes 1.8 Apocalypse 5.14 Jean 5.23 Actes 8.5-8.25
17 respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi suntRomains 1.21 Jean 8.7-8.10 Psaumes 106.13 Genèse 3.9
18 non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigenaPsaumes 106.13 Psaumes 50.23 Matthieu 8.10 Apocalypse 14.7 Matthieu 19.30
19 et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecitMatthieu 9.22 Marc 5.34 Marc 10.52 Luc 18.42 Luc 8.48
20 interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observationeLuc 19.11 Luc 17.23-17.24 Jean 18.36 Actes 1.6-1.7 Luc 16.16
21 neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos estMatthieu 12.28 Romains 14.17 Luc 10.9-10.11 Matthieu 24.23-24.28 Colossiens 1.27
22 et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitisLuc 5.35 Matthieu 9.15 Luc 13.35 Jean 17.11-17.13 Jean 16.16-16.22
23 et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque secteminiLuc 21.8 Luc 17.21 Matthieu 24.23-24.26 Marc 13.21-13.23
24 nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die suaMatthieu 24.27 2 Thessaloniciens 2.2 Matthieu 24.30 2 Pierre 3.10 Malachie 3.1-3.2
25 primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hacMatthieu 16.21 Luc 9.22 Marc 8.31 Marc 12.10 Matthieu 17.22-17.23
26 et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis2 Pierre 2.5 Genèse 7.7-7.23 Hébreux 11.7 Matthieu 24.37-24.39 Luc 17.22
27 edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnesDeutéronome 6.10-6.12 Deutéronome 8.12-8.14 Esaïe 21.4 Esaïe 22.12-22.14 1 Samuel 25.36-25.38
28 similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabantGenèse 18.20-18.21 Genèse 13.13 Genèse 19.1-19.28 Ezéchiel 16.49-16.50 Jacques 5.1-5.5
29 qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit2 Pierre 2.6 Esaïe 13.19 Apocalypse 11.8 Sophonie 2.9 Matthieu 11.23-11.24
30 secundum haec erit qua die Filius hominis revelabiturApocalypse 1.7 2 Thessaloniciens 1.7 Matthieu 24.3 1 Corinthiens 1.7 1 Pierre 1.13
31 in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retroJérémie 45.5 Marc 13.14-13.16 Matthieu 6.25 Matthieu 16.26 Philippiens 3.7-3.8
32 memores estote uxoris LothGenèse 19.26 Hébreux 10.38-10.39 2 Pierre 2.18-2.22 Genèse 19.17 1 Corinthiens 10.6-10.12
33 quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eamJean 12.25 Matthieu 10.39 Marc 8.35-8.37 Luc 9.24-9.25 Matthieu 16.25
34 dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinqueturMatthieu 24.40-24.41 Ezéchiel 9.4-9.6 Matthieu 24.25 Malachie 3.16-3.18 Luc 13.24
35 duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinqueturMatthieu 24.41 Exode 11.5 Juges 16.21
36 respondentes dicunt illi ubi Domine 37 qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilaeMatthieu 24.28 Zacharie 14.2 Daniel 9.26-9.27 Zacharie 13.8-13.9 Apocalypse 19.17-19.18

Cette Bible est dans le domaine public.