Accueil  /  Bible  /  Vulgate  /  Proverbes 6

La Bible Vulgate

Proverbes 6

Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.

Chapitre 5 Chapitre 7

Le danger de se porter garant

1 fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam 2 inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus 3 fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum 4 ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae 5 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis

La paresse

6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam 7 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem 8 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat 9 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo 10 paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias 11 et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus

L’homme double

12 homo apostata vir inutilis graditur ore perverso 13 annuit oculis terit pede digito loquitur 14 pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat 15 huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam 16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius 17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem 18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum 19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias

Les conséquences de l’adultère

20 conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae 21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo 22 cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis 23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae 24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae 25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius 26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit 27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant 28 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam 30 non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam 31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet 32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae 35 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima


Vous êtes actuellement sur une version optimisée pour mobile, si vous souhaitez basculer sur la version complète suivez le lien suivant : Proverbes 6.15 (Lemaîtstre de Sacy)

Cette Bible est dans le domaine public.