Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 14     

Matthieu 14
Vulgate


1 in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu Luc 3.1 Marc 8.15 Actes 4.27 Luc 9.7-9.9 Luc 23.15
2 et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo Matthieu 16.14 Matthieu 11.11 Marc 8.28 Jean 10.41
3 Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui Marc 6.17 Luc 3.19-3.20 Matthieu 4.12 Matthieu 11.2 Marc 6.19
4 dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam Lévitique 20.21 Lévitique 18.16 Esaïe 8.20 Proverbes 28.1 2 Chroniques 26.18-26.19
5 et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant Matthieu 21.26 Matthieu 11.9 Marc 6.19-6.20 Actes 4.21 Marc 14.1-14.2
6 die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi Genèse 40.20 Marc 6.21-6.23 Osée 1.5-1.6 Marc 6.19 Daniel 5.1-5.4
7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo Esther 7.2 Esther 5.6 Esther 5.3
8 at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae Proverbes 29.10 2 Chroniques 22.2-22.3 1 Rois 18.13 Nombres 7.84-7.85 Nombres 7.13
9 et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari 1 Samuel 25.32-25.34 1 Samuel 25.22 Matthieu 14.1 Juges 11.30-11.31 Actes 24.23-24.27
10 misitque et decollavit Iohannem in carcere Matthieu 17.12 2 Chroniques 36.16 Marc 6.27-6.29 Matthieu 22.3-22.6 Apocalypse 11.7
11 et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae Apocalypse 17.6 Ezéchiel 19.2-19.3 Genèse 49.7 Jérémie 22.17 Ezéchiel 35.6
12 et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu Actes 8.2 Matthieu 27.58-27.61
13 quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus Luc 9.10-9.17 Matthieu 15.32-15.38 Matthieu 12.15 Matthieu 10.23 Jean 6.1-6.15
14 et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum Matthieu 9.36 Hébreux 4.15 Matthieu 4.23 Luc 19.41 Marc 9.22
15 vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas Matthieu 15.23 Marc 6.35-6.36 Luc 9.12 Marc 8.3
16 Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare 2 Rois 4.42-4.44 Luc 3.11 2 Corinthiens 8.2-8.3 2 Corinthiens 9.7-9.8 Job 31.16-31.17
17 responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces Matthieu 15.33-15.34 Matthieu 16.9 Luc 9.13 Marc 6.37-6.38 Marc 8.4-8.5
18 qui ait eis adferte illos mihi huc 19 et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis 1 Samuel 9.13 Luc 24.30 Actes 27.35 Romains 14.6 Marc 6.41
20 et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos Matthieu 16.8-16.10 Marc 8.8-8.9 Luc 1.53 Luc 9.17 Marc 6.42-6.44
21 manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis 2 Corinthiens 9.8-9.11 Philippiens 4.19 Actes 4.4 Jean 6.10 Actes 4.34
22 et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas Jean 6.15-6.21 Marc 6.45-6.51 Matthieu 15.39 Matthieu 13.36
23 et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi Luc 6.12 Marc 6.46 Jean 6.15-6.17 Actes 6.4 Luc 9.28
24 navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus Jean 6.18 Marc 6.48 Matthieu 8.24 Esaïe 54.11
25 quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare Job 9.8 Matthieu 24.43 Jean 6.19 Psaumes 93.3-93.4 Apocalypse 10.2
26 et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt Job 4.14-4.16 Luc 24.37 Apocalypse 1.17 Luc 24.5 Luc 1.11-1.12
27 statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere Actes 23.11 Matthieu 9.2 Jean 16.33 Apocalypse 1.17-1.18 Matthieu 17.7
28 respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas Romains 12.3 Luc 22.31-22.34 Jean 13.36-13.38 Luc 22.49-22.50 Matthieu 26.33-26.35
29 at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum Philippiens 4.13 Romains 4.19 Actes 3.16 Luc 17.6 Marc 11.22-11.23
30 videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac 2 Timothée 4.16-4.17 Jean 18.25-18.27 Luc 22.54-22.61 Psaumes 116.3-116.4 Lamentations 3.54-3.57
31 et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti Genèse 22.14 Matthieu 16.8 1 Pierre 1.5 Jacques 1.6-1.8 Marc 1.41
32 et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus Psaumes 107.29-107.30 Marc 6.51 Marc 4.41 Jean 6.21
33 qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es Psaumes 2.7 Jean 1.49 Jean 11.27 Matthieu 16.16 Luc 4.41
34 et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar Marc 6.53-6.56 Luc 5.1 Jean 6.24-6.25
35 et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes Matthieu 4.24-4.25 Marc 1.28-1.34 Marc 6.55 Marc 3.8-3.10 Marc 2.1-2.12
36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt Luc 6.19 Marc 3.10 Matthieu 9.20-9.21 Exode 28.33-28.43 Nombres 15.38-15.39

Cette Bible est dans le domaine public.