Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 8.19     

Actes 8.19
Vulgate


1 facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolosActes 7.58 Actes 22.20 Actes 5.40 Actes 5.33 Actes 1.8
2 curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum2 Samuel 3.31 2 Chroniques 35.25 Actes 2.5 Jérémie 22.18 2 Chroniques 32.33
3 Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam1 Corinthiens 15.9 Galates 1.13 Philippiens 3.6 1 Timothée 1.13 Actes 7.58
4 igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbumActes 8.1 1 Thessaloniciens 2.2 Actes 11.19 Actes 14.2-14.7 Actes 15.35
5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis ChristumActes 6.5 Actes 8.40 Actes 8.35-8.36 Actes 21.8 1 Corinthiens 2.2
6 intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat2 Chroniques 30.12 Matthieu 20.15-20.16 Actes 13.44 Jean 4.41-4.42
7 multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati suntMatthieu 10.1 Marc 16.17-16.18 Actes 5.16 Esaïe 35.6 Matthieu 4.24
8 factum est ergo magnum gaudium in illa civitateLuc 2.10-2.11 Psaumes 96.10-96.12 Actes 13.48 Esaïe 42.10-42.12 Actes 8.39
9 vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnumActes 5.36 Actes 13.6 Jean 7.18 2 Timothée 3.2 Apocalypse 22.15
10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur MagnaActes 14.11 Actes 28.6 Jonas 3.5 Jérémie 31.34 Jérémie 6.13
11 adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eosGalates 3.1 Actes 8.9 Esaïe 44.25 Esaïe 47.9-47.13 Esaïe 8.19
12 cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieresActes 1.3 Actes 2.38 Actes 2.41 1 Pierre 3.21 Matthieu 28.19
13 tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabaturActes 19.11 Actes 8.6-8.7 Marc 16.17 Jean 5.20 Actes 13.44
14 cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et IohannemActes 8.1 Galates 2.9 1 Thessaloniciens 2.13 1 Thessaloniciens 3.2 Actes 11.19-11.22
15 qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum SanctumActes 2.38 Matthieu 18.19 Jean 14.13-14.14 Philippiens 1.19 Jean 16.23-16.24
16 nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini IesuActes 2.38 Matthieu 28.19 Actes 19.2 1 Corinthiens 1.13-1.15 Actes 19.5-19.6
17 tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum SanctumActes 6.6 Actes 19.6 Hébreux 6.2 Actes 9.17 2 Timothée 1.6
18 cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniamEzéchiel 13.19 2 Rois 5.15-5.16 1 Timothée 6.5 Matthieu 10.8 2 Rois 8.9
19 dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eumLuc 14.7-14.11 Matthieu 18.1-18.3 1 Corinthiens 15.8-15.9 Jean 5.44 Actes 8.17
20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideriActes 2.38 Daniel 5.17 Matthieu 10.8 Apocalypse 18.15 Esaïe 55.1
21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram DeoApocalypse 22.19 Habakuk 2.4 2 Chroniques 25.2 Jean 21.17 Psaumes 36.1
22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tuiDaniel 4.27 Actes 17.30 Actes 2.38 1 Rois 8.47-8.48 Actes 9.11
23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esseProverbes 5.22 Esaïe 58.6 Hébreux 12.15 Jean 8.34 Psaumes 116.16
24 respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistisExode 8.8 Nombres 21.7 1 Rois 13.6 Exode 12.32 Genèse 20.7
25 et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabantActes 26.22-26.23 Actes 8.40 Jean 15.27 Luc 9.52-9.56 Actes 1.8
26 angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est desertaActes 5.19 Actes 27.23 Hébreux 1.14 Actes 12.23 Luc 3.2-3.4
27 et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in HierusalemPsaumes 68.31 Jean 12.20 Psaumes 87.4 Sophonie 3.10 1 Rois 8.41-8.43
28 et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam2 Timothée 3.15-3.17 Josué 1.8 Luc 4.17 Deutéronome 6.6-6.7 Jean 5.39-5.40
29 dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istumActes 11.12 Actes 10.19 Actes 16.6-16.7 1 Corinthiens 12.11 Actes 13.2-13.4
30 adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legisJean 4.34 Luc 24.44-24.45 Matthieu 13.23 Ecclésiaste 9.10 Matthieu 13.51
31 qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secumRomains 10.14 Jacques 1.10 Matthieu 18.3-18.4 2 Rois 5.26 Psaumes 25.8-25.9
32 locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suumEsaïe 53.7-53.8 1 Pierre 2.21-2.24 Jérémie 51.40 Jean 1.29 Psaumes 39.2
33 in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eiusEsaïe 53.8 Esaïe 53.12 Esaïe 53.10 Job 34.5 Philippiens 2.8-2.9
34 respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquoMatthieu 2.2-2.4 Matthieu 13.36 Matthieu 15.15
35 aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi IesumLuc 24.27 Actes 18.28 Actes 28.23 Matthieu 5.2 Ephésiens 4.21
36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizariActes 10.47 Tite 3.5-3.6 Jean 3.23 Jean 3.5 1 Jean 5.6
37 [] 38 et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eumJean 4.1 Jean 3.22-3.23
39 cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudensEzéchiel 8.3 1 Rois 18.12 Ezéchiel 11.24 2 Rois 2.16 Ezéchiel 43.5
40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret CaesareamActes 23.33 Actes 10.1 Actes 23.23 Actes 21.8 Actes 25.4

Cette Bible est dans le domaine public.