Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 10.17     

Luc 10.17
Vulgate


1 post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturusLuc 9.52 Matthieu 10.1-10.4 Marc 6.7-6.13 Luc 9.1-9.2 Nombres 11.16
2 et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messemMatthieu 9.36-9.38 1 Timothée 4.10 1 Timothée 4.15-4.16 2 Thessaloniciens 3.1 1 Timothée 1.12-1.14
3 ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter luposMatthieu 10.16 Actes 20.29 Jean 15.20 Ezéchiel 2.3-2.6 Psaumes 22.21
4 nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritisLuc 22.35 2 Rois 4.29 1 Samuel 21.8 Luc 10.4-10.12 Marc 6.8-6.11
5 in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui1 Samuel 25.6 Matthieu 10.12-10.13 Ephésiens 2.17 Actes 10.36 Esaïe 57.19
6 et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur2 Thessaloniciens 3.16 2 Corinthiens 2.15-2.16 Psaumes 35.13 Ephésiens 5.6 1 Samuel 25.17
7 in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domumDeutéronome 12.12 1 Timothée 5.17-5.18 3 Jean 1.5-1.8 Marc 6.10 Actes 16.15
8 et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis1 Corinthiens 10.27 Luc 9.48 Jean 13.20 Matthieu 10.40 Luc 10.10
9 et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum DeiMatthieu 3.2 Actes 28.7-28.10 Luc 10.11 Actes 28.31 Matthieu 4.17
10 in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius diciteLuc 9.5 Actes 18.6 Matthieu 10.14 Actes 13.51
11 etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum DeiLuc 10.9 Actes 13.26 Actes 13.46 Actes 13.40 Hébreux 1.3
12 dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitatiMatthieu 10.15 Matthieu 11.24 Ezéchiel 16.48-16.50 Marc 6.11 Lamentations 4.6
13 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterentEsaïe 23.1-23.18 Ezéchiel 26.1-28.26 Romains 11.8-11.11 Joël 3.4-3.8 Jean 3.5-3.6
14 verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobisLuc 12.47-12.48 Romains 2.1 Jean 15.22-15.25 Romains 2.27 Amos 3.2
15 et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergerisEsaïe 14.13-14.15 Matthieu 4.13 Matthieu 11.23 Matthieu 10.28 2 Pierre 2.4
16 qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit1 Thessaloniciens 4.8 Jean 13.20 Matthieu 10.40 Jean 12.48 Luc 9.48
17 reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuoMarc 16.17 Luc 9.1 Luc 10.1 Romains 16.20 Luc 10.9
18 et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentemApocalypse 9.1 Esaïe 14.12 Jean 16.11 Matthieu 4.10 Apocalypse 20.2
19 ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebitMarc 16.18 Psaumes 91.13 Actes 28.5 Romains 16.20 Apocalypse 11.5
20 verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelisPhilippiens 4.3 Exode 32.32 Hébreux 12.23 Daniel 12.1 Apocalypse 21.27
21 in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te2 Corinthiens 4.3 1 Corinthiens 2.6-2.8 Matthieu 16.17 Ephésiens 1.11 Matthieu 13.11-13.16
22 omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelareJean 10.15 Jean 1.18 Jean 6.44-6.46 Matthieu 28.18 Matthieu 11.27
23 et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtisMatthieu 13.16-13.17
24 dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audieruntHébreux 11.13 1 Pierre 1.10-1.12 Jean 8.56 Hébreux 11.39
25 et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possideboLuc 18.18 Matthieu 22.34-22.39 Luc 7.30 Matthieu 19.16-19.19 Actes 16.30-16.31
26 at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legisRomains 4.14-4.16 Esaïe 8.20 Romains 10.5 Romains 3.19 Galates 3.21-3.22
27 ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsumMatthieu 22.37-22.40 Marc 12.30-12.31 Deutéronome 6.5 Deutéronome 30.6 Romains 13.9
28 dixitque illi recte respondisti hoc fac et vivesLévitique 18.5 Ezéchiel 20.11 Matthieu 19.17 Néhémie 9.29 Galates 3.12
29 ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximusLuc 16.15 Galates 3.11 Luc 10.36 Romains 10.3 Luc 18.9-18.11
30 suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relictoLuc 18.31 Luc 19.28 Psaumes 88.4 Ezéchiel 30.24 Jérémie 51.52
31 accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivitOsée 6.9 Psaumes 69.20 1 Jean 3.16-3.18 Ecclésiaste 9.11 Proverbes 21.13
32 similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiitPsaumes 109.25 Proverbes 27.10 Actes 18.17 2 Timothée 3.2
33 Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus estMatthieu 10.5 Proverbes 27.10 Exode 2.6 1 Rois 8.50 Luc 9.52-9.53
34 et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egitPsaumes 147.3 Romains 12.20 Exode 23.4-23.5 Marc 14.8 Matthieu 5.43-5.45
35 et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibiProverbes 19.17 Matthieu 20.2 Romains 16.23 Luc 14.13
36 quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latronesMatthieu 17.25 Matthieu 21.28-21.31 Luc 7.42 Matthieu 22.42
37 at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter1 Jean 3.16-3.18 Matthieu 23.23 Jean 13.15-13.17 1 Pierre 2.21 2 Corinthiens 8.9
38 factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suamJean 11.1-11.5 Jean 12.1-12.3 Luc 8.2-8.3 Actes 16.15 Jean 11.19-11.20
39 et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illiusLuc 8.35 Proverbes 8.34 Actes 22.3 Jean 12.3 Luc 2.46
40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvetJean 6.27 Luc 12.29 Matthieu 14.15 Jonas 4.1-4.4 Luc 9.55
41 et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurimaPhilippiens 4.6 Matthieu 6.25-6.34 Marc 4.19 Luc 12.22 Ecclésiaste 6.11
42 porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab eaPsaumes 27.4 Jean 5.24 Jean 10.27-10.28 Psaumes 17.15 Jean 17.3

Cette Bible est dans le domaine public.