Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Samuel 17.16     

1 Samuel 17.16
Vulgate


1 congregantes vero Philisthim agmina sua in proelium convenerunt in Soccho Iudae et castrametati sunt inter Soccho et Azeca in finibus DommimJosué 15.35 1 Samuel 13.5 1 Chroniques 11.13 2 Chroniques 28.18 Juges 3.3
2 porro Saul et viri Israhel congregati venerunt in valle Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim1 Samuel 21.9 1 Samuel 17.19
3 et Philisthim stabant super montem ex hac parte et Israhel stabat super montem ex altera parte vallisque erat inter eos 4 et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmoJosué 11.22 1 Samuel 17.23 1 Chroniques 20.4-20.8 Deutéronome 3.11 Amos 2.9
5 et cassis aerea super caput eius et lorica hamata induebatur porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris 6 et ocreas aereas habebat in cruribus et clypeus aereus tegebat umeros eius1 Samuel 17.45 1 Rois 10.16 2 Chroniques 9.15
7 hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri et armiger eius antecedebat eum2 Samuel 21.19 1 Chroniques 11.23 1 Samuel 17.41 1 Chroniques 20.5
8 stansque clamabat adversum falangas Israhel et dicebat eis quare venitis parati ad proelium numquid ego non sum Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamen1 Samuel 8.17 2 Samuel 11.11 1 Chroniques 21.3 1 Samuel 17.26
9 si quiverit pugnare mecum et percusserit me erimus vobis servi si autem ego praevaluero et percussero eum vos servi eritis et servietis nobis1 Samuel 11.1
10 et aiebat Philistheus ego exprobravi agminibus Israhelis hodie date mihi virum et ineat mecum singulare certamen2 Samuel 21.21 1 Samuel 17.45 1 Samuel 17.36 1 Samuel 17.25-17.26 Daniel 4.37
11 audiens autem Saul et omnes viri israhelitae sermones Philisthei huiuscemodi stupebant et metuebant nimisDeutéronome 31.8 Josué 1.9 Psaumes 27.1 Esaïe 57.11 Proverbes 28.1
12 David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros1 Samuel 16.10-16.11 Genèse 35.19 1 Samuel 16.18 1 Samuel 17.58 1 Chroniques 2.13-2.16
13 abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium et nomina trium filiorum eius qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma1 Chroniques 2.13 1 Samuel 17.28 1 Samuel 16.6-16.9 2 Samuel 13.3 2 Samuel 21.21
14 David autem erat minimus tribus ergo maioribus secutis Saulem1 Samuel 16.11 Genèse 25.23
15 abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem1 Samuel 16.11 1 Samuel 16.19-16.23
16 procedebat vero Philistheus mane et vespere et stabat quadraginta diebusLuc 4.2 Matthieu 4.2
17 dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus tuis oephi pulentae et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos1 Samuel 25.18 Ruth 2.14 Matthieu 7.11 Luc 11.13 2 Samuel 17.28
18 et decem formellas casei has deferes ad tribunum et fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati sint disceGenèse 37.14 1 Samuel 16.20 1 Thessaloniciens 3.5-3.6 Actes 15.36 2 Samuel 17.29
19 Saul autem et illi et omnes filii Israhel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim 20 surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit sicut praeceperat ei Isai et venit ad locum Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine1 Samuel 26.5 Luc 19.43 1 Samuel 26.7 Ephésiens 6.1-6.2 1 Samuel 17.28
21 direxerat enim aciem Israhel sed et Philisthim ex adverso fuerant praeparati 22 derelinquens ergo David vasa quae adtulerat sub manu custodis ad sarcinas cucurrit ad locum certaminis et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suosGenèse 37.14 Matthieu 10.12-10.13 Luc 10.5-10.6 Esaïe 10.28 Juges 18.15
23 cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris Philisthinorum et loquente eo haec eadem verba audivit David1 Samuel 17.8-17.10
24 omnes autem Israhelitae cum vidissent virum fugerunt a facie eius timentes eum valdeDeutéronome 32.30 1 Samuel 13.6-13.7 Esaïe 30.17 Lévitique 26.36 1 Samuel 17.11
25 et dixit unus quispiam de Israhel num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris eius faciet absque tributo in IsrahelJosué 15.16 Apocalypse 2.17 Esdras 7.24 1 Samuel 18.17-18.27 Apocalypse 3.5
26 et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium de Israhel quis est enim hic Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis1 Samuel 11.2 Deutéronome 5.26 1 Samuel 17.10 1 Samuel 14.6 1 Samuel 17.36
27 referebat autem ei populus eundem sermonem dicens haec dabuntur viro qui percusserit eum1 Samuel 17.25
28 quod cum audisset Heliab frater eius maior loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres proelium descendistiGenèse 37.8 Genèse 37.4 Genèse 37.11 Matthieu 10.36 Proverbes 18.19
29 et dixit David quid feci numquid non verbum estProverbes 15.1 Actes 11.2-11.4 1 Corinthiens 2.15 1 Pierre 3.9
30 et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem et respondit ei populus verbum sicut et prius1 Samuel 17.26-17.27
31 audita sunt autem verba quae locutus est David et adnuntiata in conspectu SaulProverbes 22.29
32 ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat cor cuiusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistheum1 Samuel 16.18 Deutéronome 20.1-20.3 Psaumes 27.1-27.3 Esaïe 35.4 Psaumes 3.6
33 et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia suaNombres 13.31 1 Samuel 17.56 Psaumes 11.1 1 Samuel 17.42 Deutéronome 9.2
34 dixitque David ad Saul pascebat servus tuus patris sui gregem et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis 35 et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum et illi consurgebant adversum me et adprehendebam mentum eorum et suffocabam interficiebamque eosAmos 3.12 2 Samuel 23.20 Actes 28.4-28.6 Psaumes 91.13 Daniel 6.22
36 nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis1 Samuel 17.10 1 Samuel 17.26 Zacharie 12.3 Zacharie 2.8 Actes 12.1-12.2
37 et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei huius dixit autem Saul ad David vade et Dominus tecum sit1 Samuel 20.13 2 Timothée 4.17-4.18 1 Chroniques 22.11 1 Chroniques 22.16 1 Samuel 7.12
38 et induit Saul David vestimentis suis et inposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica 39 accinctus ergo David gladio eius super veste sua coepit temptare si armatus posset incedere non enim habebat consuetudinem dixitque David ad Saul non possum sic incedere quia nec usum habeo et deposuit eaZacharie 4.6 2 Corinthiens 10.4-10.5 Osée 1.7
40 et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit adversum PhilistheumJuges 20.16 Matthieu 10.10 Juges 15.15-15.16 Juges 3.31 Juges 7.16-7.20
41 ibat autem Philistheus incedens et adpropinquans adversum David et armiger eius ante eum 42 cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu1 Samuel 16.12 1 Samuel 17.33 Psaumes 123.3-123.4 2 Rois 18.23-18.24 2 Corinthiens 11.27-11.29
43 et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis suis1 Samuel 24.14 2 Samuel 3.8 2 Samuel 9.8 2 Rois 8.13 2 Samuel 16.9
44 dixitque ad David veni ad me et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae1 Rois 20.10-20.11 Ezéchiel 28.9-28.10 Jérémie 9.23 Ezéchiel 39.17-39.20 1 Samuel 17.46
45 dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israhel quibus exprobrasti2 Chroniques 32.8 1 Samuel 17.36 2 Samuel 22.33-22.35 Philippiens 4.13 1 Samuel 17.10
46 hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae ut sciat omnis terra quia est Deus in IsrahelEsaïe 52.10 Josué 4.24 2 Rois 19.19 1 Rois 8.43 Deutéronome 28.26
47 et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostrasZacharie 4.6 Osée 1.7 Psaumes 44.6-44.7 1 Samuel 14.6 Psaumes 33.16-33.17
48 cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso PhilistheiProverbes 28.1 Psaumes 27.1
49 et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit et percussit Philistheum in fronte et infixus est lapis in fronte eius et cecidit in faciem suam super terram1 Corinthiens 1.27-1.28 2 Rois 9.24 1 Rois 22.34
50 praevaluitque David adversus Philistheum in funda et in lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non haberet in manu David1 Samuel 13.22 1 Samuel 17.39 Juges 3.31 1 Samuel 23.21 Juges 15.15
51 cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium eius et eduxit de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugeruntHébreux 11.34 1 Samuel 21.9 2 Samuel 23.21 Psaumes 7.15-7.16 Esther 7.10
52 et consurgentes viri Israhel et Iuda vociferati sunt et persecuti Philistheos usque dum venirent in vallem et usque ad portas Accaron cecideruntque vulnerati de Philisthim in via Sarim usque ad Geth et usque AccaronJosué 15.11 Josué 15.33-15.36 Josué 15.45-15.46 2 Samuel 23.10 1 Samuel 14.21-14.22
53 et revertentes filii Israhel postquam persecuti fuerant Philistheos invaserunt castra eorumJérémie 4.20 Jérémie 30.16 2 Rois 7.7-7.16
54 adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in Hierusalem arma vero eius posuit in tabernaculo suoExode 16.33 Josué 4.7-4.8 1 Samuel 21.9
55 eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiae de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi1 Samuel 16.21-16.22 1 Samuel 17.58
56 et ait rex interroga tu cuius filius sit iste puer 57 cumque regressus esset David percusso Philistheo tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in manu1 Samuel 17.54
58 et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitae ego sum1 Samuel 17.12 1 Samuel 16.18-16.19

Cette Bible est dans le domaine public.