Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lévitique 11.13     

Lévitique 11.13
Vulgate


1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2 dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terraeMatthieu 15.11 Lévitique 11.11 Hébreux 9.10 1 Timothée 4.4-4.6 Romains 14.2-14.3
3 omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetisActes 17.11 Proverbes 9.6 Deutéronome 6.6-6.7 Psaumes 1.1-1.2 1 Timothée 4.15
4 quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis 5 chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus estProverbes 30.26 Psaumes 104.18 2 Timothée 3.5 Romains 2.18-2.24 Philippiens 3.18-3.19
6 lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividitDeutéronome 14.7
7 et sus qui cum ungulam dividat non ruminatEsaïe 66.3 Esaïe 66.17 Esaïe 65.4 2 Pierre 2.18-2.22 Luc 8.33
8 horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobisHébreux 9.10 Esaïe 52.11 2 Corinthiens 6.17 Actes 10.28 Lévitique 5.2
9 haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetisDeutéronome 14.9-14.10 Actes 20.21 Jacques 2.18 Galates 5.6 1 Jean 5.2-5.5
10 quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobisLévitique 7.18 Psaumes 139.21-139.22 Proverbes 29.27 Deutéronome 14.3 Proverbes 13.20
11 et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis 12 cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt 13 haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietumJérémie 4.13 Jérémie 4.22 Job 39.27-39.30 Lamentations 4.19 Osée 8.1
14 milvum ac vulturem iuxta genus suum 15 et omne corvini generis in similitudinem suam1 Rois 17.6 Proverbes 30.17 Luc 12.24 Genèse 8.7 1 Rois 17.4
16 strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suumEphésiens 2.2-2.3 Psaumes 102.6 1 Thessaloniciens 5.5-5.7 Ephésiens 4.18-4.19 Jean 3.19-3.21
17 bubonem et mergulum et ibin 18 cycnum et onocrotalum et porphirionem 19 erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem 20 omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobisPsaumes 17.14 Lévitique 11.27 Jude 1.10 2 Rois 17.28-17.41 Philippiens 3.18-3.19
21 quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram 22 comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suumMatthieu 3.4 Marc 1.6 Exode 10.4-10.5 Romains 14.1 Hébreux 5.11
23 quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis 24 et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum2 Corinthiens 6.17 Ephésiens 2.1-2.3 Colossiens 2.20 Ephésiens 5.11 Esaïe 22.14
25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasumNombres 31.24 Lévitique 15.5 Lévitique 14.8 Lévitique 11.40 Nombres 19.10
26 omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur 27 quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperumLévitique 11.20 Lévitique 11.23
28 et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobisLévitique 11.24-11.25
29 hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suumLévitique 11.41-11.42 Hébreux 13.5 Luc 12.15 Colossiens 3.5 Luc 16.14
30 migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa 31 omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperumLévitique 11.24-11.25 Lévitique 11.8
32 et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabunturLévitique 15.12 Tite 2.14 Lévitique 6.28 Tite 3.5
33 vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum estLévitique 15.12 Lévitique 6.28 Philippiens 3.21 Jérémie 48.38 Lévitique 11.35
34 omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum eritProverbes 28.8 Tite 1.15 Proverbes 21.4 Proverbes 21.27 Proverbes 15.8
35 et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi eruntLévitique 15.12 Lévitique 6.28 2 Corinthiens 5.1-5.7 Lévitique 11.33
36 fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit pollueturZacharie 13.1 Jean 4.14
37 si ceciderint super sementem non polluent eam1 Jean 5.18 1 Jean 3.9 1 Corinthiens 15.37 1 Pierre 1.23
38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur 39 si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperumLévitique 11.40 Lévitique 11.28 Lévitique 11.24 Lévitique 11.31 Lévitique 15.7
40 et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperumEzéchiel 44.31 Lévitique 22.8 Deutéronome 14.21 Ezéchiel 4.14 Lévitique 15.5-15.10
41 omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibumLévitique 11.29 Lévitique 11.23 Lévitique 11.20
42 quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile estGenèse 3.14-3.15 2 Corinthiens 11.13 2 Corinthiens 11.3 Esaïe 65.25 Michée 7.17
43 nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitisLévitique 20.25 Lévitique 11.41-11.42
44 ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terramLévitique 19.2 1 Thessaloniciens 4.7 Lévitique 20.7 Lévitique 20.26 1 Pierre 2.9
45 ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sumExode 6.7 Psaumes 105.43-105.45 Exode 20.2 Lévitique 11.44 1 Pierre 1.16
46 ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terraEzéchiel 43.12 Lévitique 14.54 Lévitique 7.37 Lévitique 15.32
47 ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatisLévitique 10.10 Ezéchiel 44.23 Romains 14.13-14.23 Malachie 3.18 Romains 14.2-14.3

Cette Bible est dans le domaine public.