Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 16.30     

Actes 16.30
Vulgate


1 pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentiliActes 17.14 1 Thessaloniciens 3.2 Romains 16.21 2 Timothée 1.5 2 Timothée 1.2
2 huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres1 Timothée 3.7 1 Timothée 5.10 2 Timothée 3.11 Actes 14.21 Actes 13.51
3 hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis essetGalates 2.3 Galates 5.6 Actes 15.20 Galates 5.1-5.3 Galates 2.8
4 cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent HierosolymisActes 15.28-15.29 Actes 15.2 Actes 11.30 Actes 15.6
5 et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidieActes 9.31 Actes 2.47 Actes 6.7 Actes 15.41 1 Corinthiens 15.58
6 transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in AsiaActes 18.23 1 Pierre 1.1 Galates 3.1 Galates 1.2 2 Timothée 4.10
7 cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus IesuGalates 4.6 1 Pierre 1.1 Actes 8.29 Romains 8.9 Philippiens 1.19
8 cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem2 Timothée 4.13 2 Corinthiens 2.12 Actes 20.5 Actes 16.11
9 et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nosActes 18.5 Actes 19.21 Romains 15.26 2 Corinthiens 9.2 1 Thessaloniciens 1.7-1.8
10 ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis2 Corinthiens 2.12-2.13 Actes 20.13-20.15 Actes 10.29 Actes 20.5-20.8 Actes 14.7
11 navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die NeapolimActes 16.8 Actes 21.1
12 et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes1 Thessaloniciens 2.2 Philippiens 1.1 Actes 20.6 Actes 16.9 Actes 16.21
13 die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerantActes 13.14 Luc 4.20-4.21 Jean 8.2 Matthieu 5.1-5.2 Actes 21.5
14 et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a PauloLuc 24.45 Actes 18.7 Apocalypse 1.11 Actes 10.2 Ephésiens 1.17-1.18
15 cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nosActes 11.14 Hébreux 13.2 Luc 24.29 Actes 16.33 Genèse 19.3
16 factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando1 Samuel 28.7 Esaïe 8.19 Galates 5.20 Exode 7.11-7.12 Lévitique 19.31
17 haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutisMarc 5.7 Daniel 3.26 Daniel 6.20 Luc 4.34 Jonas 1.9
18 hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem horaMarc 16.17 Luc 10.17-10.19 Marc 1.34 Actes 19.12-19.17 Marc 1.25-1.26
19 videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principesActes 21.30 Jacques 2.6 Actes 17.6 Actes 16.16 Actes 8.3
20 et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint IudaeiActes 28.22 Jacques 4.4 Romains 12.2 Actes 18.2 Matthieu 2.3
21 et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus RomaniActes 16.12 Esther 3.8 Actes 26.3 Jérémie 10.3
22 et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi1 Thessaloniciens 2.2 2 Corinthiens 6.5 2 Corinthiens 11.23-11.25 Actes 16.37 Actes 19.28-19.41
23 et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eosApocalypse 1.9 Actes 9.2 Apocalypse 2.10 Actes 5.18 Actes 12.4
24 qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in lignoJob 33.11 Job 13.27 Jérémie 29.26 2 Chroniques 16.10 Jérémie 37.15-37.16
25 media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erantPsaumes 77.6 Jacques 1.2 Job 35.10 1 Pierre 1.6-1.8 Psaumes 119.62
26 subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta suntActes 4.31 Actes 12.7 Actes 12.10 Actes 5.19 Zacharie 9.11-9.12
27 expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctosActes 12.19 Juges 9.54 1 Rois 16.18 Actes 16.23-16.24 2 Samuel 17.23
28 clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumusLuc 22.51 Matthieu 5.44 Luc 6.27-6.28 Proverbes 24.11-24.12 Psaumes 7.4
29 petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et SilaeJérémie 5.22 Actes 24.25 Esaïe 60.14 Esaïe 66.2 Apocalypse 3.9
30 et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiamActes 2.37 Actes 22.10 Actes 16.17 Luc 3.10 Actes 14.15
31 at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tuaJean 1.12 Esaïe 45.22 Actes 2.38-2.39 Jean 3.36 Marc 16.16
32 et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eiusColossiens 1.27-1.28 Ephésiens 3.8 Actes 10.33-10.43 Marc 16.15 1 Thessaloniciens 2.8
33 et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuoActes 16.25 Actes 16.15 1 Corinthiens 1.16 Galates 5.13 Luc 10.33-10.34
34 cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens DeoActes 2.46 Esaïe 12.1-12.3 Philippiens 4.17 Esaïe 61.10 Esaïe 58.7-58.11
35 et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illosActes 4.21 Actes 5.40 Psaumes 76.10 Jérémie 5.22
36 nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in paceActes 15.33 Actes 16.27 1 Samuel 1.17 Marc 5.34 1 Samuel 29.7
37 Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniantActes 22.25-22.29 Actes 16.20-16.24 Psaumes 58.1-58.2 Daniel 6.18-6.19 Matthieu 10.16
38 et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essentActes 22.29 Matthieu 14.5 Matthieu 21.46
39 et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbemMatthieu 8.34 Marc 5.17 Esaïe 60.14 Daniel 6.23 Daniel 6.16
40 exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti suntActes 16.14 Actes 4.23 Actes 16.2 Actes 14.22 Actes 12.12-12.17

Cette Bible est dans le domaine public.