Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 11.19     

Marc 11.19
Vulgate


1 et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suisMatthieu 21.17 Matthieu 26.30 Marc 14.13 Jean 12.14-12.19 Zacharie 14.4
2 et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adduciteMatthieu 21.2-21.3 Luc 19.30-19.31
3 et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc2 Corinthiens 8.9 Actes 10.36 Psaumes 24.1 Actes 1.24 Hébreux 2.7-2.9
4 et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eumLuc 19.32-19.34 Matthieu 21.6-21.7 Matthieu 26.19 Hébreux 11.8 Jean 2.5
5 et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum 6 qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis 7 et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eoLuc 19.35-19.36 Zacharie 9.9 Matthieu 21.7-21.8 Matthieu 21.4-21.5 2 Rois 9.13
8 multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in viaLévitique 23.40
9 et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine DominiPsaumes 118.25-118.26 Matthieu 23.39 Matthieu 21.9 Jean 19.15 Jean 12.13
10 benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsisLuc 2.14 Psaumes 148.1 Ezéchiel 37.24-37.25 Amos 9.11-9.12 Osée 3.5
11 et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecimMalachie 3.1 Luc 21.37-21.38 Jean 8.1-8.2 Matthieu 21.10-21.17 Luc 19.41-19.45
12 et alia die cum exirent a Bethania esuriitMatthieu 21.18-21.22 Matthieu 4.2 Jean 4.31-4.33 Luc 4.2 Jean 19.28
13 cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorumLuc 13.6-13.9 Matthieu 21.19 Luc 12.6-12.7 Luc 10.31 Esaïe 5.7
14 et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eiusMatthieu 21.19 Apocalypse 22.11 Marc 11.20-11.21 Esaïe 5.5-5.6 Matthieu 21.33
15 et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertitMatthieu 21.12-21.16 Jean 2.13-2.17 Luc 19.45-19.47 Deutéronome 14.25-14.26
16 et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum 17 et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronumEsaïe 56.7 Jérémie 7.11 Luc 19.46 Jean 2.16 Osée 12.7
18 quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eiusMatthieu 7.28 Marc 12.12 Actes 24.25 1 Rois 22.8 Marc 11.32
19 et cum vespera facta esset egrediebatur de civitateLuc 21.37 Marc 11.11 Jean 12.36
20 et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibusEsaïe 40.24 Hébreux 6.8 Marc 11.14 Job 20.5-20.7 Matthieu 13.6
21 et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruitProverbes 3.33 Matthieu 23.7 1 Corinthiens 16.22 Matthieu 25.41 Zacharie 5.3-5.4
22 et respondens Iesus ait illis habete fidem DeiMarc 9.23 Psaumes 62.8 Jean 14.1 2 Chroniques 20.20 Colossiens 2.12
23 amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet eiMatthieu 17.20 Jean 15.7 Jean 14.13 Psaumes 37.4 1 Corinthiens 13.2
24 propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobisMatthieu 21.22 1 Jean 5.14-5.15 1 Jean 3.22 Jacques 1.5-1.6 Matthieu 18.19
25 et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestraColossiens 3.13 Matthieu 6.14-6.15 Luc 6.37 Ephésiens 4.32 Jacques 2.13
26 quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra 27 et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et senioresMatthieu 21.23-21.27 Luc 20.1-20.8 Actes 4.5-4.8 Psaumes 2.1-2.5 Actes 4.27-4.28
28 et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista faciasExode 2.14 Nombres 16.13 Nombres 16.3 Actes 7.27-7.28 Actes 7.51
29 Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciamEsaïe 52.13 Matthieu 21.24 Luc 20.3-20.8
30 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihiLuc 3.1-3.20 Matthieu 3.1-3.17 Marc 1.1-1.11 Marc 9.13 Jean 1.15-1.36
31 at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis eiJean 1.15 Jean 3.29-3.36 Matthieu 21.25-21.27 Matthieu 11.7-11.14 Matthieu 21.31-21.32
32 sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta essetMatthieu 21.46 Matthieu 14.5 Marc 12.12 Matthieu 3.5-3.6 Matthieu 11.9
33 et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciamLuc 20.7-20.8 Matthieu 16.4 2 Corinthiens 4.3-4.4 Esaïe 6.9-6.10 Matthieu 23.16-23.26

Cette Bible est dans le domaine public.