Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 21.9     

Genèse 21.9
Vulgate


1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus estGenèse 18.14 Galates 4.23 1 Samuel 2.21 Genèse 18.10 Genèse 17.19
2 concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei DeusGalates 4.22 Hébreux 11.11 Genèse 17.21 Genèse 17.19 Genèse 18.10
3 vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra IsaacGenèse 17.19 Genèse 21.12 Genèse 21.6 Matthieu 1.2 Romains 9.7
4 et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei DeusActes 7.8 Luc 1.59 Genèse 17.10-17.12 Lévitique 12.3 Deutéronome 12.32
5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est IsaacGenèse 17.17 Genèse 17.1 Romains 4.19
6 dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihiEsaïe 54.1 Genèse 17.17 Genèse 18.12-18.15 Psaumes 126.2 Luc 1.46-1.55
7 rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seniGenèse 18.11-18.12 2 Thessaloniciens 1.10 Nombres 23.23 Ephésiens 3.10 Psaumes 86.10
8 crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius1 Samuel 25.36 Esther 1.3 Psaumes 131.2 Osée 1.8 Genèse 19.3
9 cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad AbrahamGenèse 16.15 Galates 4.29 Genèse 16.1 Psaumes 44.13-44.14 Genèse 17.20
10 eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo IsaacJean 8.35 1 Jean 2.19 Galates 4.22-4.31 Galates 4.7 Matthieu 8.11-8.12
11 dure accepit hoc Abraham pro filio suoGenèse 17.18 Hébreux 12.11 Matthieu 10.37 2 Samuel 18.33 Genèse 22.1-22.2
12 cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semenHébreux 11.18 Genèse 17.19 Romains 9.7-9.8 Esaïe 46.10 1 Samuel 8.7
13 sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum estGenèse 21.18 Genèse 16.10 Genèse 17.20 Genèse 25.12-25.18
14 surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine BersabeeGenèse 21.33 Jean 8.35 Galates 4.23-4.25 1 Rois 19.3 Genèse 24.54
15 cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant2 Rois 3.9 Psaumes 63.1 Exode 15.22-15.25 Esaïe 44.12 Genèse 21.14
16 et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevitEsaïe 49.15 Ruth 1.9 Luc 15.20 Esther 8.6 Genèse 44.34
17 exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo estGenèse 16.11 Exode 3.7 Juges 18.23 Psaumes 107.4-107.6 Psaumes 65.2
18 surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eumGenèse 21.13 Genèse 16.10 Genèse 17.20 Genèse 25.12-25.18 1 Chroniques 1.29-1.31
19 aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibereNombres 22.31 2 Rois 6.17-6.20 Luc 24.16-24.31 Esaïe 35.5-35.6
20 et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittariusGenèse 28.15 Genèse 39.21 Genèse 39.2-39.3 Genèse 16.12 Luc 2.40
21 habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra AegyptiNombres 12.16 1 Corinthiens 7.38 Nombres 10.12 1 Samuel 25.1 Nombres 13.26
22 eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agisGenèse 20.2 Genèse 26.28 Genèse 26.26 Esaïe 8.10 Matthieu 1.23
23 iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advenaJosué 2.12 Genèse 20.14 2 Corinthiens 1.23 Genèse 14.22-14.23 1 Samuel 24.21-24.22
24 dixitque Abraham ego iuraboGenèse 14.13 Hébreux 6.16 Romains 12.18
25 et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illiusGenèse 26.15-26.22 Matthieu 18.15 Proverbes 17.10 Genèse 29.8 Genèse 13.7
26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodieGenèse 13.7 2 Rois 5.20-5.24
27 tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedusGenèse 14.22-14.23 Galates 3.15 Proverbes 18.16 Romains 1.31 Genèse 31.44
28 et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum 29 cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsumGenèse 33.8 Exode 12.26 1 Samuel 15.14
30 at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istumGenèse 31.52 Josué 24.27 Josué 22.27-22.28 Genèse 31.44-31.48
31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraveruntGenèse 26.33 Genèse 21.14 1 Rois 4.25 2 Samuel 17.11 Juges 20.1
32 et inierunt foedus pro puteo IuramentiGenèse 21.27 Genèse 26.8 Exode 13.17 Juges 13.1 Genèse 14.13
33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterniGenèse 12.8 Psaumes 90.2 Esaïe 40.28 Genèse 4.26 Jérémie 10.10
34 et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis1 Pierre 2.11 Genèse 20.1 Hébreux 11.13 Psaumes 39.12 1 Chroniques 29.15

Cette Bible est dans le domaine public.