Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Proverbe 14     

Proverbes 14
Vulgate


1 sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus Proverbes 21.9 Proverbes 31.10-31.31 Proverbes 21.19 Proverbes 24.3-24.4 Proverbes 19.13
2 ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via Proverbes 28.6 Proverbes 2.15 Actes 10.35 Actes 9.31 Proverbes 16.17
3 in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos Proverbes 12.6 Job 5.21 Jacques 3.5-3.6 Proverbes 22.8 Apocalypse 3.10
4 ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis 1 Corinthiens 9.9-9.11 Proverbes 13.23 Amos 4.6
5 testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus Proverbes 6.19 Proverbes 12.17 Exode 23.1 Proverbes 19.5 Proverbes 13.5
6 quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis Matthieu 11.25-11.27 Proverbes 17.24 Proverbes 8.9 Matthieu 13.11-13.12 Jacques 1.5
7 vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae Proverbes 13.20 Proverbes 9.6 Proverbes 19.27 Ephésiens 5.11 1 Corinthiens 5.11
8 sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans Ephésiens 5.17 Colossiens 1.9-1.10 Psaumes 119.5 Psaumes 119.34-119.35 Psaumes 143.8
9 stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia Proverbes 10.23 Job 15.16 Proverbes 12.2 Job 34.7-34.9 Proverbes 30.20
10 cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus 1 Samuel 1.10 Marc 14.33-14.34 Proverbes 18.14 Philippiens 4.7 Jean 14.18
11 domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt Proverbes 3.33 Job 8.15 Psaumes 128.3 Job 21.28 Proverbes 12.7
12 est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem Proverbes 16.25 Proverbes 12.15 Matthieu 7.13-7.14 Jacques 1.22 Galates 6.3
13 risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat Ecclésiaste 2.2 Luc 16.25 Ecclésiaste 2.10-2.11 Proverbes 5.4 Ecclésiaste 7.5-7.6
14 viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus Proverbes 12.14 Galates 6.8 Jérémie 8.5 Hébreux 3.12 Jérémie 17.5
15 innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos Ephésiens 5.17 Amos 5.13 Actes 13.7 Proverbes 27.12 1 Jean 4.1
16 sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit Proverbes 22.3 Proverbes 3.7 Genèse 33.9 Néhémie 5.15 1 Rois 20.10-20.11
17 inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est Proverbes 14.29 Proverbes 29.22 Ecclésiaste 7.9 Proverbes 16.32 Jacques 1.19
18 possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam Proverbes 4.7-4.9 Jérémie 16.19 Proverbes 11.29-11.30 2 Timothée 4.8 1 Pierre 5.4
19 iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum Genèse 42.6 Esaïe 60.14 Exode 8.8 Esther 7.7-7.8 Malachie 4.3
20 etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi Proverbes 19.4 Job 6.21-6.23 Proverbes 19.6-19.7 Job 30.10 Esther 3.2
21 qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit Proverbes 11.12 Proverbes 19.17 Proverbes 18.3 Jacques 2.14-2.16 Job 35.5-35.6
22 errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona Proverbes 12.2 Psaumes 61.7 Psaumes 25.10 Jean 1.17 Proverbes 19.22
23 in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas Proverbes 28.19 Proverbes 12.24 2 Thessaloniciens 3.10-3.12 Hébreux 6.10-6.11 Jean 6.27
24 corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia Proverbes 27.22 Ecclésiaste 7.11-7.12 Luc 12.19-12.20 Psaumes 112.9 Esaïe 33.6
25 liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis Proverbes 14.5 2 Pierre 3.3 Actes 20.26-20.27 1 Timothée 4.1-4.3 Actes 26.16-26.20
26 in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes Proverbes 18.10 Proverbes 19.23 Jérémie 32.39-32.40 Psaumes 112.6-112.8 Psaumes 115.13-115.14
27 timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis Proverbes 13.14 Proverbes 22.5 Esaïe 33.6 Psaumes 18.5 Proverbes 2.10-2.18
28 in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis 1 Rois 20.27 1 Rois 4.20-4.21 Exode 1.12 Exode 1.22 2 Rois 13.7
29 qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam Jacques 1.19 Ecclésiaste 7.9 Proverbes 16.32 Proverbes 14.17 Proverbes 19.11
30 vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia Proverbes 12.4 Proverbes 17.22 Psaumes 112.10 Romains 1.29 Proverbes 3.8
31 qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis Proverbes 17.5 Proverbes 22.2 Proverbes 19.17 Job 31.13-31.16 Proverbes 22.16
32 in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua 2 Timothée 4.18 Genèse 49.18 2 Corinthiens 1.9 2 Corinthiens 5.8 Job 19.25-19.27
33 in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet Proverbes 29.11 Proverbes 12.16 Proverbes 15.28 Proverbes 12.23 Proverbes 15.2
34 iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum Deutéronome 28.1-28.68 Psaumes 107.34 Deutéronome 4.6-4.8 Deutéronome 29.18-29.28 Juges 2.6-2.14
35 acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit Proverbes 22.11 Matthieu 24.45-24.51 Proverbes 29.12 Proverbes 19.26 Luc 12.42-12.48

Cette Bible est dans le domaine public.