Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Samuel 23.39     

2 Samuel 23.39
Vulgate


1 haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel2 Samuel 7.8-7.9 1 Samuel 16.12-16.13 Psaumes 89.20 Psaumes 78.70-78.71 Jacques 5.13
2 spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meamMatthieu 22.43 2 Pierre 1.21 Actes 2.25-2.31 Hébreux 3.7-3.8 Marc 12.36
3 dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei2 Samuel 22.32 Deutéronome 32.4 2 Samuel 22.2-22.3 Exode 18.21 Psaumes 42.9
4 sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terraJuges 5.31 Osée 6.5 Psaumes 72.6 Psaumes 89.36 Proverbes 4.18
5 nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinetEsaïe 55.3 Esaïe 9.6-9.7 2 Samuel 7.14-7.16 Jérémie 32.40 Hébreux 6.19
6 praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae non tolluntur manibusMatthieu 13.41 Genèse 3.18 1 Samuel 2.12 Ezéchiel 2.6 2 Samuel 20.1
7 et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilumHébreux 6.8 Luc 19.14 Luc 19.27 2 Thessaloniciens 2.8 2 Thessaloniciens 1.8
8 haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno1 Chroniques 27.2 1 Chroniques 27.32 1 Chroniques 11.11-11.47
9 post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium1 Chroniques 27.4 1 Samuel 17.26 1 Chroniques 8.4 Esaïe 63.5 Esaïe 63.3
10 cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda1 Samuel 19.5 1 Samuel 11.13 1 Samuel 14.6 Juges 15.14 Psaumes 108.13
11 et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim1 Chroniques 11.27 1 Chroniques 11.13-11.14 2 Samuel 23.33
12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam2 Samuel 23.10 Proverbes 21.31 Psaumes 44.2 Psaumes 3.8
13 necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum1 Samuel 22.1 2 Samuel 5.18 Josué 12.15 Michée 1.15 1 Chroniques 11.15-11.19
14 et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem1 Samuel 22.4-22.5 1 Samuel 10.5 1 Samuel 13.4 1 Samuel 24.22 1 Samuel 14.6
15 desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portamJean 4.14 Nombres 11.4-11.5 Psaumes 119.81 Psaumes 42.1-42.2 Esaïe 41.17
16 inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam DominoGenèse 35.14 Philippiens 2.17 2 Samuel 23.9 Romains 5.7 Actes 20.24
17 dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimiLévitique 17.10 Genèse 9.4 1 Chroniques 11.19 Psaumes 72.14 Jean 6.52-6.54
18 Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus2 Samuel 10.10 2 Samuel 10.14 1 Chroniques 11.20-11.21 2 Samuel 18.2 2 Samuel 20.10
19 et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenerat1 Chroniques 11.25 2 Samuel 23.16 Matthieu 13.23 Matthieu 13.8 2 Samuel 23.13
20 et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivisJosué 15.21 2 Samuel 8.18 2 Samuel 20.23 1 Chroniques 11.22-11.24 1 Rois 2.46
21 ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua1 Chroniques 11.23 Colossiens 2.15 1 Samuel 17.51
22 haec fecit Banaias filius Ioiadae 23 et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto2 Samuel 20.23 1 Chroniques 27.6 1 Samuel 22.14 2 Samuel 8.8
24 Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de Bethleem2 Samuel 2.18 1 Chroniques 27.7 1 Chroniques 11.26
25 Semma de Arari Helica de Arodi1 Chroniques 11.27-11.28 Juges 7.1
26 Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua2 Samuel 14.2 1 Chroniques 27.9-27.10 1 Chroniques 11.27-11.28
27 Abiezer de Anathoth Mobonnai de UsathiJosué 21.18 1 Chroniques 11.28 1 Chroniques 27.12 1 Chroniques 11.19
28 Selmon Aohites Maharai Netophathites1 Chroniques 27.13 2 Rois 25.23 1 Chroniques 11.30
29 Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum BeniaminJosué 18.28 1 Chroniques 27.15 1 Chroniques 11.30-11.31
30 Banahi Aufrathonites Heddai de torrente GaasJuges 12.15 Juges 12.13 1 Chroniques 27.14 Juges 2.9 Josué 24.30
31 Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi2 Samuel 3.16 1 Chroniques 11.32-11.33
32 Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan1 Chroniques 11.34
33 Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites2 Samuel 23.11 1 Chroniques 11.35 1 Chroniques 11.27
34 Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites2 Samuel 11.3 2 Samuel 15.12 2 Samuel 10.6 2 Samuel 17.23 2 Samuel 15.31
35 Esrai de Carmelo Farai de Arbi1 Chroniques 11.37 Josué 15.55
36 Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi1 Chroniques 11.38 2 Samuel 8.3
37 Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae2 Samuel 4.2 1 Chroniques 11.39 1 Chroniques 11.37
38 Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites1 Chroniques 2.53 2 Samuel 20.26 1 Chroniques 11.40
39 Urias Hettheus omnes triginta septem2 Samuel 11.3 2 Samuel 12.9 Matthieu 1.6 2 Samuel 11.6-11.27 1 Chroniques 11.41

Cette Bible est dans le domaine public.