Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jacques 2.6     

Jacques 2.6
Vulgate


1 fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriaeLévitique 19.15 Proverbes 24.23 Jacques 2.9 Deutéronome 16.19 Deutéronome 1.17
2 etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habituZacharie 3.3-3.4 Esther 3.10 Luc 15.22 Esther 8.2 Genèse 27.15
3 et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum2 Corinthiens 8.9 Luc 7.44-7.46 Jacques 2.6 Esaïe 65.5 Jude 1.16
4 nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarumJean 7.24 Matthieu 7.1-7.5 Job 34.19 Malachie 2.9 Jacques 4.11
5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus seMatthieu 5.3 Luc 12.21 Jacques 1.12 Luc 6.20 Luc 12.32
6 vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia1 Corinthiens 11.22 Actes 17.6 Actes 18.12 Psaumes 14.6 Jacques 5.6
7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vosPhilippiens 2.9-2.11 Psaumes 111.9 Matthieu 1.23 Actes 11.26 Apocalypse 13.5-13.6
8 si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitisLévitique 19.18 Galates 5.14 Romains 13.8-13.9 1 Rois 8.18 Matthieu 25.21
9 si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressoresLévitique 19.15 Jean 8.46 Jean 8.9 Jude 1.15 Jacques 2.1-2.4
10 quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reusGalates 3.10 Matthieu 5.18-5.19 Deutéronome 27.26
11 qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legisExode 20.13-20.14 Deutéronome 5.17-5.18 Matthieu 5.21-5.28 Romains 13.9 Luc 18.20
12 sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicariJacques 1.25 Jacques 2.8 Colossiens 3.17 Philippiens 4.8 2 Pierre 1.4-1.8
13 iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicioMatthieu 6.15 Matthieu 5.7 Proverbes 21.13 Matthieu 18.28-18.35 Luc 6.37
14 quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eumMatthieu 7.26-7.27 Jacques 1.22-1.25 Matthieu 7.21-7.23 2 Pierre 1.5 Hébreux 11.7-11.8
15 si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidianoLuc 3.11 Esaïe 58.10 Job 31.16-31.21 Jacques 2.5 Marc 14.7
16 dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderitRomains 12.9 Matthieu 25.42-25.45 1 Jean 3.16-3.18 Job 22.7-22.9 Proverbes 3.27-3.28
17 sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsamJacques 2.26 1 Timothée 1.5 Jacques 2.19-2.20 Jacques 2.14 2 Pierre 1.5-1.9
18 sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meamJacques 3.13 Tite 2.7 Jacques 2.14 Tite 2.11-2.14 Galates 5.6
19 tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescuntLuc 4.34 Marc 1.24 Matthieu 8.29 Actes 16.17 Marc 5.7
20 vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa estProverbes 12.11 Romains 1.21 Jacques 2.26 Galates 5.6 Jacques 1.26
21 Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altareGenèse 22.16-22.18 Genèse 22.9-22.12 Romains 4.1 Psaumes 143.2 Matthieu 12.37
22 vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est1 Thessaloniciens 1.3 Hébreux 11.17-11.19 Jacques 2.18 1 Jean 2.5 1 Jean 4.17-4.18
23 et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est2 Chroniques 20.7 Genèse 15.6 Esaïe 41.8 Galates 3.6 Romains 4.3-4.6
24 videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantumJacques 2.21-2.22 Jacques 2.15-2.18 Psaumes 60.12
25 similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciensHébreux 11.31 Josué 2.1 Josué 2.4 Josué 6.22-6.25 Josué 2.19-2.21
26 sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua estJacques 2.20 Jacques 2.17 Ecclésiaste 12.7 Psaumes 146.4 Psaumes 104.29

Cette Bible est dans le domaine public.