Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ephésiens 4     

Ephésiens 4
Vulgate


1 obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis Colossiens 1.10 Philippiens 1.27 1 Thessaloniciens 2.12 1 Thessaloniciens 4.1-4.2 2 Pierre 1.3
2 cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate Colossiens 3.12-3.13 1 Corinthiens 13.7 1 Pierre 3.15 1 Corinthiens 13.4-13.5 Matthieu 5.3-5.5
3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis Jean 17.21-17.23 1 Corinthiens 1.10 Ephésiens 4.4 Hébreux 12.14 Colossiens 3.13-3.15
4 unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae 1 Corinthiens 12.4-12.13 Romains 12.4-12.5 Ephésiens 2.18 Ephésiens 1.18 Ephésiens 2.16
5 unus Dominus una fides unum baptisma 1 Corinthiens 8.6 1 Pierre 3.21 Matthieu 28.19 Romains 3.30 Jude 1.3
6 unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis Romains 11.36 1 Corinthiens 12.6 Malachie 2.10 Ephésiens 3.17 Jean 17.26
7 unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi Romains 12.3 1 Pierre 4.10 Matthieu 25.15 Romains 12.6-12.8 1 Corinthiens 12.28-12.30
8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus Psaumes 68.18 Colossiens 2.15 1 Samuel 30.26
9 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae Jean 3.13 Jean 6.33 Psaumes 63.9 Matthieu 12.40 Psaumes 139.15
10 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia Hébreux 4.14 Hébreux 7.26 Colossiens 2.9 Matthieu 24.34 Actes 1.9
11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores Jérémie 3.15 1 Corinthiens 12.28-12.29 Ephésiens 2.20 2 Timothée 4.5 Ephésiens 3.5
12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi 1 Corinthiens 12.27 Ephésiens 4.16 Hébreux 13.17 Romains 14.19 1 Corinthiens 14.26
13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi Colossiens 1.28 Ephésiens 4.5 Ephésiens 4.3 Ephésiens 1.23 Jean 17.21
14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris Hébreux 13.9 1 Corinthiens 14.20 Jacques 1.6 Romains 16.17-16.18 2 Corinthiens 2.17
15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus Ephésiens 1.22 1 Jean 3.18 Ephésiens 4.25 Ephésiens 2.21 2 Pierre 3.18
16 ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate Colossiens 2.19 Jean 15.5 Ephésiens 4.12 1 Corinthiens 13.13-14.1 Ephésiens 3.7
17 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui Romains 1.21 Ephésiens 2.1-2.3 Colossiens 2.4 1 Pierre 4.3-4.4 1 Pierre 1.18
18 tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum Ephésiens 2.12 Romains 1.21-1.23 1 Thessaloniciens 4.5 Colossiens 1.21 Galates 4.8
19 qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia 1 Timothée 4.2 Colossiens 3.5 Apocalypse 18.3 Romains 1.24-1.26 1 Pierre 4.3
20 vos autem non ita didicistis Christum Tite 2.11-2.14 Jean 6.45 Romains 6.1-6.2 Matthieu 11.29 Luc 24.47
21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu Ephésiens 1.13 1 Jean 5.10-5.12 1 Jean 5.20 Actes 3.22-3.23 Luc 10.16
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris Hébreux 12.1 Romains 6.6 Jacques 1.21 Hébreux 3.13 Ephésiens 4.25
23 renovamini autem spiritu mentis vestrae Romains 12.2 Romains 8.6 Ezéchiel 36.26 Colossiens 3.10 1 Pierre 1.13
24 et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis Colossiens 3.10-3.14 Ephésiens 2.10 2 Corinthiens 5.17 Romains 13.14 Romains 6.4
25 propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra Colossiens 3.9 Romains 12.5 Zacharie 8.16 Ephésiens 4.15 Proverbes 12.22
26 irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram Psaumes 4.4 Jacques 1.19 Ecclésiaste 7.9 Psaumes 37.8 Proverbes 14.29
27 nolite locum dare diabolo Jacques 4.7 1 Pierre 5.8 Ephésiens 6.16 Ephésiens 6.11 Actes 5.3
28 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti Exode 20.15 1 Thessaloniciens 4.11-4.12 2 Thessaloniciens 3.11-3.12 2 Corinthiens 8.12 Galates 6.10
29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus Colossiens 4.6 Proverbes 15.7 Proverbes 12.13 Ecclésiaste 10.12 1 Thessaloniciens 5.11
30 et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis 1 Thessaloniciens 5.19 Esaïe 63.10 Ephésiens 1.13-1.14 Psaumes 95.10 Romains 8.23
31 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia Colossiens 3.8 Ecclésiaste 7.9 1 Pierre 2.1 Colossiens 3.19 Jacques 1.19
32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis Colossiens 3.12-3.13 2 Corinthiens 2.10 Matthieu 6.14-6.15 1 Pierre 3.8-3.9 Ephésiens 5.1

Cette Bible est dans le domaine public.