Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ephésiens 4.19     

Ephésiens 4.19
Vulgate


1 obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estisColossiens 1.10 Philippiens 1.27 1 Thessaloniciens 2.12 1 Thessaloniciens 4.1-4.2 2 Pierre 1.3
2 cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritateColossiens 3.12-3.13 1 Corinthiens 13.7 1 Corinthiens 13.4-13.5 Matthieu 5.3-5.5 1 Pierre 3.15
3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis1 Corinthiens 1.10 Jean 17.21-17.23 Hébreux 12.14 Colossiens 3.13-3.15 Jean 13.34
4 unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae1 Corinthiens 12.4-12.13 Romains 12.4-12.5 Ephésiens 2.18 Ephésiens 1.18 Matthieu 28.19
5 unus Dominus una fides unum baptisma1 Corinthiens 8.6 1 Pierre 3.21 Matthieu 28.19 Romains 3.30 Jude 1.3
6 unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobisRomains 11.36 1 Corinthiens 12.6 Malachie 2.10 Ephésiens 3.17 Esaïe 63.16
7 unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis ChristiRomains 12.3 1 Pierre 4.10 Matthieu 25.15 Romains 12.6-12.8 Jean 3.34
8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibusPsaumes 68.18 Colossiens 2.15 1 Samuel 30.26
9 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terraeJean 3.13 Jean 6.33 Matthieu 12.40 Psaumes 139.15 Psaumes 63.9
10 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omniaHébreux 4.14 Hébreux 7.26 Actes 1.9 Colossiens 1.19 Colossiens 2.9
11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctoresJérémie 3.15 1 Corinthiens 12.28-12.29 Ephésiens 2.20 2 Timothée 4.5 Ephésiens 3.5
12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi1 Corinthiens 12.27 Ephésiens 4.16 2 Corinthiens 6.3 Hébreux 6.1 2 Corinthiens 5.18
13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis ChristiColossiens 1.28 Ephésiens 4.5 Ephésiens 4.3 Ephésiens 1.23 Jean 17.21
14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem errorisHébreux 13.9 1 Corinthiens 14.20 Jacques 1.6 2 Corinthiens 2.17 Romains 16.17-16.18
15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus1 Jean 3.18 Ephésiens 4.25 Ephésiens 1.22 2 Pierre 3.18 Ephésiens 2.21
16 ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritateColossiens 2.19 Jean 15.5 Ephésiens 4.12 1 Corinthiens 13.13-14.1 1 Corinthiens 12.12-12.28
17 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus suiRomains 1.21 Ephésiens 2.1-2.3 Colossiens 2.4 1 Pierre 4.3-4.4 1 Pierre 1.18
18 tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorumEphésiens 2.12 Romains 1.21-1.23 Colossiens 1.21 1 Thessaloniciens 4.5 Galates 4.8
19 qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia1 Timothée 4.2 Apocalypse 18.3 Romains 1.24-1.26 Colossiens 3.5 Jude 1.11
20 vos autem non ita didicistis ChristumTite 2.11-2.14 Jean 6.45 Matthieu 11.29 Romains 6.1-6.2 2 Corinthiens 5.14-5.15
21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in IesuEphésiens 1.13 1 Jean 5.20 1 Jean 5.10-5.12 Jean 14.17 Jean 10.27
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria errorisHébreux 12.1 Romains 6.6 Jacques 1.21 Hébreux 3.13 Ephésiens 4.25
23 renovamini autem spiritu mentis vestraeRomains 12.2 Romains 8.6 Colossiens 3.10 Ezéchiel 36.26 Psaumes 51.10
24 et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatisColossiens 3.10-3.14 Ephésiens 2.10 2 Corinthiens 5.17 Romains 13.14 Romains 6.4
25 propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membraColossiens 3.9 Zacharie 8.16 Romains 12.5 Ephésiens 4.15 Proverbes 12.22
26 irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestramPsaumes 4.4 Jacques 1.19 Ecclésiaste 7.9 Psaumes 37.8 Ephésiens 4.31-4.32
27 nolite locum dare diaboloJacques 4.7 1 Pierre 5.8 Actes 5.3 Ephésiens 6.16 Ephésiens 6.11
28 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patientiExode 20.15 2 Thessaloniciens 3.11-3.12 1 Thessaloniciens 4.11-4.12 Galates 6.10 1 Timothée 6.18
29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibusColossiens 4.6 Proverbes 15.7 Ecclésiaste 10.12 Proverbes 12.13 1 Thessaloniciens 5.11
30 et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis1 Thessaloniciens 5.19 Esaïe 63.10 Ephésiens 1.13-1.14 Psaumes 95.10 Romains 8.23
31 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitiaColossiens 3.8 Ecclésiaste 7.9 1 Pierre 2.1 Tite 3.2-3.3 Ephésiens 4.26
32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobisColossiens 3.12-3.13 2 Corinthiens 2.10 1 Pierre 3.8-3.9 Matthieu 6.14-6.15 Ephésiens 5.1

Cette Bible est dans le domaine public.