Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 5.43     

Jean 5.43
Vulgate


1 post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus HierosolymisLévitique 23.2-23.4 Exode 23.14-23.17 Exode 34.23 Deutéronome 16.16 Jean 2.13
2 est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habensNéhémie 3.1 Néhémie 12.39 Jean 19.20 Jean 19.13 Esaïe 22.9
3 in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motumRomains 8.25 Lamentations 3.26 Jacques 5.7 Luc 7.22 Matthieu 15.30
4 [] 5 erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate suaMarc 9.21 Actes 14.8 Actes 9.33 Actes 4.22 Jean 9.1
6 hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieriHébreux 4.15 Hébreux 4.13 Jérémie 13.27 Luc 18.41 Psaumes 142.3
7 respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descenditDeutéronome 32.36 1 Corinthiens 9.24 Psaumes 142.4 2 Corinthiens 1.8-1.10 Psaumes 72.12
8 dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambulaLuc 5.24 Matthieu 9.6 Marc 2.11 Actes 9.34
9 et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo dieJean 9.14 Luc 13.10-13.16 Marc 5.41-5.42 Jean 5.10-5.12 Marc 5.29
10 dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuumJérémie 17.21 Luc 6.2 Luc 13.14 Néhémie 13.15-13.21 Marc 3.4
11 respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambulaJean 9.16 Marc 2.9-2.11
12 interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula1 Samuel 14.38 Romains 10.2 Juges 6.29 Matthieu 21.23
13 is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in locoLuc 24.31 Jean 8.59 Luc 4.30 Jean 14.9
14 postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingatJean 8.11 Lévitique 26.23-26.24 Psaumes 118.18 Néhémie 9.28 1 Pierre 4.3
15 abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanumJean 9.34 Jean 9.11-9.12 Jean 9.25 Jean 9.15 Jean 4.29
16 propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbatoJean 15.20 Actes 9.4-9.5 Matthieu 12.13 Jean 7.25 Jean 10.39
17 Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operorJean 14.10 Jean 9.4 Psaumes 65.6 Actes 17.28 Matthieu 10.29
18 propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eisJean 10.33 Jean 8.58 Jean 19.7 Jean 5.23 Jean 10.30
19 amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facitJean 8.28 Jean 12.49 Jean 14.10 Jean 5.28-5.30 Jean 11.25-11.26
20 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos mireminiJean 3.35 Matthieu 3.17 Jean 14.12 Jean 17.26 2 Pierre 1.17
21 sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificatJean 11.25 Romains 8.11 Luc 7.14-7.15 Jean 11.43-11.44 Luc 8.54-8.55
22 neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit FilioJean 5.27 Actes 10.42 Actes 17.31 Jean 9.39 Matthieu 28.18
23 ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum1 Jean 2.23 Luc 10.16 Jean 15.23-15.24 2 Thessaloniciens 2.16-2.17 Ephésiens 6.24
24 amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitamJean 3.18 Jean 3.36 1 Jean 5.11-5.13 1 Jean 3.14 Jean 3.16
25 amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint viventJean 4.23 Apocalypse 3.1 Jean 5.28 Ephésiens 2.5 Luc 15.24
26 sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipsoJean 1.4 Jérémie 10.10 1 Timothée 6.16 Jean 14.6 1 Corinthiens 15.45
27 et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis estActes 10.42 Jean 5.22 Actes 17.31 1 Pierre 3.22 Psaumes 2.6-2.9
28 nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eiusApocalypse 20.12 1 Thessaloniciens 4.14-4.17 1 Corinthiens 15.22 Job 19.25-19.26 1 Corinthiens 15.42-15.54
29 et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudiciiRomains 2.6-2.10 Daniel 12.2-12.3 Actes 24.15 Matthieu 25.31-25.46 Galates 6.8-6.10
30 non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit meJean 5.19 Jean 6.38 Jean 4.34 Matthieu 26.39 Jean 8.28
31 si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verumJean 8.13-8.14 Jean 8.54 Proverbes 27.2 Apocalypse 3.14
32 alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me1 Jean 5.6-5.9 Jean 1.33 Jean 5.36-5.37 Jean 8.17-8.18 Jean 12.28-12.30
33 vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritatiJean 1.29-1.34 Jean 3.26-3.36 Jean 1.15-1.27 Jean 1.6-1.8
34 ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitisLuc 19.41-19.42 1 Jean 5.9 Jean 20.31 Luc 19.10 Jean 5.41
35 ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius2 Pierre 1.19 Matthieu 21.26 Luc 7.28 Matthieu 11.7-11.9 Galates 4.15-4.16
36 ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misitJean 10.25 Jean 15.24 Jean 3.2 1 Jean 5.9 Matthieu 11.4
37 et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistisJean 8.18 Jean 1.18 Matthieu 3.17 Deutéronome 4.12 1 Timothée 1.17
38 et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis1 Jean 2.14 Deutéronome 6.6-6.9 Proverbes 2.1-2.2 Jean 15.7 Colossiens 3.16
39 scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de meLuc 24.27 2 Pierre 1.19-1.21 Esaïe 34.16 Luc 24.44 Actes 26.22-26.23
40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatisMatthieu 23.37 Jean 3.19 Jean 6.37 Romains 6.23 Jean 1.11
41 claritatem ab hominibus non accipio1 Thessaloniciens 2.6 Jean 5.34 Jean 7.18 Jean 8.54 1 Pierre 2.21
42 sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobisJean 2.25 1 Jean 3.17 Jean 8.47 Jean 8.55 Hébreux 4.12-4.13
43 ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietisJean 10.25 Jean 17.4-17.6 Matthieu 24.5 Jean 8.28-8.29 Jean 12.28
44 quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritisRomains 2.29 1 Pierre 1.7 Galates 5.19-5.21 Jean 8.43 Romains 2.7
45 nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratisRomains 3.19-3.20 Jean 9.28-9.29 Romains 2.17-2.29 Galates 3.10 Jean 7.19
46 si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsitDeutéronome 18.15 Deutéronome 18.18-18.19 Jean 1.45 Actes 26.22 Luc 24.27
47 si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetisLuc 16.31 Luc 16.29

Cette Bible est dans le domaine public.