Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 8.10     

Marc 8.10
Vulgate


1 in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illisMatthieu 15.32-15.39 Marc 6.34-6.44
2 misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducentMatthieu 9.36 Matthieu 6.32-6.33 Psaumes 145.15 Marc 6.34 Matthieu 4.2-4.4
3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt1 Samuel 30.10-30.12 1 Samuel 14.28-14.31 Juges 8.4-8.6 Esaïe 40.31
4 et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudinePsaumes 78.19-78.20 Marc 6.36-6.37 2 Rois 4.42-4.44 Jean 6.7-6.9 Marc 6.52
5 et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septemMatthieu 14.15-14.17 Marc 6.38 Luc 9.13 Matthieu 15.34
6 et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbaeJean 6.10-6.11 Matthieu 26.26 1 Corinthiens 10.30-10.31 1 Samuel 9.13 Romains 14.6
7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponiMatthieu 14.19 Jean 21.8-21.9 Jean 21.5 Luc 6.41 Luc 24.41-24.42
8 et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas2 Rois 4.42-4.44 Jean 6.32-6.35 2 Rois 4.2-4.7 Jean 6.11-6.13 Apocalypse 7.16-7.17
9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos 10 et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes DalmanuthaMatthieu 15.39
11 et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eumMatthieu 12.38 Luc 11.16 Jean 6.30 Marc 2.16 Luc 10.25
12 et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signumMarc 7.34 Esaïe 53.3 Marc 9.19 Luc 19.41 Luc 11.29-11.30
13 et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretumZacharie 11.8-11.9 Actes 13.45-13.46 Jean 8.21 Jérémie 23.33 Jean 12.36
14 et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in naviMatthieu 16.5
15 et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis1 Corinthiens 5.6-5.8 Marc 12.13 Matthieu 16.6 Luc 12.15 Lévitique 2.11
16 et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemusLuc 9.46 Luc 20.5 Matthieu 16.7-16.8
17 quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrumMarc 6.52 Marc 16.14 Hébreux 4.12-4.13 Jean 16.30 Marc 3.5
18 oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordaminiMarc 4.12 Jérémie 5.21 Actes 28.26-28.27 Matthieu 13.14-13.15 Ezéchiel 12.2
19 quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecimLuc 9.12-9.17 Matthieu 14.17-14.21 Marc 6.38-6.44 Jean 6.5-6.13
20 quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septemMatthieu 15.34-15.38 Marc 8.1-8.9
21 et dicebat eis quomodo nondum intellegitisMarc 6.52 Psaumes 94.8 1 Corinthiens 6.5 1 Corinthiens 15.34 Marc 8.12
22 et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeretMatthieu 11.21 Marc 6.45 Matthieu 8.15 Matthieu 8.3 Marc 2.3
23 et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videretMarc 7.33 Actes 9.8 Marc 5.23 Jean 9.6-9.7 Jérémie 31.32
24 et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantesEsaïe 32.3 Esaïe 29.18 Juges 9.36 1 Corinthiens 13.9-13.12
25 deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia2 Pierre 3.18 Matthieu 13.12 Philippiens 1.6 Proverbes 4.18 1 Pierre 2.9
26 et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixerisMatthieu 8.4 Marc 5.43 Matthieu 9.30 Matthieu 12.16 Marc 8.23
27 et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse hominesLuc 9.18-9.20 Matthieu 16.13-16.20
28 qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetisMatthieu 14.2 Jean 1.21 Malachie 4.5 Marc 9.11-9.13 Matthieu 16.14
29 tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es ChristusJean 11.27 Jean 6.69 1 Jean 4.15 Actes 8.36 Luc 9.20
30 et comminatus est eis ne cui dicerent de illoMatthieu 16.20 Luc 9.21 Marc 9.9 Marc 7.36 Marc 8.26
31 et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgereMarc 12.10 Osée 6.2 Matthieu 12.40 Luc 24.26 Marc 10.33-10.34
32 et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eumJean 16.25 Jean 16.29 Matthieu 16.22 Luc 10.40 Jean 18.20
33 qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominumMatthieu 4.10 1 Jean 2.15 Philippiens 3.19 Psaumes 141.5 Apocalypse 3.19
34 et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur meMatthieu 10.38 Luc 14.26-14.27 1 Rois 14.8 Nombres 14.24 Jean 10.27
35 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet2 Timothée 1.8 Matthieu 10.39 Matthieu 19.29 1 Corinthiens 9.23 Luc 17.33
36 quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suaeLuc 9.25 Job 22.2 Romains 6.21 Psaumes 49.17 Job 2.4
37 aut quid dabit homo commutationem pro anima suaPsaumes 49.7-49.8 1 Pierre 1.18-1.19
38 qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctisMatthieu 26.64 Matthieu 16.27 Matthieu 25.31 Matthieu 24.30 2 Timothée 1.16

Cette Bible est dans le domaine public.