Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 2.45     

Actes 2.45
Vulgate


1 et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco1 Corinthiens 16.8 Actes 20.16 Romains 15.6 Philippiens 1.27 Actes 4.32
2 et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentesActes 4.31 Esaïe 65.24 Actes 16.25-16.26 Ezéchiel 3.12-3.13 1 Rois 19.11
3 et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorumMatthieu 3.11 Jean 1.32-1.33 Actes 2.4 Esaïe 11.2-11.3 Apocalypse 14.6
4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illisActes 4.31 Actes 13.52 Actes 9.17 Ephésiens 5.18 Marc 16.17
5 erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo suntActes 8.2 Luc 2.25 Colossiens 1.23 Jean 12.20 Luc 17.24
6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentesMatthieu 2.3 Actes 3.11 Actes 2.2 1 Corinthiens 16.9 2 Corinthiens 2.12
7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei suntActes 1.11 Actes 2.12 Actes 14.11-14.12 Matthieu 26.73 Marc 1.27
8 et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus 9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam1 Pierre 1.1 Actes 18.2 Actes 16.6 Daniel 8.2 Apocalypse 1.4
10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romaniActes 16.6 Actes 15.38 Actes 13.13 Actes 18.23 Matthieu 27.32
11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia DeiExode 15.11 1 Corinthiens 12.10 Hébreux 2.4 Actes 27.7 Psaumes 107.15
12 stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esseLuc 18.36 Luc 15.26 Actes 10.17 Actes 2.7 Actes 17.20
13 alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti1 Corinthiens 14.23 Cantique 7.9 Ephésiens 5.18 Job 32.19 Esaïe 25.6
14 stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba meaOsée 8.1 Esaïe 58.1 Esaïe 55.2 Actes 7.2 Actes 5.35
15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertiaMatthieu 20.3 1 Samuel 1.15 1 Thessaloniciens 5.5-5.8
16 sed hoc est quod dictum est per prophetam IohelJoël 2.28-2.32
17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabuntEsaïe 44.3 Actes 10.45 Actes 21.9 Jean 7.39 Joël 2.28-2.32
18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabuntGalates 3.28 Colossiens 3.11 1 Corinthiens 7.21-7.22 Actes 21.10
19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumiJoël 2.30-2.31 Sophonie 1.14-1.18 Malachie 4.1-4.6
20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus2 Pierre 3.10 Matthieu 24.29 Amos 8.9 1 Thessaloniciens 5.2 Joël 3.14
21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus eritRomains 10.12-10.13 Actes 22.16 Joël 2.32 Matthieu 28.19 Psaumes 86.5
22 viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitisJean 3.2 Jean 14.10-14.11 Matthieu 12.28 Matthieu 9.8 Actes 4.10
23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistisActes 4.28 Luc 22.22 Actes 3.18 Matthieu 26.24 Esaïe 46.10-46.11
24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eoActes 2.32 2 Corinthiens 4.14 1 Pierre 1.21 1 Corinthiens 6.14 Hébreux 13.20
25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovearPsaumes 16.8-16.11 Esaïe 50.7-50.9 Psaumes 62.6 Esaïe 41.13 Psaumes 109.31
26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spePsaumes 16.9 Psaumes 30.11 Psaumes 63.5 Psaumes 71.23 Psaumes 22.22-22.24
27 quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionemActes 2.31 Apocalypse 20.13 Psaumes 86.13 Psaumes 49.15 Luc 1.35
28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tuaPsaumes 21.6 Psaumes 16.11 Proverbes 2.19 Psaumes 42.5 Proverbes 8.20
29 viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diemActes 13.36 Actes 7.8-7.9 1 Rois 2.10 Hébreux 7.4 Néhémie 3.16
30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius2 Samuel 7.11-7.16 2 Samuel 23.2 Psaumes 132.11-132.18 2 Pierre 1.21 Psaumes 89.3-89.4
31 providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionemPsaumes 16.10 Actes 2.27 Actes 13.35 1 Pierre 1.11-1.12
32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumusActes 1.8 Actes 3.15 Actes 2.24 Actes 1.22 Actes 4.33
33 dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistisActes 1.4 Marc 16.19 Actes 10.45 Actes 5.31 Actes 2.17
34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meisPsaumes 110.1 Matthieu 22.42-22.45 Luc 20.42-20.43 Marc 12.36 1 Corinthiens 15.25
35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorumEsaïe 49.23 Psaumes 18.40-18.42 Psaumes 2.8-2.12 Esaïe 60.14 Psaumes 72.9
36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis2 Thessaloniciens 1.7-1.10 2 Corinthiens 5.10 Jérémie 2.4 Jérémie 31.31 Actes 5.30-5.31
37 his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratresLuc 3.10 Actes 7.54 Actes 5.33 Actes 22.10 Actes 1.16
38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti SpiritusActes 10.48 Luc 24.47 Actes 8.12 Actes 22.16 1 Pierre 3.21
39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus nosterJoël 2.32 Actes 15.8 1 Corinthiens 7.14 Romains 8.30 Ephésiens 4.4
40 aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista pravaMatthieu 17.17 Deutéronome 32.5 Actes 15.32 Actes 28.23 Luc 21.36
41 qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria miliaActes 4.4 Actes 2.47 Actes 2.37 Actes 1.15 Actes 13.48
42 erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibusHébreux 10.25 Actes 1.14 Actes 20.7 Actes 2.46 1 Jean 1.3
43 fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universisLuc 7.16 Luc 8.37 Actes 9.40 Actes 9.34 Actes 4.33
44 omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communiaActes 4.32 1 Jean 3.16-3.18 2 Corinthiens 8.9 Actes 6.1-6.3 2 Corinthiens 9.6-9.15
45 possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat1 Jean 3.17 Actes 11.29 Actes 4.34-5.2 1 Timothée 6.18-6.19 Proverbes 19.17
46 cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordisActes 5.42 Actes 20.7 Luc 24.53 Actes 2.42 Actes 16.34
47 conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsumActes 16.5 Actes 11.24 Actes 2.41 Luc 2.52 Actes 2.39

Cette Bible est dans le domaine public.