Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 9.49     

Marc 9.49
Vulgate


1 et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtuteMatthieu 25.31 Matthieu 16.28 Hébreux 2.9 Luc 9.27 Luc 22.18
2 et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsisLuc 9.28-9.36 Matthieu 17.1-17.8 Marc 5.37 Exode 24.13 Exode 34.29-34.35
3 et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facereMatthieu 28.3 Daniel 7.9 Malachie 3.2-3.3 Actes 10.30 Psaumes 104.1-104.2
4 et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum IesuActes 3.21-3.24 Luc 9.30-9.31 Matthieu 11.13 Deutéronome 34.5-34.6 Matthieu 17.3-17.4
5 et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum1 Jean 3.2 Apocalypse 22.3-22.4 Jean 14.21-14.23 Jean 14.8-14.9 Psaumes 62.2-62.3
6 non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterritiMarc 16.5-16.8 Daniel 10.15-10.19 Apocalypse 1.17
7 et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illumMatthieu 3.17 2 Pierre 1.17 Marc 1.11 Actes 1.9 Actes 7.37
8 et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secumLuc 24.31 Actes 8.39-8.40 Luc 9.36 Actes 10.16
9 et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexeritMatthieu 17.9-17.13 Marc 5.43 Matthieu 16.21 Matthieu 27.63 Marc 9.30-9.31
10 et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexeritMatthieu 16.22 Luc 24.7-24.8 Genèse 37.11 Jean 16.29-16.30 Jean 16.17-16.19
11 et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primumMalachie 4.5 Malachie 3.1 Matthieu 11.14 Marc 9.4 Matthieu 17.10-17.11
12 qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnaturEsaïe 53.1-53.12 Luc 23.11 Psaumes 69.1-69.36 Esaïe 50.6 Esaïe 40.3-40.5
13 sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eoMatthieu 11.14 Luc 3.19-3.20 Marc 6.14-6.28 Matthieu 17.12-17.13 Luc 1.17
14 et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illisLuc 9.37-9.42 Matthieu 17.14-17.20 Marc 12.14 Hébreux 12.3 Marc 2.6
15 et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eumExode 34.30 Marc 9.2-9.3
16 et interrogavit eos quid inter vos conquiritisMarc 8.11 Luc 5.30-5.32
17 et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutumMarc 9.25 Luc 11.14 Marc 10.13 Matthieu 12.22 Marc 5.23
18 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potueruntActes 7.54 2 Rois 4.29-4.31 Job 16.9 Jude 1.13 Luc 9.39-9.40
19 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad meJean 20.27 Marc 16.14 Luc 9.41 Psaumes 78.22 Matthieu 17.17
20 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumansMarc 1.26 Marc 5.3-5.5 Marc 9.26 Luc 9.42 Luc 4.35
21 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantiaActes 9.33 Luc 8.43 Actes 3.2 Actes 14.8 Actes 4.22
22 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostriMatthieu 9.28 Matthieu 20.34 Luc 7.13 Matthieu 8.2 Matthieu 8.8-8.9
23 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credentiJean 11.40 Matthieu 17.20 Marc 11.23 Hébreux 11.6 Luc 17.6
24 et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meamPhilippiens 1.29 2 Timothée 1.4 2 Thessaloniciens 1.11 Luc 17.5 Hébreux 12.2
25 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eumActes 16.18 Marc 9.15 Luc 11.14 Marc 5.7-5.8 Esaïe 35.5-35.6
26 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus estMarc 9.20 Marc 9.18 Apocalypse 12.12 Marc 1.26 Exode 5.23
27 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexitMarc 1.31 Marc 8.23 Marc 1.41 Esaïe 41.13 Marc 5.41
28 et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eumMarc 7.17 Marc 4.10 Marc 4.34 Matthieu 15.15 Matthieu 13.36
29 et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunioJacques 5.15 2 Corinthiens 12.8 2 Corinthiens 11.27 Daniel 9.3 Matthieu 17.20
30 et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scireMatthieu 17.22-17.23 Luc 9.43-9.45 Matthieu 27.22-27.23 Marc 6.31-6.32
31 docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurgetMatthieu 16.21 Marc 9.12 Marc 8.31 Matthieu 20.18-20.19 Luc 24.26
32 at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogareLuc 18.34 Luc 2.50 Luc 9.45 Jean 12.16 Jean 16.19
33 et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatisMatthieu 18.1-18.5 Matthieu 17.24 Luc 9.46-9.48 Jean 2.25 Hébreux 4.13
34 at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maiorRomains 12.10 Marc 9.50 Philippiens 2.3-2.7 3 Jean 1.9 Luc 9.46-9.48
35 et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium ministerMarc 10.42-10.45 Luc 22.26 Luc 18.14 Luc 14.10-14.11 Jérémie 45.5
36 et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illisMarc 10.16 Matthieu 19.14-19.15 Matthieu 18.2
37 quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misitMatthieu 18.3-18.5 Luc 10.16 Luc 9.48 Jean 10.30 Matthieu 10.40-10.42
38 respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eumLuc 9.49-9.50 Luc 11.19 Nombres 11.26-11.29
39 Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me1 Corinthiens 12.3 Marc 10.13-10.14 Matthieu 7.22-7.23 Philippiens 1.18 1 Corinthiens 9.27
40 qui enim non est adversum vos pro vobis estLuc 11.23 Matthieu 12.30
41 quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suamMatthieu 10.42 Galates 3.29 1 Corinthiens 3.23 Romains 8.9 Galates 5.24
42 et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mittereturMatthieu 18.6 Luc 17.1-17.2 Matthieu 18.10 Apocalypse 16.6-16.7 Philippiens 1.10
43 et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilemMatthieu 5.29-5.30 Matthieu 25.41 Matthieu 18.8-18.9 Matthieu 5.22 Matthieu 3.12
44 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 45 et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilisMarc 9.43 Matthieu 18.8 Matthieu 5.22
46 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 47 quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignisMatthieu 18.9 Marc 9.43 Matthieu 5.22 Galates 4.15 Philippiens 3.7-3.8
48 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguiturEsaïe 66.24 Matthieu 25.41 Marc 9.43-9.45
49 omnis enim igne sallietur et omnis victima sallieturLévitique 2.13 Ezéchiel 43.24
50 bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vosColossiens 4.6 Romains 12.18 2 Corinthiens 13.11 Matthieu 5.13 Hébreux 12.14

Cette Bible est dans le domaine public.