Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Pierre 2.25     

1 Pierre 2.25
Vulgate


1 deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractionesEphésiens 4.31 Jacques 1.21 Jacques 4.11 1 Pierre 4.2 1 Corinthiens 14.20
2 sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutemHébreux 5.12-5.13 Ephésiens 4.15 1 Corinthiens 3.1-3.2 Matthieu 18.3 2 Pierre 3.18
3 si gustastis quoniam dulcis DominusPsaumes 34.8 Psaumes 9.10 Zacharie 9.17 Psaumes 63.5 Psaumes 24.8
4 ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum1 Pierre 2.7 Actes 4.11-4.12 Psaumes 118.22-118.23 Marc 12.10-12.11 2 Pierre 1.1
5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum ChristumEphésiens 2.20-2.22 1 Pierre 2.9 1 Corinthiens 3.9 Esaïe 61.6 Philippiens 4.18
6 propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundeturEsaïe 28.16 Ephésiens 2.20 Romains 9.32-9.33 1 Pierre 2.4 Zacharie 10.4
7 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguliPsaumes 118.22-118.23 1 Pierre 2.8 Matthieu 21.42 Actes 4.11-4.12 Marc 12.10-12.11
8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi suntEsaïe 8.14 Romains 9.22 1 Corinthiens 1.23 Exode 9.16 2 Pierre 2.3
9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suumExode 19.5-19.6 Deutéronome 7.6 Esaïe 61.6 Apocalypse 1.6 Apocalypse 5.10
10 qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecutiOsée 2.23 Osée 1.9-1.10 Romains 9.25-9.26 1 Corinthiens 7.25 Romains 11.6-11.7
11 carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam1 Jean 2.15-2.17 1 Pierre 4.2 Galates 5.24 Romains 8.13 2 Timothée 2.22
12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationisMatthieu 5.16 1 Pierre 3.16 Philippiens 2.15-2.16 2 Corinthiens 8.21 Philippiens 1.27
13 subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellentiTite 3.1 Romains 13.1-13.7 1 Timothée 2.1-2.2 Luc 20.25 2 Pierre 2.10
14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorumRomains 13.3-13.4
15 quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam1 Pierre 2.12 1 Thessaloniciens 4.3 1 Pierre 3.17 Tite 2.8 1 Thessaloniciens 5.18
16 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi DeiRomains 6.22 1 Corinthiens 7.22 Jacques 1.25 Galates 5.13 1 Thessaloniciens 2.5
17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificateProverbes 24.21 Romains 13.7 Romains 12.10 1 Samuel 15.30 1 Pierre 1.22
18 servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolisTite 2.9-2.10 1 Timothée 6.1-6.3 Colossiens 3.22-3.25 Ephésiens 6.5-6.7 Jacques 3.17
19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniusteRomains 13.5 Luc 6.32 Matthieu 5.10-5.12 Psaumes 69.4 Psaumes 119.86
20 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum1 Pierre 2.19 1 Pierre 3.17 Matthieu 26.67 Romains 12.1-12.2 Luc 6.32
21 in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius1 Jean 2.6 Matthieu 16.24 Actes 14.22 1 Pierre 3.18 Ephésiens 5.2
22 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsiusEsaïe 53.9 2 Corinthiens 5.21 1 Jean 3.5 Hébreux 4.15 Hébreux 9.28
23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniusteHébreux 12.3 Esaïe 53.7 Luc 23.46 Psaumes 37.5 2 Timothée 1.12
24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estisEsaïe 53.4-53.6 Romains 6.11 Matthieu 8.17 Romains 6.2 Hébreux 9.28
25 eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarumEzéchiel 34.6 Esaïe 53.6 Esaïe 40.11 Luc 15.4-15.6 1 Pierre 5.4

Cette Bible est dans le domaine public.