Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 29.21     

Deutéronome 29.21
Vulgate


1 vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illiusDeutéronome 5.2-5.3 Deutéronome 29.25 Jérémie 11.2 Hébreux 8.9 Deutéronome 29.12
2 temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentiaExode 19.4 Psaumes 78.43-78.51 Psaumes 105.27-105.36 Josué 24.5-24.6 Exode 8.12
3 et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quae possint audire usque in praesentem diemNéhémie 9.9-9.11 Deutéronome 7.18-7.19 Deutéronome 4.32-4.35
4 adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate consumpta suntJean 8.43 Proverbes 20.12 Esaïe 6.9-6.10 Ephésiens 4.18 Actes 28.26-28.27
5 panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vesterDeutéronome 8.4 Deutéronome 8.2 Néhémie 9.21 Deutéronome 1.3 Matthieu 6.31-6.32
6 et venistis ad locum hunc egressusque est Seon rex Esebon et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eosDeutéronome 8.3 Ephésiens 5.18 1 Corinthiens 10.4 Exode 16.35 Nombres 16.14
7 et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui ManasseNombres 21.21-21.35 Psaumes 135.10-135.12 Nombres 32.33-32.42 Deutéronome 2.24-3.17 Psaumes 136.17-136.22
8 custodite ergo verba pacti huius et implete ea ut intellegatis universa quae facitisDeutéronome 3.12-3.13 Nombres 32.33
9 vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes vestri ac tribus et maiores natu atque doctores omnis populus IsrahelDeutéronome 4.6 1 Rois 2.3 Josué 1.7 Luc 11.28 Psaumes 25.10
10 liberi et uxores vestrae et advena qui tecum moratur in castris exceptis lignorum caesoribus et his qui conportant aquasApocalypse 20.12 Deutéronome 31.12-31.13 Néhémie 9.1-9.2 Joël 2.16-2.17 Néhémie 9.38
11 ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iureiurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecumExode 12.38 Josué 9.21-9.27 Nombres 11.4 Galates 3.28 Deutéronome 5.14
12 ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob2 Chroniques 15.12-15.15 Néhémie 10.28-10.29 2 Rois 11.17 Deutéronome 29.14 Exode 19.5-19.6
13 nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmoGenèse 17.7 Exode 6.7 Deutéronome 28.9 Genèse 28.13-28.15 Jérémie 31.31-31.33
14 sed cunctis praesentibus et absentibusJérémie 31.31-31.34 Hébreux 8.7-8.12
15 vos enim nostis ut habitaverimus in terra Aegypti et quomodo transierimus per medium nationum quas transeuntesActes 2.39 Deutéronome 5.3 Jérémie 32.39 Jérémie 50.5 1 Corinthiens 7.14
16 vidistis abominationes et sordes id est idola eorum lignum et lapidem argentum et aurum quae colebantDeutéronome 3.1-3.2 Deutéronome 2.4 Deutéronome 2.24 Deutéronome 2.9 Deutéronome 2.19
17 ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinemDeutéronome 28.36
18 cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientemHébreux 12.15 Deutéronome 11.16-11.17 Deutéronome 13.1-13.15 Jérémie 9.15 Osée 10.4
19 et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quae scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen eius sub caeloNombres 15.30 Ephésiens 4.17 Jérémie 28.15-28.17 Jérémie 44.16-44.17 Psaumes 49.18
20 et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israhel iuxta maledictiones quae in libro legis huius ac foederis continenturPsaumes 74.1 Deutéronome 9.14 Psaumes 79.5 Ezéchiel 14.7-14.8 Ezéchiel 23.25
21 dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae illius et infirmitates quibus eam adflixerit DominusJosué 7.1-7.26 Malachie 3.18 Matthieu 25.32 Matthieu 25.41 Matthieu 25.46
22 sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suoJérémie 19.8
23 et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic quae est haec ira furoris eius inmensaSophonie 2.9 Jérémie 17.6 Esaïe 34.9 Genèse 19.24-19.25 Genèse 14.2
24 et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra AegyptiJérémie 22.8-22.9 1 Rois 9.8-9.9 Romains 2.5 Ezéchiel 14.23 Lamentations 4.12
25 et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributiJérémie 22.9 Hébreux 8.9 Esaïe 24.1-24.6 Esaïe 47.6 Jérémie 50.7
26 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quae in hoc volumine scripta suntJuges 5.8 2 Rois 17.7-17.18 Deutéronome 28.64 Juges 2.12-2.13 2 Chroniques 36.12-36.17
27 et eiecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobaturDaniel 9.11-9.14 Deutéronome 28.15-28.68 Deutéronome 29.20-29.21 Lévitique 26.14-26.46 Deutéronome 27.15-27.26
28 Abscondita, Domino Deo nostro quae manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in sempiternum ut faciamus universa verba legis hujus2 Chroniques 7.20 Psaumes 52.5 Proverbes 2.22 1 Rois 14.15 Deutéronome 6.24

Cette Bible est dans le domaine public.