Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Romains 1.31     

Romains 1.31
Vulgate


1 Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium DeiRomains 15.16 Actes 9.15 1 Corinthiens 1.1 Romains 1.9 Tite 1.1
2 quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctisTite 1.2 Luc 1.70 Romains 3.2 Romains 16.26 Romains 3.21
3 de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnemMatthieu 1.1 Galates 4.4 Jean 1.14 Jérémie 23.5-23.6 Luc 1.31-1.33
4 qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri1 Pierre 1.11 Hébreux 9.14 Hébreux 5.5-5.6 2 Corinthiens 13.4 Ephésiens 1.19-1.23
5 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eiusActes 6.7 Romains 16.26 Actes 9.15 Romains 12.3 1 Corinthiens 15.10
6 in quibus estis et vos vocati Iesu ChristiApocalypse 17.14 2 Pierre 1.10 Hébreux 3.1 1 Pierre 2.21 Colossiens 1.21
7 omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu ChristoColossiens 1.2 1 Thessaloniciens 1.1 Ephésiens 1.2 2 Corinthiens 13.14 Jude 1.1-1.2
8 primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundoRomains 16.19 1 Corinthiens 1.4 Philippiens 1.3 Romains 6.17 Matthieu 24.14
9 testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio2 Timothée 1.3 Romains 9.1 Ephésiens 6.18 1 Thessaloniciens 5.17 2 Corinthiens 1.23
10 semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vosActes 18.21 Romains 15.22-15.24 Jacques 4.15 Hébreux 13.19 Philémon 1.22
11 desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vosRomains 15.23 Actes 19.6 Romains 15.29 Actes 8.15-8.19 Romains 16.25
12 id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meamRomains 15.32 3 Jean 1.3-1.4 2 Pierre 1.1 Actes 11.23 1 Thessaloniciens 3.7-3.10
13 nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibusPhilippiens 4.17 Actes 19.21 Romains 11.25 2 Corinthiens 1.8 Colossiens 1.6
14 Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sumColossiens 3.11 Romains 16.19 Jacques 3.17-3.18 2 Corinthiens 10.12 1 Corinthiens 14.16
15 ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare2 Corinthiens 8.12 Romains 12.18 Marc 14.8 1 Rois 8.18 Matthieu 9.38
16 non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et GraecoMarc 8.38 2 Timothée 1.8 Psaumes 40.9-40.10 2 Timothée 1.12 1 Pierre 4.16
17 iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivitGalates 3.11 Habakuk 2.4 Romains 3.21 Philippiens 3.9 Hébreux 10.38
18 revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinentEphésiens 5.6 Colossiens 3.6 2 Thessaloniciens 2.10 Romains 1.32 1 Timothée 4.1-4.2
19 quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavitActes 14.16-14.17 Romains 1.20 Psaumes 19.1-19.6 Actes 17.23-17.30 Esaïe 40.26
20 invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabilesEsaïe 40.26 Psaumes 19.1-19.6 1 Timothée 1.17 Romains 1.19 Psaumes 8.3
21 quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorumEphésiens 4.17-4.18 Jérémie 2.5 2 Rois 17.15 Apocalypse 15.4 Psaumes 50.23
22 dicentes enim se esse sapientes stulti facti suntJérémie 10.14 1 Corinthiens 3.18-3.19 1 Corinthiens 1.19-1.21 Matthieu 6.23 Jérémie 8.8-8.9
23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentiumJérémie 2.11 Psaumes 106.20 Actes 17.29 Romains 1.25 Deutéronome 4.15-4.18
24 propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis1 Thessaloniciens 4.4 Romains 1.26-1.28 Romains 6.12 Ephésiens 4.18-4.19 1 Corinthiens 6.13
25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amenEsaïe 44.20 Romains 9.5 Habakuk 2.18 Amos 2.4 Jérémie 16.19
26 propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturamJude 1.7 1 Timothée 1.10 Lévitique 18.22-18.28 1 Corinthiens 6.9 Genèse 19.5
27 similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientesLévitique 20.13 Lévitique 18.22 Romains 1.23-1.24
28 et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniuntRomains 1.21 Romains 1.24 2 Thessaloniciens 2.10-2.12 Tite 1.16 Jérémie 9.6
29 repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones2 Corinthiens 12.20 Romains 3.10 Proverbes 16.28 Psaumes 41.7 Proverbes 26.20
30 detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes2 Timothée 3.2 Psaumes 99.8 Psaumes 81.15 Psaumes 52.1 Ecclésiaste 7.29
31 insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia2 Timothée 3.3 Matthieu 15.16 Romains 1.20-1.21 Romains 3.11 Esaïe 33.8
32 qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibusRomains 6.21 Actes 8.1 Luc 11.48 Romains 1.21 Romains 1.18

Cette Bible est dans le domaine public.