Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 10.37     

Jean 10.37
Vulgate


1 amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro1 Jean 4.1 Jean 10.8-10.10 Romains 16.18 Hébreux 5.4 Matthieu 7.15
2 qui autem intrat per ostium pastor est oviumActes 20.28 Jean 10.14 Jean 10.7 Psaumes 23.1 Jean 10.9
3 huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit easJean 10.16 Jean 10.4 Jean 10.14 Exode 33.17 Jean 10.26-10.27
4 et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eiusJean 10.16 Cantique 2.8 Ephésiens 5.1 1 Corinthiens 11.1 Jean 18.37
5 alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum1 Jean 4.5-4.6 Colossiens 2.6-2.10 1 Rois 22.7 Apocalypse 2.2 1 Jean 2.19
6 hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eisDaniel 12.10 Esaïe 56.11 Proverbes 28.5 Psaumes 82.5 Matthieu 13.13-13.14
7 dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium oviumJean 14.6 Jean 10.9 Ephésiens 2.18 Jean 10.1 Hébreux 10.19-10.22
8 omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos ovesEzéchiel 34.2 Ezéchiel 22.25-22.28 Jean 10.1 Zacharie 11.16 Sophonie 3.3
9 ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua invenietJean 14.6 Ephésiens 2.18 Jean 10.1 Ezéchiel 34.12-34.16 Zacharie 10.12
10 fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeantLuc 19.10 Jean 6.51 Jean 12.47 Jean 3.17 Jean 6.33
11 ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibusEsaïe 40.11 Jean 15.13 Ezéchiel 34.23 1 Pierre 5.4 Hébreux 13.20
12 mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves2 Pierre 2.3 Ezéchiel 34.2-34.6 Zacharie 11.16-11.17 Esaïe 56.10-56.12 1 Timothée 3.8
13 mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibusActes 18.17 Jean 12.6 Philippiens 2.20
14 ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meaeJean 10.27 2 Timothée 2.19 Psaumes 1.6 1 Jean 5.20 Esaïe 53.11
15 sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibusJean 10.11 Matthieu 11.27 1 Pierre 3.18 Jean 15.13 Ephésiens 5.2
16 et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor1 Pierre 2.25 Esaïe 56.8 Ezéchiel 34.23 Jean 11.52 Ephésiens 2.13-2.18
17 propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eamJean 10.11 Hébreux 2.9 Jean 10.18 Esaïe 53.7-53.12 Jean 10.15
18 nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meoJean 15.10 Hébreux 2.9 Jean 10.17 Jean 14.31 Hébreux 5.6-5.9
19 dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hosJean 9.16 Matthieu 10.34-10.35 Actes 23.7-23.10 Luc 12.51-12.53 1 Corinthiens 3.3
20 dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditisJean 7.20 Marc 3.21 Actes 26.30-26.32 Jean 9.28-9.29 Esaïe 53.8
21 alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperireExode 4.11 Psaumes 146.8 Jean 9.32-9.33 Psaumes 94.9 Exode 8.19
22 facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat 23 et ambulabat Iesus in templo in porticu SalomonisActes 3.11 Actes 5.12
24 circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palamLuc 22.67-22.70 Matthieu 11.3 Jean 1.19 Luc 3.15 2 Corinthiens 3.12
25 respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de meJean 10.38 Jean 8.58 Jean 5.17-5.43 Jean 8.12 Jean 20.30
26 sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meisJean 8.47 Jean 10.4 1 Jean 4.6 Romains 11.7-11.8 2 Corinthiens 4.3-4.4
27 oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur meJean 10.14 Jean 10.16 Apocalypse 3.20 Jean 10.3-10.4 Galates 4.9
28 et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu meaJean 6.39-6.40 Jean 6.37 Hébreux 7.25 Jean 5.24 Jean 18.9
29 Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris meiJean 14.28 Jean 6.37 Jean 17.2 Exode 18.11 Jean 17.6
30 ego et Pater unum sumusMatthieu 28.19 Tite 2.13 1 Timothée 3.16 Jean 14.9 Jean 1.1-1.2
31 sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eumJean 8.59 Actes 7.52 Jean 5.18 Matthieu 21.35 Jean 11.8
32 respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatisJean 5.36 1 Jean 3.12 Psaumes 109.4-109.5 Jean 10.25 1 Samuel 19.4-19.6
33 responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum DeumJean 5.18 Lévitique 24.16 Jean 10.30 1 Rois 21.10 Philippiens 2.6
34 respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estisPsaumes 82.6-82.7 Psaumes 138.1 Psaumes 82.1 Exode 7.1 Jean 15.25
35 si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura2 Chroniques 11.2-11.3 Deutéronome 18.15 1 Samuel 28.6 Actes 1.16 Luc 24.44-24.46
36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sumJean 3.17 Jérémie 1.5 Jean 5.17-5.18 Jean 19.7 Jean 6.27
37 si non facio opera Patris mei nolite credere mihiJean 15.24 Jean 10.25 Jean 5.31 Jean 14.10 Matthieu 11.20-11.24
38 si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in PatreJean 14.20 Jean 17.21-17.23 Jean 5.36 Jean 14.9-14.11 Actes 2.22
39 quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorumJean 7.30 Jean 8.59 Jean 7.44 Luc 4.29-4.30 Jean 10.31
40 et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illicJean 1.28 Jean 3.26 Jean 11.54 Jean 7.1
41 et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullumJean 1.29-1.30 Jean 1.33-1.34 Jean 3.26-3.36 Matthieu 14.2 Jean 1.27
42 omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eumJean 7.31 Jean 11.45 Jean 4.41 Jean 2.23 Jean 4.39

Cette Bible est dans le domaine public.