Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 23.45     

Luc 23.45
Vulgate


1 et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad PilatumLuc 22.66 Marc 15.1-15.5 Matthieu 27.1-27.2 Matthieu 27.11-27.14 Jean 18.28-18.38
2 coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esseJean 19.12 Actes 17.6-17.7 Luc 23.14 1 Pierre 3.16-3.18 Marc 15.3-15.5
3 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis1 Timothée 6.13 Marc 15.2 Luc 22.70 Jean 1.49 Luc 23.38
4 ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homineJean 18.38 Luc 23.22 1 Pierre 2.22 Marc 15.14 Hébreux 7.26
5 at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque hucMarc 1.14 Jean 2.11 Matthieu 4.23 Jean 1.43 Psaumes 57.4
6 Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus essetActes 5.37 Luc 13.1
7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebusLuc 3.1 Luc 13.31 Matthieu 14.1
8 Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieriMarc 6.14 Matthieu 14.1 2 Rois 5.3-5.6 Actes 8.19 Luc 9.7-9.9
9 interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebatMatthieu 27.14 Esaïe 53.7 Matthieu 7.6 Psaumes 39.1-39.2 Actes 8.32
10 stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eumLuc 23.5 Luc 23.2 Luc 11.53 Actes 24.5 Luc 23.14-23.15
11 sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad PilatumMarc 9.12 Actes 4.27-4.28 Jean 19.5 Esaïe 53.3 Psaumes 69.19-69.20
12 et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicemActes 4.27 Matthieu 16.1 Psaumes 83.4-83.6 Apocalypse 17.13-17.14
13 Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebeJean 18.38 Matthieu 27.21-27.23 Jean 19.4 Marc 15.14
14 dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatisMatthieu 27.4 Luc 23.4-23.5 Luc 23.1-23.2 Matthieu 27.19 Matthieu 27.54
15 sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei 16 emendatum ergo illum dimittamMatthieu 27.26 Luc 23.22 Marc 15.15 Jean 19.1-19.4 Actes 16.37
17 necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum 18 exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis BarabbanActes 3.14 Actes 21.36 Actes 22.22 Jean 18.39-18.40 Jean 19.15-19.16
19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carceremActes 3.14 Luc 23.5 Luc 23.2
20 iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere IesumMatthieu 14.8-14.9 Matthieu 27.19 Marc 15.15 Jean 19.12
21 at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illumJean 19.15 Matthieu 27.22-27.25 Marc 15.13 Luc 23.23
22 ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittamLuc 23.16 Luc 23.14 Luc 23.20 1 Pierre 1.19 1 Pierre 3.18
23 at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorumPsaumes 57.4 Psaumes 22.12-22.13 Luc 23.5 Zacharie 11.8
24 et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorumExode 23.2 Jean 19.1 Proverbes 17.15 Matthieu 27.26 Marc 15.15
25 dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorumLuc 23.5 Marc 15.6-15.7 Luc 23.2 Jean 18.40 1 Samuel 12.13
26 et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post IesumMatthieu 27.32-27.44 Actes 6.9 Actes 2.10 Actes 6.6 Jean 19.16-19.17
27 sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eumLuc 8.52 Marc 15.40 Luc 8.2 Luc 23.55 Matthieu 27.55
28 conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestrosCantique 8.4 Cantique 3.10 Cantique 3.5 Cantique 5.16 Cantique 1.5
29 quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaveruntMatthieu 24.19 Osée 13.16 Deutéronome 28.53-28.57 Marc 13.17-13.19 Luc 21.23-21.24
30 tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nosEsaïe 2.19 Osée 10.8 Apocalypse 6.16 Apocalypse 9.6
31 quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fietJean 15.6 Matthieu 3.12 Jérémie 25.29 Ezéchiel 15.2-15.7 Proverbes 11.31
32 ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerenturMarc 15.27 Matthieu 27.38 Jean 19.18 Esaïe 53.12 Luc 22.37
33 et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistrisMarc 15.22-15.23 Matthieu 27.33-27.34 Jean 19.17-19.18 Psaumes 22.16 Actes 2.23
34 Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortesMatthieu 5.44 Psaumes 22.18 1 Pierre 3.9 Actes 7.60 1 Pierre 2.20-2.23
35 et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electusEsaïe 42.1 Psaumes 22.17 Luc 16.14 1 Pierre 2.4 Matthieu 12.18
36 inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illiMatthieu 27.48 Psaumes 69.21 Marc 15.36 Luc 23.11 Matthieu 27.34
37 dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac 38 erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex IudaeorumMarc 15.26 Matthieu 27.37 Marc 15.32 Marc 15.18 Luc 23.3
39 unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nosMatthieu 27.44 Marc 15.32 Luc 23.35 Luc 23.37 Luc 17.34-17.35
40 respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione esPsaumes 36.1 Apocalypse 15.4 2 Chroniques 28.22 Jérémie 5.3 Luc 12.5
41 et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessitEsdras 9.13 Matthieu 27.54 Josué 7.19-7.20 Matthieu 27.19 1 Jean 1.8-1.9
42 et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuumRomains 10.9-10.14 Actes 16.31 1 Jean 5.11-5.13 Esaïe 9.6-9.7 Actes 20.21
43 et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradisoApocalypse 2.7 Philippiens 1.23 Luc 19.10 1 Timothée 1.15-1.16 Hébreux 7.25
44 erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horamAmos 8.9 Matthieu 27.45 Actes 2.20 Marc 15.33-15.34 Exode 10.21-10.23
45 et obscuratus est sol et velum templi scissum est mediumMatthieu 27.51 2 Chroniques 3.14 Marc 15.38 Exode 26.31-26.33 Hébreux 9.3-9.8
46 et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravitPsaumes 31.5 Jean 19.30 Actes 7.59 1 Pierre 2.23 Marc 15.34-15.41
47 videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus eratMarc 15.39 Matthieu 27.54 Luc 23.41
48 et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebanturLuc 18.13 Jérémie 31.19 Actes 2.37
49 stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntesLuc 8.2 Psaumes 38.11 Matthieu 27.55-27.56 Luc 23.55 Psaumes 142.4
50 et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustusMarc 15.42-15.47 Jean 19.38-19.42 Matthieu 27.57-27.61 Actes 10.2 Luc 2.25
51 hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum DeiLuc 2.25 Luc 2.38 Marc 15.43 Genèse 37.21-37.22 Proverbes 1.10
52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus IesuJean 19.38-19.42
53 et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fueratEsaïe 53.9 Marc 15.46 Matthieu 27.59-27.60
54 et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebatMatthieu 27.62 Jean 19.31 Jean 19.14 Jean 19.42 Marc 15.42
55 subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eiusLuc 23.49 Matthieu 27.61 Luc 8.2 Marc 15.47
56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatumLuc 24.1 Marc 16.1 Exode 20.8-20.10 Esaïe 58.13-58.14 Exode 31.14

Cette Bible est dans le domaine public.