Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Colossiens 3.15     

Colossiens 3.15
Vulgate


1 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedensRomains 8.6 Matthieu 6.33 Matthieu 6.20 2 Corinthiens 4.18 Luc 12.33
2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram1 Chroniques 22.19 Matthieu 16.23 1 Jean 2.15-2.17 Colossiens 3.1 Romains 8.4-8.6
3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in DeoRomains 6.2 Colossiens 2.20 Galates 2.20 Romains 8.2 Jean 5.21
4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria1 Jean 3.2 Jean 11.25 Philippiens 3.21 1 Corinthiens 15.43 1 Jean 2.28
5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitusRomains 8.13 Galates 5.19-5.21 1 Corinthiens 6.18 Romains 6.13 Ephésiens 4.19
6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatisEphésiens 5.6 Romains 1.18 Ephésiens 2.2-2.3 Esaïe 57.4 Apocalypse 22.15
7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illisEphésiens 2.2 Tite 3.3 1 Corinthiens 6.11 1 Pierre 4.3-4.4 Colossiens 2.13
8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestroEphésiens 4.29 Ephésiens 4.22 Ephésiens 5.4 Proverbes 29.22 Ephésiens 4.26
9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eiusEphésiens 4.22 Ephésiens 4.25 Lévitique 19.11 Jérémie 9.3-9.5 Sophonie 3.13
10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eumEphésiens 4.23-4.24 Ephésiens 2.10 Romains 12.2 Colossiens 3.12 2 Corinthiens 5.17
11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus ChristusRomains 10.12 1 Corinthiens 12.13 Galates 5.6 Ephésiens 1.23 1 Corinthiens 7.19
12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiamEphésiens 4.32 Ephésiens 4.2 2 Pierre 1.5-1.8 1 Jean 4.19 Colossiens 3.10
13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vosEphésiens 4.32 Marc 11.25 Matthieu 6.14-6.15 Ephésiens 4.2 Romains 15.1-15.2
14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionisEphésiens 4.3 Ephésiens 5.2 1 Pierre 4.8 1 Corinthiens 13.1-13.13 Jean 13.34
15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estoteJean 14.27 Philippiens 4.6-4.7 1 Thessaloniciens 5.18 Ephésiens 5.20 Colossiens 3.17
16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris DeoPsaumes 119.11 Ephésiens 5.19 Jean 15.7 Ephésiens 1.17 1 Jean 2.24
17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum1 Corinthiens 10.31 Colossiens 3.23 Proverbes 3.6 Ephésiens 5.20 1 Pierre 4.11
18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in DominoEphésiens 5.22-6.9 1 Corinthiens 11.3 1 Pierre 3.1-3.6 1 Timothée 2.12 Tite 2.4-2.5
19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas1 Pierre 3.7 Ephésiens 5.25 Ephésiens 4.31 Genèse 2.23-2.24 Proverbes 5.18-5.19
20 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in DominoExode 20.12 Ephésiens 6.1-6.3 Tite 2.9 Ephésiens 5.24 Genèse 28.7
21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiantEphésiens 6.4 Psaumes 103.13 Proverbes 3.12 1 Thessaloniciens 2.11 Proverbes 4.1-4.4
22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes DominumColossiens 3.20 Luc 6.46 Ephésiens 6.5-6.7 Malachie 1.6 Genèse 42.18
23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibusColossiens 3.17 Ephésiens 6.6-6.7 Romains 14.8 Ecclésiaste 9.10 1 Pierre 2.15
24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo serviteEphésiens 6.8 1 Corinthiens 7.22 Actes 20.32 Matthieu 5.12 Romains 1.1
25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptioActes 10.34 Romains 2.11 1 Thessaloniciens 4.6 Deutéronome 10.17 Ephésiens 6.9

Cette Bible est dans le domaine public.