Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Colossiens 3     

Colossiens 3
Vulgate


1 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens Romains 8.6 Matthieu 6.33 Matthieu 6.20 2 Corinthiens 4.18 Luc 12.33
2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram 1 Chroniques 22.19 Matthieu 16.23 1 Jean 2.15-2.17 Colossiens 3.1 Romains 8.4-8.6
3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo Romains 6.2 Colossiens 2.20 Galates 2.20 Romains 8.2 Jean 5.21
4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria 1 Jean 3.2 Philippiens 3.21 Jean 11.25 1 Jean 2.28 1 Corinthiens 15.43
5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus Romains 8.13 Galates 5.19-5.21 Romains 6.13 1 Corinthiens 6.18 Galates 5.24
6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis Ephésiens 5.6 Romains 1.18 Ephésiens 2.2-2.3 Esaïe 57.4 Apocalypse 22.15
7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis Ephésiens 2.2 Tite 3.3 1 Corinthiens 6.11 1 Pierre 4.3-4.4 Colossiens 2.13
8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro Ephésiens 4.29 Ephésiens 4.22 Ephésiens 4.26 Ephésiens 5.4 Proverbes 29.22
9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius Ephésiens 4.22 Ephésiens 4.25 Lévitique 19.11 Jean 8.44 Jérémie 9.3-9.5
10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum Ephésiens 4.23-4.24 Ephésiens 2.10 Romains 12.2 Colossiens 3.12 2 Corinthiens 5.17
11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus Romains 10.12 1 Corinthiens 12.13 Galates 5.6 Galates 3.28-3.29 Ephésiens 1.23
12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam Ephésiens 4.32 Ephésiens 4.2 2 Pierre 1.5-1.8 1 Jean 4.19 Colossiens 3.10
13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos Ephésiens 4.32 Marc 11.25 Matthieu 6.14-6.15 Ephésiens 4.2 Romains 15.1-15.2
14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis Ephésiens 4.3 Ephésiens 5.2 1 Pierre 4.8 1 Jean 4.21 1 Corinthiens 13.1-13.13
15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote Jean 14.27 Philippiens 4.6-4.7 1 Thessaloniciens 5.18 Colossiens 3.17 Ephésiens 5.20
16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo Psaumes 119.11 Ephésiens 5.19 Jean 15.7 Ephésiens 1.17 1 Jean 2.24
17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum 1 Corinthiens 10.31 Colossiens 3.23 Proverbes 3.6 Ephésiens 5.20 1 Pierre 4.11
18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino Ephésiens 5.22-6.9 1 Corinthiens 11.3 1 Pierre 3.1-3.6 1 Timothée 2.12 Tite 2.4-2.5
19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas 1 Pierre 3.7 Ephésiens 5.25 Ephésiens 4.31 Genèse 2.23-2.24 Malachie 2.14-2.16
20 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino Exode 20.12 Ephésiens 5.24 Ephésiens 6.1-6.3 Tite 2.9 Deutéronome 27.16
21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant Ephésiens 6.4 Psaumes 103.13 Proverbes 3.12 1 Thessaloniciens 2.11 Proverbes 4.1-4.4
22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum Colossiens 3.20 Luc 6.46 Ephésiens 6.5-6.7 Ecclésiaste 8.12 2 Corinthiens 7.1
23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus Colossiens 3.17 Ephésiens 6.6-6.7 Romains 14.8 Ecclésiaste 9.10 1 Pierre 2.15
24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite 1 Corinthiens 7.22 Ephésiens 6.8 Actes 20.32 1 Corinthiens 3.8 Hébreux 9.15
25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio Actes 10.34 Romains 2.11 Deutéronome 10.17 1 Thessaloniciens 4.6 2 Corinthiens 5.10

Cette Bible est dans le domaine public.