Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Colossiens 2.18     

Colossiens 2.18
Vulgate


1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carneColossiens 1.29 Philippiens 1.30 Apocalypse 1.11 Colossiens 4.12-4.13 Actes 20.25
2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi IesuColossiens 4.8 Ephésiens 6.22 Colossiens 3.14 Colossiens 1.27 Colossiens 1.15-1.17
3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi1 Corinthiens 1.30 Romains 11.33 1 Corinthiens 1.24 Ephésiens 1.8 2 Timothée 3.15-3.17
4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonumEphésiens 5.6 Romains 16.18-16.19 1 Jean 4.1 1 Corinthiens 2.4 1 Pierre 2.1-2.3
5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae1 Pierre 5.9 1 Corinthiens 14.40 1 Thessaloniciens 2.17 1 Corinthiens 16.13 Psaumes 78.37
6 sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulateColossiens 1.10 1 Thessaloniciens 4.1 1 Jean 2.6 Colossiens 3.17 Ephésiens 5.1-5.2
7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actioneEphésiens 3.17 Ephésiens 2.20-2.22 Colossiens 1.23 Romains 11.17-11.18 2 Thessaloniciens 2.17
8 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum1 Timothée 6.20 Ephésiens 5.6 Colossiens 2.20 Galates 4.3 Romains 1.21-1.22
9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliterColossiens 1.19 Jean 1.14 Jean 10.30 1 Timothée 3.16 Jean 10.38
10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatisEphésiens 1.20-1.23 Ephésiens 3.19 Colossiens 1.16-1.18 Philippiens 2.9-2.11 1 Pierre 3.22
11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione ChristiRomains 2.29 Romains 6.6 Ephésiens 4.22 Philippiens 3.3 Jérémie 4.4
12 consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuisRomains 6.3-6.5 Romains 4.24 Actes 2.24 1 Pierre 3.21 Ephésiens 4.5
13 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delictaEphésiens 2.1 Jacques 2.26 1 Jean 1.7-1.9 Esaïe 55.7 Hébreux 8.10-8.12
14 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruciHébreux 7.18 Hébreux 10.8-10.9 Ephésiens 2.14-2.16 Hébreux 8.13 Hébreux 9.9-9.10
15 expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipsoEphésiens 4.8 Hébreux 2.14 Esaïe 53.12 Matthieu 12.29 Jean 12.31-12.32
16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorumRomains 14.5-14.6 Galates 4.10 Romains 14.10 1 Chroniques 23.31 Romains 14.13-14.17
17 quae sunt umbra futurorum corpus autem ChristiHébreux 10.1 Hébreux 8.5 Jean 1.17 Hébreux 9.9 Hébreux 4.1-4.11
18 nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suaeColossiens 2.8 Colossiens 2.23 1 Timothée 1.7 Romains 8.6-8.8 1 Corinthiens 13.4
19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum DeiEphésiens 4.15-4.16 Job 19.9-19.12 1 Corinthiens 12.12-12.27 Ephésiens 1.22 1 Corinthiens 1.10
20 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitisGalates 4.3 Colossiens 2.16 Colossiens 2.8 Colossiens 2.14 Galates 4.9-4.12
21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris2 Corinthiens 6.17 1 Timothée 4.3 Esaïe 52.11 Genèse 3.3
22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominumEsaïe 29.13 Tite 1.14 Marc 7.7-7.13 1 Corinthiens 6.13 Matthieu 15.3-15.9
23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnisColossiens 2.18 1 Timothée 4.8 1 Timothée 4.3 Genèse 3.5-3.6 Matthieu 23.27-23.28

Cette Bible est dans le domaine public.