Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 19.12     

Luc 19.12
Vulgate


1 et ingressus perambulabat HierichoJosué 2.1 Josué 6.1-6.27 2 Rois 2.18-2.22 Luc 18.35 1 Rois 16.34
2 et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse divesLuc 18.24-18.27 2 Chroniques 17.5-17.6
3 et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus eratJean 12.21 Luc 23.8 Luc 9.7-9.9 Luc 12.25
4 et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus1 Rois 10.27 Esaïe 9.10 1 Chroniques 27.28 Luc 5.19 Psaumes 78.47
5 et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manereApocalypse 3.20 Jean 1.48 Jean 14.23 Ephésiens 3.17 Jean 4.7-4.10
6 et festinans descendit et excepit illum gaudensActes 16.34 Esaïe 64.5 Galates 1.15-1.16 Genèse 18.6-18.7 Actes 16.15
7 et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertissetLuc 15.2 Matthieu 9.11 Luc 7.39 Luc 7.34 Luc 18.9-18.14
8 stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum2 Samuel 12.6 Exode 22.1-22.4 Jacques 1.10-1.11 Luc 12.33 Lévitique 6.1-6.6
9 ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit AbrahaeGalates 3.7 Romains 4.16 Luc 13.16 Romains 4.11-4.12 Luc 13.30
10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perieratEzéchiel 34.16 1 Timothée 1.13-1.16 Luc 15.4-15.7 Luc 15.32 Matthieu 15.24
11 haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestareturLuc 17.20 Actes 1.6 2 Thessaloniciens 2.1-2.3
12 dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et revertiMatthieu 25.14-25.30 Apocalypse 1.7 Jean 18.37 Marc 13.34-13.37 Luc 24.51
13 vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio2 Pierre 1.1 1 Pierre 4.9-4.11 Matthieu 25.14-25.15 Jean 12.26 Jacques 1.1
14 cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nosActes 3.14-3.15 Zacharie 11.8 Psaumes 2.1-2.3 Actes 4.27-4.28 Actes 7.51-7.52
15 et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus essetMatthieu 18.23-18.35 1 Corinthiens 4.1-4.5 Psaumes 2.4-2.6 Luc 12.48 Matthieu 25.19
16 venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit1 Chroniques 29.14-29.16 1 Corinthiens 15.10 Jacques 2.18-2.26 2 Timothée 4.7-4.8 Colossiens 1.28-1.29
17 et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitatesLuc 16.10 Matthieu 25.21 Apocalypse 2.26-2.29 1 Corinthiens 4.5 Genèse 39.4
18 et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnasMatthieu 13.23 Marc 4.20 2 Corinthiens 8.12
19 et huic ait et tu esto supra quinque civitates1 Corinthiens 15.41-15.42 1 Corinthiens 3.8 1 Corinthiens 15.58 Esaïe 3.10 2 Jean 1.8
20 et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudarioJacques 4.17 Proverbes 26.13-26.16 Matthieu 25.24 Luc 19.13 Luc 6.46
21 timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminastiMalachie 3.14-3.15 Exode 20.19-20.20 Jacques 2.10 1 Samuel 12.20 2 Timothée 1.7
22 dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi2 Samuel 1.16 Matthieu 22.12 Matthieu 25.26-25.27 Matthieu 12.37 Romains 3.19
23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illudExode 22.25-22.27 Deutéronome 23.19-23.20 Romains 2.4-2.5
24 et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habetLuc 16.2 Luc 12.20
25 et dixerunt ei domine habet decem mnas2 Samuel 7.19 Esaïe 55.8-55.9 Luc 16.2
26 dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eoMatthieu 13.12 2 Jean 1.8 Luc 8.18 Marc 4.25 Matthieu 25.28-25.29
27 verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante meNombres 16.30-16.35 Nombres 14.36-14.37 Luc 19.14 Matthieu 22.7 Esaïe 66.6
28 et his dictis praecedebat ascendens in HierosolymaLuc 9.51 Jean 18.11 Luc 12.50 Psaumes 40.6-40.8 1 Pierre 4.1
29 et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suosActes 1.12 Zacharie 14.4 Luc 24.50 Luc 19.37 Matthieu 21.1-21.11
30 dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adduciteLuc 22.8-22.13 Jean 14.29 1 Samuel 10.2-10.9 Luc 19.32
31 et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desideratPsaumes 24.1 Actes 10.36 Psaumes 50.10-50.12 Matthieu 21.2-21.3 Marc 11.3-11.6
32 abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullumLuc 22.13
33 solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum 34 at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habetZacharie 9.9 2 Corinthiens 8.9 Jean 10.35 Jean 12.16
35 et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt IesumMarc 11.7-11.8 Jean 12.14 Matthieu 21.7 Galates 4.15-4.16 2 Rois 9.13
36 eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via2 Rois 9.13 Matthieu 21.8
37 et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus2 Chroniques 29.36 Esdras 3.10-3.13 Matthieu 21.1 Juges 5.1-5.31 1 Rois 8.55-8.56
38 dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsisLuc 13.35 Matthieu 21.9 Psaumes 72.17-72.19 Marc 11.9-11.10 Zacharie 9.9
39 et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuosActes 4.1-4.2 Jean 12.19 Jacques 4.5 Jean 12.10 Actes 4.16-4.18
40 quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabuntHabakuk 2.11 Esaïe 55.12 Matthieu 21.15-21.16 Psaumes 98.7-98.9 Psaumes 114.1-114.8
41 et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicensJean 11.35 Jérémie 13.17 Jérémie 17.16 Luc 13.34-13.35 Psaumes 119.53
42 quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuisDeutéronome 32.29 Matthieu 13.14-13.15 Actes 13.46 Hébreux 3.15 Esaïe 48.18
43 quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undiqueEzéchiel 4.2 Ezéchiel 26.8 Marc 13.14-13.20 Psaumes 37.12-37.13 Jérémie 6.3-6.6
44 ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae1 Pierre 2.12 Luc 21.6 Matthieu 24.2 Marc 13.2 Luc 1.68
45 et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementesMatthieu 21.12-21.13 Marc 11.15-11.17 Deutéronome 14.25-14.26 Jean 2.13-2.17
46 dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronumEsaïe 56.7 Jérémie 7.11 Ezéchiel 43.12 Psaumes 93.5 Matthieu 23.13
47 et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdereMatthieu 26.55 Marc 11.18 Jean 11.53-11.57 Luc 21.37-21.38 Marc 14.1
48 et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illumLuc 20.19-20.20 Jean 7.46-7.49 Néhémie 8.3 Matthieu 22.15-22.16 Luc 22.2-22.4

Cette Bible est dans le domaine public.