Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 7     

Marc 7
Vulgate


1 et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis Marc 3.22 Matthieu 15.1-15.20 Luc 5.17 Luc 11.53-11.54
2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt Actes 10.28 Romains 14.14 Matthieu 7.3-7.5 Daniel 6.4-6.5 Actes 11.8
3 Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum Marc 7.13 Galates 1.14 Colossiens 2.8 Marc 7.7-7.10 1 Pierre 1.18
4 et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum Matthieu 23.25 Hébreux 9.10 Esaïe 1.16 Jean 2.6 Jérémie 4.14
5 et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem Matthieu 15.2 Marc 7.2-7.3 Actes 21.24 2 Thessaloniciens 3.6 Galates 1.14
6 at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me Esaïe 29.13 Matthieu 15.7-15.9 Ezéchiel 33.31 Tite 1.16 Jacques 2.14-2.17
7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum Matthieu 6.7 Colossiens 2.22 Matthieu 15.9 Apocalypse 14.11-14.12 Jacques 1.26
8 relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa Marc 7.3-7.4 Esaïe 1.12
9 et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis Marc 7.13 Galates 2.21 Matthieu 15.3-15.6 Marc 7.3 Romains 3.31
10 Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur Exode 20.12 Exode 21.17 Deutéronome 5.16 Lévitique 20.9 Marc 10.19
11 vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit Matthieu 23.18 1 Timothée 5.4-5.8 Matthieu 15.5
12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis Marc 7.9 Tite 1.14 Osée 8.12 Esaïe 8.20 Marc 7.3
14 et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite Psaumes 94.8 1 Rois 22.28 Esaïe 6.9 Actes 8.30 Luc 12.54-12.57
15 nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem Matthieu 12.34 Marc 7.18-7.23 1 Corinthiens 10.25 Actes 10.14-10.16 Hébreux 13.9
16 si quis habet aures audiendi audiat 17 et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam Matthieu 15.15 Matthieu 13.36 Marc 9.28 Marc 4.10 Marc 4.34
18 et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare Matthieu 15.16-15.17 Marc 4.13 Matthieu 16.11 Luc 24.25 Esaïe 28.9-28.10
19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas 1 Corinthiens 6.13 Actes 10.15 Romains 14.1-14.12 Colossiens 2.21-2.22 Actes 11.9
20 dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem Marc 7.15 Jacques 3.6 Jacques 1.14-1.15 Psaumes 41.6 Jacques 4.1
21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia Jacques 4.1-4.3 Jérémie 17.9 Galates 5.19-5.21 Romains 8.7-8.8 Jérémie 4.14
22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia Matthieu 20.15 1 Samuel 18.8-18.9 2 Chroniques 32.31 Proverbes 23.6 Proverbes 12.23
23 omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem Marc 7.15 Tite 1.15 1 Corinthiens 3.17 Marc 7.18 Jude 1.8
24 et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere Matthieu 15.21-15.28 Marc 3.7-3.8 Matthieu 11.21 Marc 6.31-6.32 Matthieu 9.28
25 mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius Matthieu 15.22 Marc 9.17-9.23 Marc 1.40 Marc 5.33 Luc 17.16
26 erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius Esaïe 49.12 Matthieu 15.22 Colossiens 3.11 Galates 3.28
27 qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus Matthieu 7.6 Matthieu 15.23-15.28 Matthieu 10.5 Actes 22.21 Ephésiens 2.12
28 at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum Romains 15.8-15.9 Ephésiens 3.8 Romains 10.12 Esaïe 49.6 Luc 15.30-15.32
29 et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua Esaïe 66.2 1 Jean 3.8 Matthieu 8.9-8.13 Matthieu 5.3 Esaïe 57.15-57.16
30 et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse 1 Jean 3.8 Jean 4.50-4.52
31 et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos Marc 5.20 Matthieu 4.25 Matthieu 15.29-15.31 Marc 7.24 Matthieu 4.18
32 et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum Luc 11.14 Marc 5.23 Matthieu 9.32-9.33
33 et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius Marc 8.23 1 Rois 17.19-17.22 2 Rois 4.4-4.6 2 Rois 4.33-4.34 Jean 9.6-9.7
34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire Marc 6.41 Marc 8.12 Jean 11.41 Jean 11.33 Jean 17.1
35 et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte Esaïe 35.5-35.6 Psaumes 33.9 Marc 2.12 Esaïe 32.3-32.4 Matthieu 11.5
36 et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant Matthieu 8.4 Marc 8.26 Marc 3.12 Marc 5.43 Marc 1.44-1.45
37 et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui Genèse 1.31 Actes 2.7-2.12 Marc 2.12 Luc 23.41 Marc 6.51

Cette Bible est dans le domaine public.