Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 7.27     

Marc 7.27
Vulgate


1 et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab HierosolymisMarc 3.22 Matthieu 15.1-15.20 Luc 5.17 Luc 11.53-11.54
2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaveruntActes 10.28 Romains 14.14 Matthieu 7.3-7.5 Actes 11.8 Matthieu 23.23-23.25
3 Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorumGalates 1.14 Marc 7.13 Colossiens 2.8 Colossiens 2.21-2.23 Marc 7.7-7.10
4 et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorumMatthieu 23.25 Hébreux 9.10 Luc 11.38-11.39 Jacques 4.8 Esaïe 1.16
5 et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panemMatthieu 15.2 Actes 21.21 2 Thessaloniciens 3.11 Marc 7.2-7.3 Actes 21.24
6 at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a meEsaïe 29.13 Matthieu 15.7-15.9 Ezéchiel 33.31 Tite 1.16 Jacques 2.14-2.17
7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominumMatthieu 6.7 Colossiens 2.22 Matthieu 15.9 1 Samuel 12.21 Jacques 2.20
8 relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multaMarc 7.3-7.4 Esaïe 1.12
9 et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetisMarc 7.13 Galates 2.21 Matthieu 15.3-15.6 Marc 7.3 Jérémie 44.16-44.17
10 Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriaturExode 20.12 Deutéronome 5.16 Exode 21.17 Lévitique 20.9 Marc 10.19
11 vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profueritMatthieu 23.18 1 Timothée 5.4-5.8 Matthieu 15.5
12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitisMarc 7.9 Tite 1.14 Osée 8.12 Matthieu 5.17-5.20 Ezéchiel 18.14
14 et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegiteMatthieu 15.10 Psaumes 49.1-49.2 Proverbes 8.5 Psaumes 94.8 1 Rois 22.28
15 nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominemMatthieu 12.34 Marc 7.18-7.23 Hébreux 9.10 Actes 11.8-11.10 Actes 10.28
16 si quis habet aures audiendi audiat 17 et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolamMatthieu 15.15 Matthieu 13.36 Marc 9.28 Marc 4.10 Marc 4.34
18 et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicareMatthieu 15.16-15.17 Jérémie 5.4-5.5 1 Corinthiens 3.2 Marc 4.13 Matthieu 16.11
19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas1 Corinthiens 6.13 Actes 10.15 Luc 11.41 Colossiens 2.16 Matthieu 15.17
20 dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominemMarc 7.15 Jacques 3.6 Matthieu 12.34-12.37 Hébreux 7.6 Michée 2.1
21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidiaJacques 4.1-4.3 Jérémie 17.9 Galates 5.19-5.21 Romains 8.7-8.8 1 Pierre 4.2-4.3
22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitiaMatthieu 20.15 Deutéronome 28.56 1 Pierre 5.5 1 Pierre 2.15 Proverbes 28.22
23 omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominemMarc 7.15 Marc 7.18 Jude 1.8 Tite 1.15 1 Corinthiens 3.17
24 et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latereMatthieu 15.21-15.28 Matthieu 11.21 Marc 3.7-3.8 Marc 6.31-6.32 Ezéchiel 28.2
25 mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eiusMatthieu 15.22 Marc 5.22-5.23 Apocalypse 22.8-22.9 Actes 10.25-10.26 Marc 9.17-9.23
26 erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eiusMatthieu 15.22 Esaïe 49.12 Colossiens 3.11 Galates 3.28
27 qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibusMatthieu 7.6 Actes 22.21 Matthieu 15.23-15.28 Matthieu 10.5 Ephésiens 2.12
28 at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorumLuc 7.6-7.8 Psaumes 145.16 Actes 11.17-11.18 Matthieu 5.45 Romains 15.8-15.9
29 et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tuaEsaïe 66.2 Matthieu 8.9-8.13 Matthieu 5.3 Esaïe 57.15-57.16 1 Jean 3.8
30 et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse1 Jean 3.8 Jean 4.50-4.52
31 et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines DecapoleosMatthieu 4.25 Marc 5.20 Marc 7.24 Matthieu 15.29-15.31 Matthieu 11.21
32 et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manumLuc 11.14 Marc 5.23 Matthieu 9.32-9.33
33 et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eiusMarc 8.23 Jean 9.6-9.7 Marc 5.40 1 Rois 17.19-17.22 2 Rois 4.4-4.6
34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperireMarc 8.12 Marc 6.41 Jean 11.33 Jean 11.41 Jean 17.1
35 et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recteEsaïe 35.5-35.6 Esaïe 32.3-32.4 Matthieu 11.5 Psaumes 33.9 Marc 2.12
36 et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabantMatthieu 8.4 Marc 5.43 Marc 1.44-1.45 Marc 8.26 Marc 3.12
37 et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loquiGenèse 1.31 Marc 5.42 Actes 3.10-3.13 Marc 1.27 Actes 2.7-2.12

Cette Bible est dans le domaine public.