Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 20.15     

Matthieu 20.15
Vulgate


1 simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suamCantique 8.11-8.12 Matthieu 13.24 Matthieu 9.37-9.38 Matthieu 13.47 Matthieu 13.33
2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam1 Rois 3.6-3.11 Apocalypse 6.6 Matthieu 18.28 Matthieu 22.19 2 Timothée 3.15
3 et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos1 Timothée 5.13 Matthieu 11.16-11.17 Actes 2.15 Ezéchiel 16.49 Proverbes 19.15
4 et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobisMatthieu 9.9 Romains 6.16-6.22 1 Pierre 1.13 Colossiens 4.1 Luc 19.7-19.10
5 illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiterHébreux 11.24-11.26 Genèse 12.1-12.4 Luc 23.44-23.46 Jean 1.39 Jean 11.9
6 circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosiJean 9.4 Hébreux 6.12 Proverbes 19.15 Actes 17.21 Luc 23.40-23.43
7 dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineamActes 4.16 Ephésiens 6.8 Actes 17.30-17.31 Matthieu 22.9-22.10 Romains 10.14-10.17
8 cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primosLévitique 19.13 Deutéronome 24.15 Genèse 39.4-39.6 Matthieu 25.19 1 Corinthiens 4.1-4.2
9 cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denariosMatthieu 20.2 1 Timothée 1.14-1.16 Ephésiens 1.6-1.8 Romains 4.3-4.6 Romains 5.20-5.21
10 venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios 11 et accipientes murmurabant adversus patrem familiasJude 1.16 Luc 15.2 Actes 22.21-22.22 Actes 13.45 Actes 11.2-11.3
12 dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestusJacques 1.11 Luc 12.55 2 Corinthiens 11.23-11.28 Malachie 1.13 Romains 3.27
13 at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecumMatthieu 22.12 Matthieu 26.50 Job 35.2 Romains 9.14-9.15 Job 40.8
14 tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi2 Rois 10.16 Matthieu 6.16 Luc 16.25 Ezéchiel 29.18-29.20 Matthieu 6.6
15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sumDeutéronome 15.9 Matthieu 6.23 Marc 7.22 Proverbes 23.6 Romains 9.15-9.24
16 sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electiMatthieu 19.30 Marc 10.31 Luc 14.24 Jacques 1.23-1.25 Jean 12.19-12.22
17 et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illisMarc 10.32-10.34 Jean 12.12 Luc 18.31-18.34 Actes 10.41 Matthieu 13.11
18 ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morteMatthieu 16.21 Matthieu 27.1 Matthieu 26.66 Psaumes 2.1-2.3 Luc 22.71
19 et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurgetMatthieu 16.21 Marc 15.16-15.20 Actes 2.23 Matthieu 27.27-27.31 Psaumes 35.16
20 tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eoMatthieu 4.21 Matthieu 8.2 Matthieu 27.56 Marc 10.35-10.45 Marc 15.40
21 qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuoMatthieu 19.28 Matthieu 18.1 Esther 5.3 Psaumes 110.1 Marc 10.36-10.37
22 respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumusMatthieu 26.42 Jean 18.11 Luc 22.42 Esaïe 51.22 Marc 14.36
23 ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meoApocalypse 1.9 Actes 12.2 Matthieu 25.34 1 Corinthiens 2.9 2 Timothée 2.11-2.12
24 et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus1 Pierre 5.5 Jacques 4.5-4.6 Marc 10.41 Philippiens 2.3 Proverbes 13.10
25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eosLuc 22.25-22.27 Matthieu 20.25-20.28 Matthieu 18.3-18.4 Jean 13.12-13.17 Daniel 5.19
26 non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester ministerMarc 10.43 Marc 9.35 Marc 10.45 1 Pierre 5.3 Actes 13.5
27 et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servusMarc 9.33-9.35 Luc 22.26 2 Corinthiens 4.5 2 Corinthiens 11.23-11.27 Matthieu 18.4
28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multisLuc 22.27 Hébreux 9.28 1 Pierre 1.18-1.19 Tite 2.14 1 Timothée 2.6
29 et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multaMarc 10.46-10.52 Luc 18.35-18.43 Matthieu 9.27-9.31
30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili DavidMatthieu 22.42 Matthieu 21.9 Matthieu 12.22-12.23 Esaïe 42.16 Matthieu 9.27-9.31
31 turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili DavidMatthieu 19.13 Matthieu 7.7-7.8 Colossiens 4.2 Luc 18.1-18.8 Luc 18.39
32 et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobisEzéchiel 36.37 Philippiens 4.6 Matthieu 20.21 Actes 10.29
33 dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostriPsaumes 119.18 Ephésiens 1.17-1.19
34 misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eumMatthieu 15.32 Psaumes 119.71 Psaumes 145.8 Hébreux 4.15-4.16 Matthieu 9.29

Cette Bible est dans le domaine public.