Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 20     

Matthieu 20
Vulgate


1 simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam Matthieu 13.24 Cantique 8.11-8.12 Esaïe 5.1-5.2 Matthieu 25.1 Matthieu 13.44-13.45
2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam Exode 19.5-19.6 1 Samuel 2.18 Luc 1.15 1 Samuel 16.11-16.12 2 Chroniques 34.3
3 et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos 1 Timothée 5.13 Matthieu 20.6-20.7 Actes 17.17-17.21 Matthieu 11.16-11.17 Actes 2.15
4 et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis 1 Timothée 1.12-1.13 1 Corinthiens 6.11 Tite 3.8 Matthieu 9.9 Romains 6.16-6.22
5 illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter Marc 15.33-15.34 Jean 4.6 2 Chroniques 33.12-33.19 Josué 24.2-24.3 Actes 3.1
6 circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi Jean 9.4 Ecclésiaste 9.10 Ezéchiel 16.49 Hébreux 6.12 Proverbes 19.15
7 dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam Ephésiens 3.5-3.6 Luc 14.21-14.23 Colossiens 1.26 Ecclésiaste 9.10 Jean 9.4
8 cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos Deutéronome 24.15 Lévitique 19.13 Tite 1.7 Apocalypse 20.11-20.12 Hébreux 9.28
9 cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios Matthieu 20.2 Matthieu 20.6-20.7 Ephésiens 2.8-2.10 1 Timothée 1.14-1.16 Ephésiens 1.6-1.8
10 venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios 11 et accipientes murmurabant adversus patrem familias 1 Thessaloniciens 2.16 Luc 5.30 Luc 19.7 Jude 1.16 Luc 15.2
12 dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus Jacques 1.11 Luc 12.55 1 Corinthiens 4.11 Romains 3.30 Jonas 4.8
13 at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum Matthieu 26.50 Matthieu 22.12 Romains 9.20 Job 34.17-34.18 Job 35.2
14 tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi Jean 17.2 Romains 3.4 Matthieu 6.2 Luc 15.31 2 Rois 10.16
15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum Deutéronome 15.9 Matthieu 6.23 Marc 7.22 Proverbes 23.6 Romains 9.15-9.24
16 sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi Matthieu 19.30 Marc 10.31 Luc 14.24 Romains 8.30 1 Thessaloniciens 2.13
17 et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis Marc 10.32-10.34 Matthieu 16.13 Genèse 18.17 Jean 15.15 Jean 12.12
18 ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte Matthieu 16.21 Matthieu 27.1 Matthieu 26.66 Daniel 9.24-9.27 Esaïe 53.1-53.12
19 et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget Matthieu 16.21 Marc 15.16-15.20 Actes 2.23 Matthieu 27.27-27.31 Psaumes 22.7-22.8
20 tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo Matthieu 4.21 Matthieu 8.2 Matthieu 27.56 Marc 10.35-10.45 Marc 15.40
21 qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo Matthieu 19.28 Psaumes 110.1 Marc 10.36-10.37 Matthieu 18.1 Esther 5.3
22 respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus Jean 18.11 Luc 22.42 Matthieu 26.42 Matthieu 26.39 Jacques 4.3
23 ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo Apocalypse 1.9 Actes 12.2 Matthieu 25.34 Marc 10.40 1 Corinthiens 2.9
24 et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus 1 Pierre 5.5 Jacques 3.14-4.1 1 Corinthiens 13.4 Luc 22.23-22.25 Jacques 4.5-4.6
25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos Luc 22.25-22.27 Matthieu 20.25-20.28 Matthieu 18.3-18.4 Jean 13.12-13.17 Daniel 3.2-3.7
26 non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister Marc 9.35 Marc 10.43 Marc 10.45 1 Pierre 5.3 Luc 18.14
27 et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus Marc 9.33-9.35 Luc 22.26 2 Corinthiens 11.5 Romains 1.14 2 Corinthiens 4.5
28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis Luc 22.27 Hébreux 9.28 1 Pierre 1.18-1.19 Tite 2.14 Jean 13.4-13.17
29 et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa Marc 10.46-10.52 Luc 18.35-18.43 Matthieu 9.27-9.31
30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David Matthieu 21.9 Matthieu 22.42 Jean 9.1-9.12 Esaïe 61.1-61.2 Esaïe 59.10
31 turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David Matthieu 19.13 Genèse 32.25-32.29 Matthieu 15.23 Luc 11.8-11.10 Matthieu 7.7-7.8
32 et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis Ezéchiel 36.37 Philippiens 4.6 Matthieu 20.21 Actes 10.29
33 dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri Psaumes 119.18 Ephésiens 1.17-1.19
34 misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum Luc 18.43 Matthieu 8.15 Matthieu 9.36 Jean 9.6-9.7 Jean 11.33-11.35

Cette Bible est dans le domaine public.