Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 12.13     

Matthieu 12.13
Vulgate


1 in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducareDeutéronome 23.25 Marc 2.23-2.28 Luc 6.1-6.5
2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatisMatthieu 12.10 Luc 14.3 Exode 20.9-20.11 Jean 7.21-7.24 Jean 5.9-5.11
3 at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant1 Samuel 21.3-21.6 Luc 6.3 Marc 2.25-2.26 Marc 12.26 Matthieu 21.16
4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibusExode 25.30 Lévitique 24.5-24.9 Exode 29.32-29.33 Lévitique 8.31
5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine suntNombres 28.9-28.10 Jean 7.22-7.23 Ezéchiel 24.21
6 dico autem vobis quia templo maior est hicMatthieu 12.41-12.42 2 Chroniques 6.18 Malachie 3.1 Matthieu 23.17-23.21 1 Pierre 2.4-2.5
7 si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentesMatthieu 9.13 Osée 6.6 Michée 6.6-6.8 Psaumes 109.31 Psaumes 94.21
8 dominus est enim Filius hominis etiam sabbatiMarc 2.28 Matthieu 9.6 Luc 6.5 Matthieu 8.20 1 Corinthiens 16.2
9 et cum inde transisset venit in synagogam eorumLuc 6.6-6.11 Marc 3.1-3.6
10 et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eumLuc 13.14 Jean 9.16 Jean 5.10 1 Rois 13.4-13.6 Luc 11.54
11 ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eamLuc 14.5 Exode 23.4-23.5 Deutéronome 22.4 Luc 13.15-13.17
12 quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacereMatthieu 6.26 Matthieu 10.31 Luc 12.24 Marc 3.4 Luc 6.9
13 tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut alteraLuc 13.13 Actes 3.7-3.8
14 exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderentJean 11.53 Matthieu 27.1 Jean 10.39 Marc 3.6 Jean 5.18
15 Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnesMatthieu 10.23 Matthieu 19.2 Matthieu 4.23-4.25 Galates 6.9 Marc 3.7-3.12
16 et praecepit eis ne manifestum eum facerentMatthieu 17.9 Matthieu 8.4 Matthieu 9.30 Marc 7.36 Luc 5.14-5.15
17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentemEsaïe 42.9 Esaïe 42.1-42.4 Esaïe 41.22-41.23 Matthieu 13.35 Jean 19.28
18 ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabitLuc 4.18 Esaïe 42.1 Jean 3.34 Matthieu 17.5 Actes 10.38
19 non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eiusJean 18.36-18.38 2 Timothée 2.24-2.25 Matthieu 11.29 Luc 17.20 2 Corinthiens 10.1
20 harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudiciumEsaïe 42.3-42.4 Esaïe 61.1-61.3 Luc 4.18 Psaumes 147.3 Esaïe 57.15
21 et in nomine eius gentes sperabuntEsaïe 11.10 Romains 15.12-15.13 Ephésiens 1.12-1.13 Esaïe 42.4 Colossiens 1.27
22 tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videretEsaïe 35.5-35.6 Esaïe 29.18 Actes 26.18 Luc 11.14-11.15 Marc 7.35-7.37
23 et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius DavidMatthieu 9.27 Matthieu 22.42-22.43 Matthieu 21.9 Jean 7.40-7.42 Jean 4.29
24 Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorumMarc 3.22 Matthieu 9.34 Luc 11.15
25 Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabitMatthieu 9.4 Jérémie 17.10 Galates 5.15 Hébreux 4.13 Psaumes 139.2
26 et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eiusColossiens 1.13 1 Jean 5.19 Jean 14.30 2 Corinthiens 4.4 Jean 12.31
27 et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestriActes 19.13-19.16 Luc 11.19 Marc 9.38-9.39 Luc 9.49-9.50 Matthieu 12.41-12.42
28 si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum DeiLuc 11.20 Matthieu 21.31 Colossiens 1.13 Matthieu 12.18 Matthieu 21.43
29 aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiatMarc 3.27 Esaïe 53.12 Esaïe 49.24 Apocalypse 12.7-12.10 Apocalypse 20.7-20.9
30 qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargitMarc 9.40 Luc 11.23 Luc 9.50 1 Jean 2.19 2 Corinthiens 6.15-6.16
31 ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remitteturLuc 12.10 Marc 3.28-3.30 1 Jean 5.16 Hébreux 10.26 Hébreux 6.4
32 et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuroMarc 3.29 Matthieu 11.19 Ephésiens 1.21 Hébreux 10.26-10.29 Tite 2.12
33 aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnosciturLuc 6.43-6.44 Matthieu 7.16-7.20 Amos 5.15 Jacques 4.8 Ezéchiel 18.31
34 progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquiturLuc 6.45 Matthieu 15.18 Jacques 3.5-3.8 Ephésiens 4.29 1 Samuel 24.13
35 bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert malaColossiens 4.6 Colossiens 3.16 Proverbes 25.11-25.12 Proverbes 10.20-10.21 Matthieu 13.52
36 dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudiciiEcclésiaste 12.14 Jude 1.14-1.15 Apocalypse 20.12 Romains 2.16
37 ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberisProverbes 13.3 Jacques 2.21-2.25
38 tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre1 Corinthiens 1.22 Jean 2.18 Marc 8.11-8.12 Luc 11.16 Luc 11.29
39 qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetaeMatthieu 16.4 Luc 11.29-11.32 Jacques 4.4 Marc 8.38 Esaïe 57.3
40 sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibusJonas 1.17 Matthieu 16.21 Matthieu 17.23 Matthieu 8.20 Matthieu 27.63-27.64
41 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hicMatthieu 12.42 Matthieu 12.6 Hébreux 11.7 Ezéchiel 16.51-16.52 Romains 2.27
42 regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hicHébreux 1.2-1.4 1 Rois 10.1-10.13 2 Chroniques 9.1-9.12 Actes 8.27-8.28 Luc 11.31-11.32
43 cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenitPsaumes 63.1 Luc 11.24-11.26 Actes 8.13 Matthieu 8.29 Esaïe 41.18
44 tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatamActes 8.18-8.23 1 Corinthiens 11.19 1 Timothée 6.9-6.10 Luc 11.21-11.22 Matthieu 12.29
45 tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimaeHébreux 6.4-6.8 Hébreux 10.26-10.31 Marc 5.9 Luc 11.26 1 Jean 5.16-5.17
46 adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui eiActes 1.14 Matthieu 13.55 Galates 1.19 Jean 2.12 Marc 6.3
47 dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te 48 at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres meiJean 2.3-2.4 Deutéronome 33.9 2 Corinthiens 5.16 Matthieu 10.37 Marc 3.32-3.33
49 et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres meiJean 17.20 Jean 20.17-20.20 Jean 17.8-17.9 Matthieu 28.7 Marc 3.34
50 quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater estJean 15.14 Marc 3.35 Jean 6.29 Luc 8.21 Romains 8.29

Cette Bible est dans le domaine public.