Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 24.14     

Nombres 24.14
Vulgate


1 cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suumNombres 23.23 Nombres 23.3 Nombres 23.15 1 Samuel 26.2 Nombres 22.13
2 et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei1 Samuel 19.20 2 Chroniques 15.1 1 Samuel 19.23 1 Samuel 10.10 Matthieu 7.22
3 adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculusNombres 24.16 Nombres 23.7 Nombres 23.18 Nombres 24.4 Nombres 22.31
4 dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eiusEzéchiel 1.28 Apocalypse 1.10 Apocalypse 1.17 Nombres 12.6 Actes 22.17
5 quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel 6 ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquasPsaumes 1.3 Psaumes 104.16 Psaumes 92.12-92.14 Joël 3.18 Esaïe 41.19
7 fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius1 Chroniques 14.2 2 Samuel 5.12 Jérémie 51.13 Apocalypse 17.1 Esdras 4.20
8 Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittisPsaumes 45.5 Nombres 23.22 Psaumes 2.9 Jérémie 50.17 Nombres 23.24
9 accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabiturNombres 23.24 Genèse 12.3 Genèse 49.9 Genèse 27.29 Matthieu 25.40
10 iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixistiNombres 23.11 Ezéchiel 21.14 Ezéchiel 21.17 Néhémie 13.2 Job 27.23
11 revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore dispositoNombres 22.17 Nombres 22.37 1 Pierre 5.2-5.3 Philippiens 3.8 Matthieu 19.28-19.30
12 respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixiNombres 22.18 Nombres 22.38
13 si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquarNombres 16.28 Nombres 22.20 Nombres 22.18
14 verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo temporeMichée 6.5 Genèse 49.1 Daniel 2.28 Apocalypse 2.14 Jérémie 49.39
15 sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculusNombres 24.3-24.4 Nombres 23.7 Nombres 23.18 Job 27.1 Matthieu 13.35
16 dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculosNombres 24.4 1 Corinthiens 8.1 1 Corinthiens 13.2 2 Samuel 23.1-23.2
17 videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios SethGenèse 49.10 Apocalypse 22.16 Zacharie 10.4 Apocalypse 1.7 Apocalypse 11.15
18 et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter agetAmos 9.12 2 Samuel 8.14 Genèse 27.29 Psaumes 60.1 Genèse 27.40
19 de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatisMichée 5.2 Genèse 49.10 Hébreux 1.8 1 Corinthiens 15.25 Matthieu 28.18
20 cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdenturExode 17.14 Exode 17.8 1 Samuel 14.48 Juges 6.3 1 Samuel 15.3-15.8
21 vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuumGenèse 15.19 Job 29.18 Juges 1.16
22 et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet teGenèse 10.11 Esdras 4.2 Osée 14.3 Psaumes 83.8 Genèse 10.22
23 adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus2 Rois 5.1 Malachie 3.2 Nombres 23.23
24 venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribuntGenèse 10.4 Daniel 11.30 Nombres 24.20 Apocalypse 18.2-18.24 Matthieu 24.15
25 surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediitNombres 31.8 Josué 13.22 Nombres 24.11

Cette Bible est dans le domaine public.