Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 18     

Genèse 18
Vulgate


1 apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei Genèse 14.13 Genèse 13.18 Genèse 48.3 Genèse 26.2 Genèse 15.1
2 cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra Hébreux 13.2 Genèse 18.22 Genèse 19.1 Juges 13.3 Genèse 32.24
3 et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum Genèse 32.5
4 sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore Genèse 19.2 Genèse 43.24 Genèse 24.32 Luc 7.44 Jean 13.5-13.15
5 ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es Juges 13.15 Juges 6.18 Genèse 19.8 Psaumes 104.15 Genèse 33.10
6 festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes Matthieu 13.33 Luc 10.38-10.40 Galates 5.13 Romains 12.13 1 Pierre 4.9
7 ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum Matthieu 22.4 Luc 15.23 Juges 13.15-13.16 Malachie 1.14 Genèse 19.3
8 tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore Genèse 19.3 Actes 10.41 Néhémie 12.44 Jean 12.2 Deutéronome 32.14
9 cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est Genèse 24.67 Genèse 31.33 Genèse 4.9 Tite 2.5
10 cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi Genèse 21.2 Genèse 17.21 Genèse 17.19 Luc 1.13 Genèse 18.13-18.14
11 erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria Genèse 17.17 Hébreux 11.11-11.12 Luc 1.7 Romains 4.18-4.21 Luc 1.18
12 quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo Genèse 17.17 1 Pierre 3.6 Psaumes 126.2 Luc 1.18-1.20 Hébreux 11.11-11.12
13 dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus Jean 2.25
14 numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium Jérémie 32.17 Matthieu 19.26 Luc 1.37 Marc 10.27 Jérémie 32.27
15 negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti Genèse 4.9 Psaumes 44.21 Job 2.10 Jean 2.25 Jean 18.25-18.27
16 cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos Romains 15.24 Actes 15.3 Actes 20.38 Actes 21.5 3 Jean 1.6
17 dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum Amos 3.7 Psaumes 25.14 Genèse 19.24 Jean 15.15 2 Rois 4.27
18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae Galates 3.8 Genèse 26.4 Ephésiens 1.3 Genèse 22.17-22.18 Genèse 12.2-12.3
19 scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum Deutéronome 4.9-4.10 Deutéronome 11.19-11.21 Deutéronome 6.6-6.7 Proverbes 22.6 Ephésiens 6.4
20 dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis Genèse 19.13 Jacques 5.4 Esaïe 3.9 Genèse 4.10 Jérémie 14.7
21 descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam Genèse 11.5 Exode 3.8 Exode 33.5 Genèse 11.7 Josué 22.22
22 converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino Genèse 19.1 Jérémie 18.20 Psaumes 106.23 Jérémie 15.1 Genèse 18.1-18.2
23 et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio Nombres 16.22 2 Samuel 24.17 Genèse 20.4 Psaumes 11.4-11.7 Genèse 18.25
24 si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo Jérémie 5.1 Esaïe 1.9 Matthieu 7.13-7.14 Genèse 18.32 Actes 27.24
25 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium Deutéronome 32.4 Esaïe 3.10-3.11 Job 8.3 Job 8.20 Psaumes 94.2
26 dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos Jérémie 5.1 Ezéchiel 22.30 Esaïe 65.8 Matthieu 24.22 Esaïe 10.22
27 respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis Esaïe 6.5 Genèse 3.19 Genèse 2.7 Luc 18.1 1 Corinthiens 15.47-15.48
28 quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque Genèse 18.29 Genèse 18.26 1 Rois 20.32-20.33 Nombres 14.17-14.19 Job 23.3-23.4
29 rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta Hébreux 4.16 Ephésiens 6.18
30 ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta Esaïe 55.8-55.9 Psaumes 10.17 Hébreux 12.28-12.29 Esaïe 6.5 Psaumes 9.12
31 quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti Ephésiens 6.18 Matthieu 7.7 Luc 11.8 Hébreux 4.16 Matthieu 7.11
32 obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem Juges 6.39 Jacques 5.15-5.17 Matthieu 7.7 Psaumes 86.5 1 Jean 5.15-5.16
33 abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum Genèse 31.55 Genèse 18.16 Genèse 18.22 Genèse 32.26

Cette Bible est dans le domaine public.