Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 18.21     

Genèse 18.21
Vulgate


1 apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore dieiGenèse 13.18 Genèse 14.13 Genèse 48.3 Genèse 26.2 Genèse 17.1-17.3
2 cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terraHébreux 13.2 Genèse 18.22 Genèse 19.1 Juges 13.3 Genèse 44.14
3 et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuumGenèse 32.5
4 sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arboreGenèse 19.2 Genèse 43.24 Genèse 24.32 Luc 7.44 Jean 13.5-13.15
5 ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus esJuges 13.15 Juges 6.18 Genèse 19.8 Psaumes 104.15 Genèse 33.10
6 festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panesMatthieu 13.33 Luc 10.38-10.40 Galates 5.13 Romains 12.13 1 Pierre 4.9
7 ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illumMatthieu 22.4 Luc 15.23 Juges 13.15-13.16 Malachie 1.14 Genèse 19.3
8 tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arboreGenèse 19.3 Luc 24.43 Luc 17.8 Galates 5.13 Apocalypse 3.20
9 cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo estGenèse 24.67 Genèse 31.33 Genèse 4.9 Tite 2.5
10 cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculiGenèse 21.2 Genèse 17.21 Genèse 17.19 Genèse 16.10 Genèse 22.15-22.16
11 erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebriaGenèse 17.17 Hébreux 11.11-11.12 Luc 1.36 Luc 1.7 Romains 4.18-4.21
12 quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam daboGenèse 17.17 1 Pierre 3.6 Psaumes 126.2 Luc 1.18-1.20 Hébreux 11.11-11.12
13 dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anusJean 2.25
14 numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filiumJérémie 32.17 Matthieu 19.26 Luc 1.37 Jérémie 32.27 Marc 10.27
15 negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risistiProverbes 28.13 1 Jean 1.8 Colossiens 3.9 Marc 2.8 Jean 18.17
16 cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eosRomains 15.24 Actes 15.3 Actes 20.38 Actes 21.5 3 Jean 1.6
17 dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sumAmos 3.7 Psaumes 25.14 Genèse 19.24 Jean 15.15 2 Rois 4.27
18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terraeGalates 3.8 Genèse 26.4 Ephésiens 1.3 Genèse 22.17-22.18 Genèse 12.2-12.3
19 scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eumDeutéronome 4.9-4.10 Josué 24.15 Deutéronome 11.19-11.21 Deutéronome 6.6-6.7 Proverbes 22.6
20 dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimisGenèse 19.13 Jacques 5.4 Esaïe 3.9 Genèse 4.10 Jérémie 14.7
21 descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciamGenèse 11.5 Exode 33.5 Exode 3.8 Genèse 11.7 Josué 22.22
22 converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram DominoGenèse 19.1 Jérémie 18.20 Psaumes 106.23 Jérémie 15.1 Genèse 18.1-18.2
23 et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impioNombres 16.22 2 Samuel 24.17 Genèse 20.4 Psaumes 11.4-11.7 Job 34.17
24 si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eoJérémie 5.1 Esaïe 1.9 Matthieu 7.13-7.14 Genèse 18.32 Actes 27.24
25 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudiciumJob 8.20 Deutéronome 32.4 Esaïe 3.10-3.11 Job 8.3 Psaumes 94.2
26 dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eosJérémie 5.1 Ezéchiel 22.30 Esaïe 65.8 Matthieu 24.22 Esaïe 10.22
27 respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinisEsaïe 6.5 Genèse 3.19 Genèse 2.7 Luc 18.1 2 Corinthiens 5.1-5.2
28 quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinqueGenèse 18.29 Genèse 18.26 1 Rois 20.32-20.33 Nombres 14.17-14.19 Job 23.3-23.4
29 rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadragintaHébreux 4.16 Ephésiens 6.18
30 ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi trigintaJuges 6.39 Esaïe 55.8-55.9 Psaumes 10.17 Hébreux 12.28-12.29 Esaïe 6.5
31 quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter vigintiEphésiens 6.18 Matthieu 7.7 Luc 11.8 Hébreux 4.16 Matthieu 7.11
32 obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decemJuges 6.39 Jacques 5.15-5.17 Esaïe 65.8 Nombres 14.11-14.20 Exode 32.14
33 abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suumGenèse 31.55 Genèse 18.16 Genèse 18.22 Genèse 32.26

Cette Bible est dans le domaine public.