Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 5.25     

Actes 5.25
Vulgate


1 vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum
2 et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit
3 dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri
4 nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo
5 audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant
6 surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt
7 factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit
8 respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti
9 Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te
10 confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum
11 et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec

Arrestation des apôtres

12 per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis
13 ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat eos populus
14 magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum
15 ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum
16 concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes
17 exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo
18 et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica
19 angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit
20 ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius
21 qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur
22 cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt
23 dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus
24 ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret
25 adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum
26 tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur
27 et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum
28 dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius
29 respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus
30 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno
31 hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum
32 et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi
33 haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos
34 surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri
35 dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis
36 ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum
37 post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt
38 et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur
39 si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi
40 et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos
41 et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati
42 omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum

Cette Bible est dans le domaine public.