Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 20.30     

Actes 20.30
Vulgate


1 postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in MacedoniamActes 19.21 Actes 11.26 Actes 20.10 1 Samuel 20.41-20.42 Actes 19.23-19.41
2 cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam1 Thessaloniciens 2.3 Actes 20.6-20.7 Actes 17.10 Actes 15.41 Colossiens 1.28
3 ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per MacedoniamActes 20.19 Actes 9.23-9.24 Actes 25.3 2 Corinthiens 11.26 Actes 19.21
4 comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et TrophimusActes 19.29 Ephésiens 6.21 Colossiens 4.7 Actes 16.1 Actes 21.29
5 hii cum praecessissent sustinebant nos TroadeActes 16.8 Actes 16.10-16.11 Actes 20.6-20.8 2 Timothée 4.13 Actes 20.13-20.15
6 nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septemActes 12.3 Actes 16.12 Exode 12.14-12.15 Exode 23.15 Exode 12.18-12.20
7 in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctemActes 20.11 1 Corinthiens 16.2 Actes 2.42 Apocalypse 1.10 Jean 20.19
8 erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregatiActes 1.13 Luc 22.12
9 sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuusMarc 13.36 Marc 9.26 Jonas 1.5-1.6 Matthieu 26.40-26.41 Actes 14.19
10 ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo estMarc 5.39 Matthieu 9.23-9.24 Luc 7.13 Jean 11.40 1 Rois 17.21-17.22
11 ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus estActes 20.7 Actes 20.9
12 adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime2 Corinthiens 1.4 1 Thessaloniciens 3.2 Esaïe 40.1 2 Thessaloniciens 2.16 1 Thessaloniciens 5.14
13 nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturusMarc 1.35 Marc 6.31-6.33 Marc 6.46
14 cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen 15 et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus MiletumActes 20.17 2 Timothée 4.20
16 proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret HierosolymisActes 19.21 1 Corinthiens 16.8 Actes 2.1 Actes 20.6 Romains 15.24-15.28
17 a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiaeActes 11.30 Actes 14.23 1 Timothée 5.17 Actes 20.28 Tite 1.5
18 qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerimActes 19.1 Actes 18.19 Actes 19.10 2 Corinthiens 1.12 1 Thessaloniciens 1.5-1.6
19 serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis IudaeorumActes 20.3 Actes 20.31 2 Corinthiens 2.4 Romains 12.11 Colossiens 3.24
20 quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domosActes 20.27 Actes 20.31 Actes 5.42 2 Timothée 4.2 2 Timothée 3.16-3.17
21 testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum ChristumActes 2.38 1 Jean 5.11-5.13 Actes 11.18 Actes 20.24 Luc 13.3
22 et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans2 Pierre 1.14 Luc 12.50 Actes 20.16 Luc 18.31-18.33 Actes 17.16
23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manentActes 9.16 Actes 21.4 Actes 21.11 Actes 14.22 1 Thessaloniciens 3.3
24 sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae DeiActes 21.13 Tite 1.3 Actes 20.21 Galates 1.1 Actes 1.17
25 et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum DeiActes 28.31 Actes 20.38 Matthieu 4.23 Colossiens 2.1 Matthieu 4.17
26 quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omniumActes 18.6 Romains 10.2 Job 16.19 Ezéchiel 3.18-3.21 1 Timothée 5.22
27 non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobisActes 20.20 1 Thessaloniciens 2.4 Galates 1.7-1.10 Matthieu 28.20 Luc 7.30
28 adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo1 Pierre 5.2-5.3 Esaïe 40.11 Apocalypse 5.9 Actes 20.29 1 Timothée 5.17
29 ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregiMatthieu 7.15 Jean 10.12 Actes 20.28 2 Pierre 2.1 Zacharie 11.17
30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se1 Jean 2.19 2 Timothée 4.3-4.4 Actes 11.26 1 Timothée 1.19-1.20 Jude 1.4-1.16
31 propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrumActes 19.10 Actes 19.8 Hébreux 13.17 Actes 20.19 Colossiens 1.28
32 et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibusColossiens 1.12 Colossiens 3.24 Hébreux 9.15 Actes 26.18 Actes 14.23
33 argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi2 Corinthiens 11.9 1 Corinthiens 9.12 2 Corinthiens 7.2 1 Corinthiens 9.18 1 Corinthiens 9.15
34 ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istaeActes 18.3 2 Thessaloniciens 3.8-3.9 1 Corinthiens 4.12 1 Thessaloniciens 2.9 Actes 19.22
35 omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere2 Corinthiens 9.6-9.12 Proverbes 19.17 Luc 14.12-14.14 1 Thessaloniciens 5.14 2 Corinthiens 8.9
36 et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravitActes 21.5 Luc 22.41 Actes 7.60 Philippiens 4.6 Ephésiens 3.14
37 magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eumLuc 15.20 2 Timothée 1.4 2 Corinthiens 13.12 1 Samuel 20.41 1 Thessaloniciens 5.26
38 dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navemActes 15.3 Actes 20.25 Actes 21.16 1 Corinthiens 16.11 Actes 21.5

Cette Bible est dans le domaine public.