Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lévitique 13.7     

Lévitique 13.7
Vulgate


1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2 homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eiusDeutéronome 24.8 Lévitique 14.56 Lévitique 14.3 Deutéronome 17.8-17.9 Esaïe 3.17
3 qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabiturRomains 3.19-3.20 2 Timothée 3.13 2 Thessaloniciens 3.14-3.15 Ezéchiel 16.30 Apocalypse 2.23
4 sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebusNombres 12.15 Deutéronome 13.14 Ezéchiel 44.10 1 Corinthiens 4.5 1 Timothée 5.24
5 et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis 6 et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus eritLévitique 11.25 Lévitique 14.8 Jude 1.22-1.23 Deutéronome 32.5 1 Rois 8.38
7 quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eumRomains 6.12-6.14 Esaïe 1.5-1.6 2 Timothée 2.16-2.17 Lévitique 13.27 Psaumes 38.3
8 et inmunditiae condemnabiturActes 8.21 Philippiens 3.18-3.19 Matthieu 15.7-15.8 Lévitique 13.3 2 Pierre 2.19
9 plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem 10 et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit2 Rois 5.27 2 Chroniques 26.19-26.20 Jean 7.7 Amos 5.10 Lévitique 13.24
11 lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est 12 sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum caditEsaïe 64.6 1 Jean 1.8-1.10 Job 42.6 Romains 7.14 Jean 16.8-16.9
13 considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus eritEsaïe 64.6 Jean 9.41
14 quando vero caro vivens in eo apparuerit 15 tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est 16 quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operueritPhilippiens 3.6-3.8 Galates 1.14-1.16 Romains 7.14-7.24 1 Timothée 1.13-1.15
17 considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet 18 caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatumExode 9.9 2 Rois 20.7 Psaumes 38.3-38.7 Job 2.7 Exode 15.26
19 et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotemLévitique 13.24
20 qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcereJean 5.14 Matthieu 12.45 2 Pierre 2.20 Lévitique 13.3
21 quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus1 Corinthiens 5.5
22 et siquidem creverit adiudicabit eum leprae 23 sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus eritGalates 6.1 Genèse 38.26 Job 34.31-34.32 1 Pierre 4.2-4.3 2 Chroniques 19.2-19.3
24 caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricemEsaïe 3.24
25 considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta estLévitique 13.18-13.20 Lévitique 13.4
26 quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebusLévitique 13.23 Lévitique 13.4-13.5
27 et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum 28 sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae 29 vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdosActes 22.3-22.4 2 Thessaloniciens 2.11-2.12 2 Chroniques 6.29 Psaumes 53.4 Jean 16.2-16.3
30 et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae estLévitique 14.54 Lévitique 13.34-13.37
31 sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus 32 et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalisLuc 18.9-18.12 Matthieu 23.5 Romains 2.23 Lévitique 13.30
33 radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis 34 si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus eritJude 1.22 Apocalypse 2.2 1 Jean 4.1
35 sin autem post emundationem rursus creverit macula in cuteLévitique 13.27 2 Timothée 2.16-2.17 Lévitique 13.7 2 Timothée 3.13
36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est 37 porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum 38 vir et mulier in cuius cute candor apparuerit 39 intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundumRomains 7.22-7.25 Jacques 3.2 Ecclésiaste 7.20
40 vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus estRomains 6.12 Cantique 5.11 Esaïe 15.2 Romains 6.19 Lévitique 13.41
41 et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est 42 sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus 43 et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio 44 quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotisMatthieu 6.23 Esaïe 1.5 2 Pierre 2.1-2.2 Job 36.14 2 Jean 1.8-1.10
45 habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabitLévitique 10.6 Ezéchiel 24.22 Michée 3.7 Lamentations 4.15 Ezéchiel 24.17
46 omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra2 Rois 7.3 2 Rois 15.5 Nombres 12.14-12.15 2 Chroniques 26.21 Proverbes 30.12
47 vestis lanea sive linea quae lepram habueritJude 1.23 Esaïe 3.16-3.24 Esaïe 64.6 Colossiens 3.3 Ezéchiel 16.16
48 in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum estJude 1.23 Apocalypse 3.4 Deutéronome 8.11 Lévitique 13.51
49 si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti 50 qui consideratam recludet septem diebusEzéchiel 44.23
51 et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventaLévitique 14.44
52 et idcirco conburetur flammisActes 19.19-19.20 Lévitique 14.44-14.45 Deutéronome 7.25-7.26 Lévitique 11.33 Esaïe 30.22
53 quod si eam viderit non crevisse 54 praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis 55 et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepraEzéchiel 24.13 2 Pierre 1.9 Hébreux 6.4-6.8 2 Pierre 2.20-2.22
56 sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet 57 quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburiApocalypse 21.8 Matthieu 22.7 Esaïe 33.14 Matthieu 3.12 Matthieu 25.41
58 si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda eruntPsaumes 51.2 2 Rois 5.10 Apocalypse 1.5 Hébreux 9.10 2 Corinthiens 7.1
59 ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari

Cette Bible est dans le domaine public.