Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 48.21     

Jérémie 48.21
Vulgate


1 ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vae super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis et tremuitNombres 32.37-32.38 Nombres 32.3 Jérémie 48.22-48.23 Esaïe 15.1-15.9 Jérémie 25.21
2 non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladiusJérémie 31.36 Esaïe 16.14 Nombres 32.37 Esther 3.8-3.14 Jérémie 48.34-48.35
3 vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magnaEsaïe 15.5 Jérémie 48.34 Jérémie 48.5 Esaïe 15.8 Esaïe 15.2
4 contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eiusNombres 21.27-21.30 Psaumes 137.9 Esther 8.11
5 per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audieruntEsaïe 15.5
6 fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in desertoJérémie 17.6 Jérémie 51.6 Job 30.3-30.7 Luc 3.7 Matthieu 24.16-24.18
7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem sacerdotes eius et principes eius simulNombres 21.29 Jérémie 49.3 Esaïe 46.1-46.2 1 Rois 11.33 Jérémie 48.46
8 et veniet praedo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit DominusJérémie 6.26 Josué 13.21 Jérémie 51.56 Jérémie 25.9 Ezéchiel 25.9
9 date florem Moab quia floriens egredietur et civitates eius desertae erunt et inhabitabilesPsaumes 11.1 Jérémie 48.28 Esaïe 16.2 Jérémie 46.19 Sophonie 2.9
10 maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine1 Rois 20.42 1 Samuel 15.3 1 Samuel 15.9 Juges 5.23 1 Samuel 15.13-15.35
11 fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatusSophonie 1.12 Zacharie 1.15 Nahum 2.2 Ezéchiel 16.49-16.50 Proverbes 1.32
12 propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagoenas eorum conlidentPsaumes 2.9 Jérémie 48.11 Jérémie 19.10 Jérémie 14.3 Jérémie 25.34
13 et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israhel a Bethel in qua habebat fiduciamJérémie 48.39 Osée 8.5-8.6 Esaïe 45.16 Juges 11.24 Esaïe 16.12
14 quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad proeliandumPsaumes 33.16 Esaïe 10.16 Esaïe 10.13 Ecclésiaste 9.11 Jérémie 9.23
15 vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen eiJérémie 46.18 Jérémie 50.27 Jérémie 51.57 Malachie 1.14 Esaïe 40.30-40.31
16 prope est interitus Moab ut veniat et malum eius velociter adcurret nimisEsaïe 13.22 2 Pierre 2.3 Ezéchiel 12.23 Jérémie 1.12 Esaïe 16.13-16.14
17 consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosusEsaïe 9.4 Jérémie 48.31-48.33 Apocalypse 18.14-18.20 Ezéchiel 19.11-19.14 Jérémie 9.17-9.20
18 descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuasEsaïe 47.1 Nombres 21.30 Esaïe 15.2 Josué 13.17 Jérémie 48.22
19 in via sta et prospice habitatio Aroer interroga fugientem et eum qui evasit dic quid acciditDeutéronome 2.36 1 Samuel 4.16 1 Samuel 4.13-4.14 2 Samuel 18.24-18.32 1 Chroniques 5.8
20 confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est MoabEsaïe 16.2 Esaïe 15.8 Nombres 21.26-21.28 Jérémie 48.1-48.5 Esaïe 16.7-16.11
21 et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iaesa et super MefathJosué 13.18 Esaïe 15.4 Nombres 21.23 Jérémie 48.8 Sophonie 2.9
22 et super Dibon et super Nabo et super domum DeblathaimJérémie 48.18 Nombres 33.46 Ezéchiel 6.14 Jérémie 48.1 Nombres 32.34
23 et super Cariathaim et super Bethgamul et super BethmaonJosué 13.17 Jérémie 48.1 Nombres 32.38 Josué 13.19 Genèse 14.5
24 et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab quae longe et quae prope suntAmos 2.2 Jérémie 48.41 Josué 21.36 Deutéronome 4.43 Sophonie 2.8-2.10
25 abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est ait DominusPsaumes 75.10 Psaumes 10.15 Job 22.9 Zacharie 1.19-1.21 Lamentations 2.3
26 inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipseEsaïe 29.9 Jérémie 48.42 Jérémie 51.39 Esaïe 19.14 Daniel 5.23
27 fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es captivus ducerisJérémie 2.26 Michée 7.8-7.10 Lamentations 2.15-2.17 Ezéchiel 25.8 Sophonie 2.8
28 relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminisPsaumes 55.6-55.7 Cantique 2.14 Juges 6.2 Esaïe 2.19 Jérémie 48.9
29 audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illiusEsaïe 16.6 Psaumes 138.6 Sophonie 2.8-2.15 Proverbes 18.12 Luc 14.11
30 ego scio ait Dominus iactantiam eius et quod non sit iuxta eam virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facereJérémie 50.36 Esaïe 16.6 Psaumes 33.10 Job 9.12-9.13 Esaïe 37.28-37.29
31 ideo super Moab heiulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantesEsaïe 15.5 2 Rois 3.25 Jérémie 48.36 Esaïe 16.7-16.11
32 de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam praedo inruitEsaïe 16.8-16.9 Nombres 21.32 Josué 13.19 Jérémie 48.15 Josué 21.39
33 ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabitAggée 2.16 Esaïe 5.10 Joël 1.5 Esaïe 7.23 Esaïe 32.9-32.14
34 de clamore Esebon usque Eleale et Iaesa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquae quoque Namrim pessimae eruntEsaïe 15.4-15.6 Nombres 32.3 Jérémie 48.2-48.3 Nombres 32.36-32.37 Deutéronome 34.3
35 et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis eiusEsaïe 15.2 Esaïe 16.12 Jérémie 48.7 Jérémie 11.13 Nombres 28.14
36 propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perieruntEsaïe 15.7 Esaïe 16.11 Esaïe 15.5 Ecclésiaste 5.13-5.14 Proverbes 13.22
37 omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum ciliciumJérémie 47.5 Jérémie 41.5 Esaïe 15.2-15.3 Genèse 37.34 Jérémie 16.6
38 super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait DominusJérémie 22.28 Jérémie 25.34 Esaïe 22.1 Apocalypse 2.27 2 Timothée 2.20-2.21
39 quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suoLamentations 2.1 Apocalypse 18.15-18.16 Esaïe 20.4-20.6 Ezéchiel 26.16-26.18 Jérémie 48.26-48.27
40 haec dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad MoabEsaïe 8.8 Deutéronome 28.49 Jérémie 49.22 Ezéchiel 17.3 Osée 8.1
41 capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientisEsaïe 13.8 Esaïe 21.3 Jérémie 49.22 Jérémie 6.24 Jérémie 30.6
42 et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus estJérémie 48.2 Esaïe 37.23 Esaïe 7.8 Proverbes 16.18 Jérémie 48.26-48.30
43 pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait DominusLamentations 3.47 Esaïe 24.17-24.18 Psaumes 11.6 Deutéronome 32.23-32.25
44 qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus1 Rois 19.17 Jérémie 11.23 Jérémie 46.21 Amos 5.19 Osée 9.7
45 in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultusNombres 24.17 Nombres 21.28 Nombres 21.26 Matthieu 21.42 Zacharie 10.4
46 vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatemNombres 21.29 1 Rois 11.7 Juges 11.24 Jérémie 48.13 Jérémie 48.7
47 et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia MoabJérémie 49.39 Jérémie 49.6 Esaïe 18.7 Ezéchiel 16.53-16.55 Esaïe 23.18

Cette Bible est dans le domaine public.