Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 49.9     

Esaïe 49.9
Vulgate


1 audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis meiJérémie 1.5 Esaïe 44.2 Galates 1.15 Esaïe 55.3 Esaïe 49.5
2 et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit meEsaïe 11.4 Apocalypse 1.16 Hébreux 4.12 Esaïe 51.16 Apocalypse 2.12
3 et dixit mihi servus meus es tu Israhel quia in te gloriaborEsaïe 44.23 Zacharie 3.8 1 Pierre 2.9 Esaïe 42.1 Esaïe 52.13
4 et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meoEsaïe 65.23 Esaïe 53.10-53.12 2 Corinthiens 2.15 Hébreux 12.2 Matthieu 17.17
5 et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea1 Pierre 3.22 Matthieu 17.5 Matthieu 28.18 Psaumes 110.1-110.3 Esaïe 49.1
6 et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terraeActes 13.47 Luc 2.32 Esaïe 42.6 Luc 24.46-24.47 Psaumes 98.2-98.3
7 haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit teMatthieu 26.67 Esaïe 53.3 1 Pierre 2.4 Psaumes 22.6-22.8 Esaïe 52.15
8 haec dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas2 Corinthiens 6.2 Esaïe 42.6 Psaumes 69.13 Esaïe 61.4 Matthieu 26.28
9 ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorumEsaïe 42.7 Esaïe 61.1 Esaïe 42.16 Esaïe 41.18 Luc 4.18
10 non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eosApocalypse 7.16-7.17 Ezéchiel 34.23 Psaumes 121.5-121.6 Esaïe 32.2 Matthieu 5.6
11 et ponam omnes montes meos in viam et semitae meae exaltabunturEsaïe 11.16 Esaïe 62.10 Esaïe 43.19 Esaïe 40.3-40.4 Psaumes 107.4
12 ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australiEsaïe 43.5-43.6 Luc 13.29 Zacharie 2.11 Esaïe 60.9-60.14 Michée 4.2
13 laudate caeli et exulta terra iubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebiturEsaïe 44.23 Esaïe 51.3 Esaïe 66.13-66.14 Esaïe 61.2-61.3 Luc 15.10
14 et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est meiEsaïe 40.27 Romains 11.1-11.5 Psaumes 31.22 Lamentations 5.20 Psaumes 89.38-89.46
15 numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tuiEsaïe 44.21 Osée 11.1 Matthieu 7.11 Jérémie 31.20 2 Rois 11.1-11.2
16 ecce in manibus meis descripsi te muri tui coram oculis meis semperExode 13.9 Psaumes 48.12-48.13 Esaïe 60.18 Apocalypse 21.10-21.21 Esaïe 26.1
17 venerunt structores tui destruentes te et dissipantes a te exibuntEsaïe 51.13 Esaïe 51.22-51.23 Esaïe 62.5 Néhémie 2.4-2.9 Néhémie 2.17
18 leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsaEsaïe 54.9 Esaïe 54.1-54.3 Esaïe 61.10 Esaïe 49.12 Esaïe 66.12-66.13
19 quia deserta tua et solitudines tuae et terra ruinae tuae nunc angusta erunt prae habitatoribus et longe fugabuntur qui absorbebant teZacharie 10.10 Osée 1.10-1.11 Esaïe 51.3 Jérémie 30.18-30.19 Psaumes 56.1-56.2
20 adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae angustus mihi est locus fac spatium mihi ut habitemEsaïe 51.3 Josué 17.14-17.16 Matthieu 3.9 Esaïe 60.4 2 Rois 6.1
21 et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ego destituta et sola et isti ubi hic erantMatthieu 24.29-24.30 Jérémie 31.15-31.17 Romains 11.11-11.17 Luc 21.24 Esaïe 1.8
22 haec dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabuntEsaïe 49.12 Esaïe 66.20 Esaïe 2.2-2.3 Psaumes 72.8 Psaumes 22.27
23 et erunt reges nutricii tui et reginae nutrices tuae vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eumEsaïe 60.16 Esaïe 60.14 Esaïe 60.3 Michée 7.17 Esaïe 45.14
24 numquid tolletur a forte praeda aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poteritMatthieu 12.29 Jérémie 25.6-25.9 Esaïe 42.22 Psaumes 126.1-126.3 Esaïe 53.12
25 quia haec dicit Dominus equidem et captivitas a forte tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero qui iudicaverunt te ego iudicabo et filios tuos ego salvaboEsaïe 35.4 Jérémie 50.33-50.34 Esaïe 54.15-54.17 Esaïe 41.11-41.12 Romains 8.31-8.39
26 et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis IacobEsaïe 9.20 Ezéchiel 39.7 Apocalypse 16.6 Esaïe 45.6 Apocalypse 15.3-15.4

Cette Bible est dans le domaine public.