Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 4.10     

Genèse 4.10
Vulgate


1 Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per DominumGenèse 3.15 Genèse 5.29 1 Jean 3.12 Genèse 4.25
2 rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola1 Jean 3.15 Luc 11.51 1 Jean 3.10 1 Jean 3.12 Jean 8.44
3 factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera DominoNombres 18.12 Lévitique 2.1-2.11 Néhémie 13.6
4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eiusHébreux 11.4 Proverbes 3.9 Exode 13.12 Nombres 18.17 Hébreux 9.22
5 ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eiusHébreux 11.4 Actes 13.45 Job 5.2 Luc 15.28-15.30 Matthieu 20.15
6 dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tuaEsaïe 1.18 Luc 15.31-15.32 Job 5.2
7 nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illiusJacques 1.15 Romains 7.8-7.9 Romains 6.16 Romains 2.6-2.10 Malachie 1.13
8 dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eumMatthieu 23.35 Jude 1.11 1 Jean 3.12-3.15 Luc 11.51 Michée 7.6
9 et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sumJean 8.44 Proverbes 28.13 Genèse 3.9-3.11 Psaumes 9.12 Psaumes 10.13-10.14
10 dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terraHébreux 12.24 Psaumes 72.14 Jacques 5.4 Job 31.38-31.39 Nombres 35.33
11 nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tuaGalates 3.10 Genèse 3.14 Deutéronome 28.15-28.20 Apocalypse 12.16 Deutéronome 27.16-27.26
12 cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terramDeutéronome 28.23-28.24 Lévitique 26.36 Romains 8.20 Genèse 4.14 Lévitique 26.20
13 dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merearApocalypse 16.9 Job 15.22 Apocalypse 16.11 Apocalypse 16.21
14 ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet meJob 15.20-15.24 Nombres 35.19 Proverbes 28.1 Genèse 9.5-9.6 Nombres 35.27
15 dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eumEzéchiel 9.4 Genèse 4.24 Psaumes 79.12 Ezéchiel 9.6 Apocalypse 14.11
16 egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden2 Rois 24.20 Jérémie 23.39 Genèse 3.8 Exode 20.18 2 Rois 13.23
17 cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui EnochPsaumes 49.11 2 Samuel 18.18 Genèse 11.4 Genèse 5.22 Ecclésiaste 2.4-2.11
18 porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit LamechGenèse 5.21 Genèse 36.2
19 qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri SellaGenèse 2.24 Matthieu 19.4-19.6 Genèse 2.18 Matthieu 19.8
20 genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorumJérémie 35.9-35.10 1 Chroniques 4.4-4.5 Genèse 4.2 Genèse 4.21 Genèse 25.27
21 et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organoJob 21.12 Genèse 31.27 Romains 4.11-4.12 Amos 6.5 Esaïe 5.12
22 Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain NoemmaDeutéronome 33.25 Deutéronome 8.9 2 Chroniques 2.7 Nombres 31.22 Exode 25.3
23 dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meumJuges 9.7 Lévitique 19.18 Nombres 23.18 Exode 20.13
24 septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septiesGenèse 4.15 Matthieu 18.22
25 cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit CainGenèse 4.8 1 Chroniques 1.1 Genèse 4.10-4.11 Genèse 4.1-4.3 Genèse 5.3-5.4
26 sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen DominiSophonie 3.9 Psaumes 116.17 Joël 2.32 1 Rois 18.24 1 Corinthiens 1.2

Cette Bible est dans le domaine public.