Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 34.3     

Genèse 34.3
Vulgate


1 egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illiusGenèse 30.21 Genèse 30.13 Genèse 28.6 Genèse 26.34 Genèse 27.46
2 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginemGenèse 10.17 Job 31.9 Genèse 20.2 Juges 14.1 Job 31.1
3 et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivitRuth 1.14 Esaïe 40.2 2 Samuel 19.7 2 Chroniques 30.22 1 Samuel 18.1
4 et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugemJuges 14.2 2 Samuel 13.13 Genèse 21.21
5 quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent2 Samuel 13.22 1 Samuel 10.27 Lévitique 10.3 Genèse 30.35 Luc 15.25
6 egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob 7 ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrassetJuges 20.6 Josué 7.15 Deutéronome 22.21 Genèse 20.9 Hébreux 13.4
8 locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem1 Rois 11.2 Psaumes 84.2 Psaumes 63.1 Psaumes 119.20 Genèse 34.3
9 et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipiteDeutéronome 7.3 Genèse 26.34-26.35 Genèse 19.14 Genèse 27.46 Genèse 6.2
10 et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eamGenèse 47.27 Genèse 42.34 Genèse 13.9 Genèse 20.15 Genèse 34.21-34.23
11 sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis daboGenèse 33.15 Genèse 18.3
12 augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxoremExode 22.16-22.17 1 Samuel 18.25-18.27 Genèse 31.41 2 Samuel 3.14 Osée 3.2
13 responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororisMichée 7.2 1 Thessaloniciens 5.15 Psaumes 12.2 2 Samuel 13.23-13.29 Proverbes 26.24-26.26
14 non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nosGenèse 17.11 Matthieu 2.13 1 Rois 21.9 1 Samuel 17.26 Matthieu 23.1-23.39
15 sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexusGalates 4.12
16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus 17 sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus 18 placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius 19 nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui1 Chroniques 4.9 2 Rois 5.1 Genèse 41.20 Cantique 8.6 Esaïe 5.13
20 ingressique portam urbis locuti sunt populoRuth 4.1 Job 29.7 Zacharie 8.16 Proverbes 31.23 Amos 5.10
21 viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus 22 unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes 23 et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populumProverbes 1.12-1.13 Proverbes 28.20 1 Timothée 6.6-6.10 Jean 6.26-6.27 Actes 19.24-19.26
24 adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribusGenèse 23.10 Genèse 17.23 Genèse 23.18 Esaïe 1.10-1.16 1 Corinthiens 7.19
25 et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculisGenèse 49.5-49.7 Genèse 29.33-29.34 Nombres 31.7 Josué 5.6 Proverbes 6.34-6.35
26 Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suamEsaïe 31.8 2 Samuel 2.26 Deutéronome 32.42
27 quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupriExode 2.14 Esther 9.16 Genèse 34.2 Esther 9.10 Josué 7.1
28 oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erantNombres 31.17 Job 1.15-1.16 Deutéronome 8.17-8.18 Job 20.5
29 parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas 30 quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus meaJosué 7.25 Exode 5.21 1 Samuel 13.4 Psaumes 105.12 Genèse 13.7
31 responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostraProverbes 6.34 Genèse 49.7 Genèse 34.13

Cette Bible est dans le domaine public.