Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 34.16     

Genèse 34.16
Vulgate


1 egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illiusGenèse 30.21 Tite 2.5 1 Timothée 5.13 Genèse 46.15 Genèse 30.13
2 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginemEzéchiel 22.10-22.11 Genèse 33.19 Matthieu 5.28 Genèse 10.17 Job 31.9
3 et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit2 Chroniques 30.22 1 Samuel 18.1 Osée 2.14 Ruth 1.14 Esaïe 40.2
4 et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugemJuges 14.2 Genèse 21.21 2 Samuel 13.13
5 quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent2 Samuel 13.22 Luc 15.29 1 Samuel 16.11 1 Samuel 10.27 Lévitique 10.3
6 egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob 7 ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrassetJuges 20.6 Josué 7.15 Deutéronome 22.21 Genèse 20.9 Hébreux 13.4
8 locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem1 Rois 11.2 Psaumes 63.1 Psaumes 119.20 Genèse 34.3 Psaumes 84.2
9 et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipiteDeutéronome 7.3 Genèse 27.46 Genèse 6.2 Genèse 24.3 Genèse 26.34-26.35
10 et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eamGenèse 42.34 Genèse 13.9 Genèse 20.15 Genèse 47.27 Genèse 34.21-34.23
11 sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis daboGenèse 33.15 Genèse 18.3
12 augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxoremExode 22.16-22.17 Deutéronome 22.28-22.29 Genèse 29.18 1 Samuel 18.25-18.27 Genèse 31.41
13 responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororisJob 13.7 Romains 12.19 Proverbes 24.28-24.29 Michée 7.2 1 Thessaloniciens 5.15
14 non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos1 Samuel 17.36 Josué 5.2-5.9 1 Samuel 14.6 Genèse 17.11 Matthieu 2.13
15 sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexusGalates 4.12
16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus 17 sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus 18 placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius 19 nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui1 Chroniques 4.9 Genèse 29.20 Actes 17.12 2 Rois 5.1 Genèse 41.20
20 ingressique portam urbis locuti sunt populoRuth 4.1 Deutéronome 17.5 Amos 5.15 Genèse 22.17 Job 29.7
21 viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus 22 unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes 23 et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populumProverbes 1.12-1.13 Actes 19.24-19.26 Proverbes 23.4-23.5 Jean 2.16 Proverbes 28.20
24 adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribusGenèse 23.10 Matthieu 7.6 Romains 2.28-2.29 Genèse 17.23 Genèse 23.18
25 et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculisGenèse 49.5-49.7 Genèse 29.33-29.34 2 Chroniques 32.25 Nombres 31.17 Nombres 31.7
26 Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam2 Samuel 2.26 Deutéronome 32.42 Esaïe 31.8
27 quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupriJosué 7.21 Josué 7.13 1 Timothée 6.10 Exode 2.14 Esther 9.16
28 oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erantJob 1.15-1.16 Deutéronome 8.17-8.18 Job 20.5 Nombres 31.17
29 parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas 30 quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus meaJosué 7.25 Exode 5.21 1 Samuel 13.4 Psaumes 105.12 Genèse 13.7
31 responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostraProverbes 6.34 Genèse 49.7 Genèse 34.13

Cette Bible est dans le domaine public.